Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VII. 3

en in ritus mores Ile nunc tractamUS in numeros, ac totidem paene, quot sunt hominum coetus: quaedam tamen haud omittenda duco, maximeque longius a mari degentium : in quibus prodigiosa aliqua& incredibilia multis visum iri haud dubito. Quis

enim Athiopas, Entequam cerneret, credidit λ aut quid non muraculo est, cum primum in notitiam venit 8 Quam multa feri non posse , pritisquam sint facta, judicantur λ Naturae Vero rerum ViS atque majestas in omnibus momentis fide caret: si quis

modo partes ejUS, ac non totam complectatur animo. Ne paVOnes, arit tigrium, pantherarum qile mil-culas , & tot animalium pictur3S commemorem,

parvum dictu, sed immensum aestimatione, tot gen tium sernaones , tot linguae , tanta loquendi Varie tas, ut externus alieno paene non sit hominis vice. Jam in facie vultuque nostro, cum sint decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot millibus hominum indiscretas effigies exsistere : quod ars nulla in paucis numero praestet affectando. Nec tamen ego in plerisque eorum obstringam fidem meam, potiusque ad allistores relegabo, qui dubiis reddentur Omnibus: modo ne sit fastidio Graecos sequi, tanto m ajore eorum diligentia, Vel cura Vetustiore.

U. Esse Scytharum genera, & quidem plura, qtiae corporibus humanis Vescerentur, indicavimus. Id ip-stim incredibile fortasse, ni cogitemus in medio Cr-he terrarum, ac Sicilia & Italia fuisse gentes hujus 1 nonstri, Cyclopas & Laesti gonas, & nuperrime trans Albes hominem immolari gentium earum more

12쪽

6 C. PLINII SECUNDI

solitum : quod paulum a mandendo abest. Sed &juxta eos, qui sunt ad septemtrionem verssi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, 1 pectique ejus dicto, quem locum Ges cliton appellant, produntur Arimaspi, quos diximus, uno oculo in fronte media insignes : quibus assidue bellum esse circa metalla cum gryphis, serarum Volucri genere, quale Vulgo

traditur, eruente ex cuniculis aurugo, mira cupiditate dc feris custodientibus, di Arimaspis rapientibus, multi, sed maxime illustres Herodotus, & Aristeas Proconnesius scribunt. super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam conValle magna Imai montis, regio est, quae vocatur Abarimon , in qua silvestres vivunt homines, aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare caelo, ideoque ad finitimos regeS non pertr3hi, neque ad AleYandrum Magnum pertractos, Baeton itinerum eluS mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad septemtrionem

eisse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem, ossibus humanorum capitum bibere , cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora

uti, Isigonus Nicaeensis. Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu pilisquam interdiu cernant. Idem itinere dierum decem supra Borysthenem Sauromatas ter tio die cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus contactu levare solitos,& ma

13쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VII. Tnu imposita venena eXtrahere corpori. Varro etiana niim esse paucos ibi, quortina salivae contra ictus serpentium medeantur. Similis & in Africa gens Psyllorum filii, ut Agatharchides scribit, a Psyllo rege dicta, cujus sepulcrum in parte Syrtium majorum

est. Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, & cujus odore sopirent eas. Mos Vero liberos genitos protinus objiciendi saevissimis earum, eoque genere pudicitiam conjugum experiendi , non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internecione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eaS tenent sedes: genus tamen hominum ex iiS, qui profugerant, aut cum pugnatum est, abi ierant, hodieque remanet in paucis. Simile in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos serVant, &ideo inesse iis vim naturalem eam. Et tBmen Omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: feruntque ictas saliva, ut serventis aquae contactilinfiigere. Quod si in fauces penetraverit, etiam mori Iidque maxime humani jejuni oris. Supra Nasamonas confinesque illis Machlyas, An i Ogynos esse utriusque naturae, inter se vicibus c)euntes, Calliphanes tradit. Aristoteles adjicit dextram mammam iis Virilem, laevam muliebrem esse. In eadem Africa familias quasdam effascinantium, Istronus & Nymphodorus: quorum laudatione inteleant probata, arescant arbores , emoriantur in-faTtes. Esse ejusdem generis in Triballis & Illyriis adj cit Isigonus, qui visu quoque effascinent, interinantque quos diutius intueantur, iratis praecipue

14쪽

8C. PLINII SECUNDI

oculis : quod eorum malum facilius sentire puberes. Notabilius esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant. Hujus generis & feminas in Scyllaia , quae vocantur Bithyae , prodit Apollonides. Phylarchus & in Ponto Thibiorum genus, multosque aliOS. ejusdem naturae: quorum notas tradit in altero oeulo geminam pupillam : in altero equi effigiem. Eosdem praeterea non posse mergi, ne Vc frequidem degravatos. Haud dissimile iis genus Pharnacum in AEthiopia prodidit Damon, quorum sudor

tabem contactis corporibus afferat. Feminas quidem omnes ubique Visu nocere, qUae

duplices pupillas haheant, Cicero quoque apud nos

auctor est. Adeo naturae, cum ferarum morem Vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore, & in quorundam oculis quoque Venena placuit: ne quid usquam mali esset, quod in homine non esset. Haud procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae , quae vocantur Hirpi: hae sacria scio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. Et ob id perpetuo Senatusconsulto militiae omniumque aliorum munerum Vacationen habent.

Quorundam corpori partes nascuntur ad aliqvi mirabiles : sicut Pyrrho regi pollex in dextro pede, cujus tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cunreliquo corpore non potuisse tradunt, conditunque loculo in templo. Praecipue India AEthiopumque tractus miracilis

15쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VII.

scatent. Maxima in India gighuatur animalia. Indicio sunt canes grandiores ceteris. Arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superjaci nequeant. Haec facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere) ut sub una ficu

turmae condantur equitum. Arundines Vero tantae

proceritatis, ut singula internodia alveo navigabiliternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere : non eXspuere: non capitiS , aut dentium, aut oculorum ullo dolore assici, raro aliarum corporis partium : tam moderato Solis vapore durari. Philosophos eorum, quos GymnosophistaS Vocant, ab exortu ad occasum perstare, contuentes Solem immobilibus oculis : ferventibus arenis toto die alternis pedibus insistere. In monte, cui nomen est Nulo, homines esse aversis plantis , octonos digitos in singulis habentes, auctor est Megasthenes. In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis, serarum pellibus velari, pro Voce latratum edere, unguibuS armatum Venatu & aucupio

Vesci. Horum supra centum viginti millia fuisse prodente se Ctesias scribit: & in quadam gente Indiae, feminas semel in vita parere, genitos e con- fcstim canescere. Item hominum genus, qUi Monocoli vocarentur, si1ngulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum : eosdemque Sciapodas Vocsri, quod in majori aestu humi jacentes resupini, umbra se PedUm protegant : non longe eos a Troglodytis abesse. Rursusque ab his occidentem Versus , quosidam sine cervice oculos in humeris habenteS.

16쪽

C. PLINII SECUNDI

Sunt S Satyri Subsolanis Indorum montibus Calliarchidorum dicitur regio) perniciosissimum animat: cum quadrupedes, tum recte currentes, humanaemgie, propter velocitatem, nisi senes aut aegri, non capiuntur. Choromandarum gentem Vocat Tauron,

silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, Oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae , viris plantas esse cubitales:

seminis adeo parVas, ut Struthopo deS appellentur. Megasthenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem , vocari Scyritas. Ad extremos fines Ιndiae ab oriente circa fontem Gangis, Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine , halitu tantum viventem & odore quem naribus trahant. Nullum illis cibum, nullumque porum: tantum radicum florumque varios odores & 1ilvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus: graViore paulo odore haud dissiculter exanimari. Supra hos extrema in parte montium Trispithami Pygmaeique narrantur, ternas spithamas longitudine , hoc est, ternoS dodrantes non eXcedentes, salubri caelo, semperque vernante , montibus ab Ac uilone oppositis: quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit. Fama est, insidentes arietum

caprarumque dorsis, armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare descendere, & ova pullosque earrim alitum consumere : ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non ressisti. Casas eorum luto, pennisque, & oVο-

17쪽

NATUR. HISTOR. LIB. VII. IIrum putaminthus construi. Aristoteles in caViernis vivere Pygmaeos tradit: cetera de his, ut reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis ViVere. Item AEthiopas Macrobios &Seras existimat, & qui Athon montem incolant: hos quidem, quia Viperinis carnibus alantur : itaque nec capiti, nec Vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. Onesicritus, quibus in locis Indiae umbrae non sirit, corpora hominum cubitorum quinum, & bi

norum palmorum eXssistere, & ViVere annOS centum triginta, nec senescere, sed ut medio aeVo, mori. Crates PergamenuS IndOS, qui centenOS annOS

excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandore , in convallibus sitam, annOS ducenOS ViVere,

in juventa candido capillo , qui in senectute nigressecat. Contra alios, quadragenoS non eXcedere annos, junctos Macrobiis, quorum feminae semel pariant : idque Agatharchides tradit. Praeterea locustis eos ali, & esse pernices. Mandorum nomen iis dedit Clitarchus , & MegastheneS, trecentosque eorum Vicos annumerat. Feminas septimo aetatis anno parere, senectam quadragesimo anno accidere.

Artemidorus, in I aprobana insula lonois mam vitam suae ullo corporis languore traduci. Duris, Indorum quosdam cum seris coire , in laetosque Scsemiferos esse partus. In Calingis ejusdem Indiae gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae BnnUm non excedere. Et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae, alios auribus totos

18쪽

Ia C. PLINII SECUN DI

contegi. Oritas ab Indis Arbis fluvius disternninat. Hi nullum alium cibum noVere, quam piscium , quos unguibus disiectos Sole torreant: atque ita panem ex his faciant, ut refert Clitarchus. Troglodytas super AEthiopiam velociores esse equis, Pergamenus Crates. Item bEthiopas octona cubita longitudine excedore : Syrbola S Vocari gentem eam.

Νomadum AEthiopum, secundum sumen Astragum ad septemtrionem Vergentium , gens Menisminorum appellata , abest ab occano dierum itinere viginti : animalium, Quae CynocephalOS Vocam US, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemtis, praeterquam sobolis causa. In Africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt, momentoque eVanescunt. Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula, ingeniosa secit natura. Et singula quidem, quae facit in dies, ac prope horas, quis enumerare valeat 3 Ad detegendam ejus potentiam, satis sit inter prodigia posuisse gentes. Hinc ad confessa in homine pauca. III. Tergeminos nasci certum est, Horatiorum Curiatiorumque exemplo: supra, inter ostenta dicitur : praeterquam in AEgypto , ubi foetifer potu Nilus amnis. Proxime, supremis Divi Augusti, F - 1la quaedam e plebe, Ostiae duos mares, totidem feminas eniXa, famem, quae consecuta est, portendit haud dubie. Reperitur& in Peloponneso binos quater eniXa, majoremque partem ex omni ejus vixisse partu. Et in AEgypto septenos uno utero simul gigni, auctor es: Trogus . Gignuntur Sc utriusque sexus, quos Hermaphroditos vocamus, olim An-

19쪽

NATUR. Hi, COR. Llli. Via.drogynos Vocatos, Sc in prodigiis habitos , nunc

vero in deliciis. Pompejus Magnus in ornamentis thoatri mirabiles tama posuit effigies, ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas: inter quas legitur Eutychis, a XX liberis rogo illata, Trallibus enixa xxx partus. Alcippe elephantum , quanquam id inter Ostenta est. Namque & serpentem peperit inter initia Marsici helli ancilla. Multi rines pluribus modis inter monstra partus eduntur. Claudius Caesar scribit Hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interiisse. Et nos principatu ejus allatum illi ex AEgypto in melle vidimus. Est intor exempla, in uterum protinus reVersiis infans Sagunti, quo anno ab Hannibale deleta est. Ex feminis mutari in mares, non est fabulosum. Invenimus in annalibus, P. Licinio Cras , C. Cassio Longino COSS. Casini puerum factum ex vi i- ne sub parentibus, justuque Aruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius inicianus prodidit, visum a se Argis Arescontem , cui nomen Arescuta fuisset: nupssisse etiam, mox barbam & virilitatem provenisse, uxoremque duxisse. Ejusdem sertis deSmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die, L. Cossicium civem Thysdritanum. Editis geminis raram esse, aut puerperae, aut puer perio , praeterquam alteri, Vitam. Si vero utriusque sexus editi sint gemini, rariorem utrique saltitem. Feminas gigni celerius, quam mares, sicuti celerius senescere : saepius in utero imo veri mares, dc

20쪽

C. PLINII SECUNDI

I 4 in dextera sere geri parte, in laeva feminas, constat. IV. Ceteris animantibus statum, & pariendi, &partus gerendi tempus est : homo toto anno, & incerto gignitur spatio. Alius septimo mense, alius Octavo , & usque ad initia decimi undecimique. Ante septimum mensem haud unquam vitalis est. Septimo non nisi pridie posterove plenilunii die, aut interlunio concepti nascuntur. Tralatilium in IEgypto est & octavo gigni. Jam quidem & in Italia tales partus esse vitales, contra priscorum opinioneS., Variant haec pluribus modis. Vestilia C. Herdicii, ac postea Pomponii, atque Orfiti clarissimorum civium conjuX, ex his quatuor partuS eniXa, septimio semper mense, genuit Suilium Rusum undecimo, Corbulonem septimo, utrumque consulem : postea Caesoniam Cati principis conjugem, Octa Vo. In quo mensium numero genitiS, intra quadragesimum diem maximus labor. Gravidis autem, quarto & octavo mense, letalesque in iis abortus. Masurius auctor est, L. Papirium Praetorem, secundo herede lege

agente, bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater Partum se XIII mensibus diceret tulisia se : quoniam nullum certum tempus pariendi sta

, tum Videretur.

V. A conceptu decimo die, dolores capitis, oculorum Vertigines tenebraeque , fastidium in cibis ,redundatio stomachi, indices sunt hominis inchoati. Melior color marem serenti, facilior partus: motus in utero quadragesimo die. Contraria omnia in altero sexu : ingestabile onus, crurum & inguinis levis tumor: primuS autem nonagesimo die mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION