장음표시 사용
21쪽
NATUR. H IS T O R. L I B. VII.
IStus. Sed plurimum languoris in utroque sexu, capillum germinante partu, & in plenilunio : quod tempus editos quoque infantes praecipue infestat. Adeoque incessus, atque omne, quidquid dici potest,
in gravida refert: ut salsioribus cibis usae, carentem unguiculis partum edant: & , si respiravere, dissici lius enitantur. Oscitatio quidem in enixu letalis est: sicut sternuisse a coitu, abortiVum. Miseret atque etiam pudet aestirnantem quam sit frivola animalium superbissimi origo, cum plerumque abortus causa fiat Odor a lucernarum exstinctu. His principiis nascuntur tyranni, his carnifex animus. Tu qui corporis viribus fidis, tu qui sortunae munera ampleXariS, & te ne alumnum quidem ejus existimas, sed partum : tu tamen cujus semper tinctoria es mens, tu qui te Deum credis, aliquo succesiti tumens, tanti perire potuisti: atque etiam hodie minoris potes, quantulo serpentis ictus dente : aut etiam, Ut Anacreon poeta, acino UVae passor : ut Fabius Senator Praetor, in lactis haustu uno pilo strangulatus. Is demum profecto Vitam aequa lance pensitabit, qui semper fragilitatis humanae memor fiterit. VI. In pedes procedere nascentem, contrR IadtUram est: quo argumento eos appellaVere Agrippas, ut aegre partos: qualiter M. Agrippam ferunt genitum , unico prope selicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. Quanquam iS quoque adversa pedum valetudine, misera juVenta, exercito aevo inter arma mo tesque, ad noxia successit, infelica terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippis
22쪽
nas maxime, quae Cajum Sc Domitium Neronem Principes genuere, totidem faces generis humani :lu aeterea breVitate aeVi, quinquagesimo uno raptus diano, in tormentiS adulteriorum conjugis, soceri
clue praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. Neronem quoque paulo ante Principem, & toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum parens ejus scribit Agrippina. Ritu naturae capite hominem gigni mos est, pedibus efferri. VII. Auspicatius enecta parente gignuntur: sicut Scipio Africanus prior natus, primusque Caesarum a caeso matris utero dicitis : qua de causa & Caesones appellati. Simili modo natus & Manilius, qui Carthaginem cum exercitu intravit. VIII. Vopiscos appellabant e geminis, qui retenti utero nascerentur, altero interemto abortu. Namque maXima, etsi rara, circa hoc miracula eX- sistunt. IX. Praeter mulierem, pauca animalia coitum nO- vere graVida. Unum quidem omnino, aut alterum superi oetat. Exstat in monumentis etiam medicOrum, & quibus talia consectari curae fuit, uno abortu duodecim puerperia egesta. Sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur : ut in Hercule & Iphicle fratre ejus apparuit : & in ea, quae gemino partu , alterum marito uinilem, alterumque adhiltero genuit: item in Proconnesia ancilla, quae ejusdem diei coitu, alterum domino similem , alterum procuratori ejus: & in alia, quae imum justo partu, quinque mensuim al-
23쪽
terum edidit. Rursiis in alia, quae septem mensuimedito puerperio, insecutis mensibus geminos enixa
X. Jam illa vulgata, varie ex integris truncos gistni, ex truncis integros, eademque parte truncos: si1νna quaedam, naevosque, & cicatrices etiam regener, vi quarto partu. Dacorum originis nota in brachio redditur. In Lepidorum gente tres, intermisib ordine, obducto membrana oculo, genitOS accepimus. Similes quidem alios avo : & ex geminis quoque alterum patri, alterum matri: annoque post genitum , majori similem fuisse, ut geminum. Quassidam sibi similes semper parere, qUasdam Viro, quas dam nulli, quasdam feminam patri, marem sibi. In- dubitatum exemplum est Nicaei nobilis pyctae Byzantii geniti, qui adulterio: Ethiopis nata matre, nil a ceteris colore differente , ipse avum regeneravit AEthiopem. Similitudinum qu dem in mente reputatio est,& in qua credantur multa fortuita pollere, VisuS , auditus, memoria, haustaeque imagines sub ipso
conceptu. Cogitatio etiam, utriuslibet animum subito transvolans, Mngere similitudinem aut miscere existimatur. Ideoqtie plures in homine, quam in ceteris omnibus animalibus differentiae . quoniam velocitas cogitationum, animique celeritas, & in genii varietas multiformes notas imprimat: cum ceteris animantibus immobiles ssint animi, & similes omnibus, singulisque in suo cuique genere. Antiocho regi Syriae e plabe nomine Artemon in tantum
24쪽
I 8 Antiocho, mimum per eum commendationis, regnique'sii ccessionis peregerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe, Publicius etiam servitute liberatus, indiscreta prope specie fuere similes , illud os probum reddentes, ipsumque honorem eXimiae frontis. Qualis causa patri quoque ejus , Menogenis coci sui cognomen imposuit Strabonis aspecie oculorum nomen habentis , vitium imitata :& Scipioni in servo victimarii Serapione negotiatoris vili mancipio. Eiusdem semiliae Scipioni post eum cognomen Salutio mimus dedit: sicut Spinther secundarum , tertiarumque Pamphilus, collegio Lentuli & Metelli COSS. In quo perquam importune fortuitum hoc quoque suit, duorum simul Consulum in scena imaoines cerni. E diverso L. Plan-
cus orator, histrioni Rubrio cognomen imposuit. Rursus Curioni patri Burbulejus, itemque Messalae Censorio Menogenes, perinde histriones. Surae quidem Proconsulis etiam rictum in loquendo, contractionemque linguae, & sermonis tumultum, non imaginem modo, piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo celebri oratori, armentarii Mirmillonis objecta similitudo est. Toranius mango Antonio jam Triumviro, eXimios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum tranS Alpes, ut geminos Vendidit: tanta unitas erat. Postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem pretii conquerente, nam ducentis mercatus erat sestertiis:
respondit versutus ingenii mango, ob id ipsum se tanti vendidisse, quoniam hon esset mira similitudo
25쪽
m ullis eodem utero editis: diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperiri, super omnem esse taxationem. Adeoque tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo& contumelia furens , non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.
XI. Est quaedam privatim dissociatio corporum :& inter se steriles , ubi cum aliis junxere, gignunt: sicut Augustus & Livia. Item alii aliaeque feminas
tantum generant, aut mareS: plerumque & alternant:
sicut Gracchorum mater duodecies , dc Agrippina Germanici novies. Aliis sterilis es: juventa, aliis semel in vita datur gignere. Quaedam non perserunt partus: quales, si quando medicina & cura vicere, seminam fere gignunt. DiVus Augustus in reliqua exemplorum raritate, neptis suae nepotem Vidit genitum quo excessit anno, M. Silanum.: qui cum Α-siam obtineret post Consulatum, Neronis principis
successione, Veneno ejus interemtus est. Q. Metellus Macedonicus, cum seX liberoS relinqueret, Undecim nepotes reliquit: nurus Vero generosque, δίomnes, qui se patris appellatione salutarent, viginti septem. In actis temporum Divi Ahigusti invenitur, Σ11 Consulatu ejus, Lucioque Sulla collega, a. d. III Idus Aprilis, C. Crispinum Hilarum eae ingenua plebe Fesulana, cum liberis noVem, in quo numero filiae duae fuerunt, nepotibus XXVII, pronepotibuS
XIX, neptibus octo, prolata pompa, cum Omnibus his in Capitolio immolasse. XII. Mulier post quinquagesimum annum non gignit, majorque pars quadragesimo profluvium ge-
26쪽
nitale sistit. Nam in viris Massinissam regem, post LXXXVI annum generasse filium, quem Methymathnum appellaverit, clarum est: Catonem Censoritim octogesimo exacto, e filia Salonii clientis sui. Qua de causa, aliorum ejUS liberorum propago, Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quibus Uticensis suit. Nuper etiam L. Volusio Saturnino in Urbis praefectura exstincto, notum es Cornelia , Scipionum gentis , Volusium Saturninum , qui suit
Consul, genitum post LXlI annum. Et usque ad LXXV apud ignobiles VulgariS reperitur generatio. XIII. Solum auten' animal menstruale mulier est :inde Unius utero, quas appellarunt molas. Ea est caro informis, inanima, ferri ictum & aciem respuens. Movetur, sistitque menses: &ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. Simile quiddam & viris in Ventre gignitur, quod vocant scirron : sicut Oppio Capitoni praetorio viro. Sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. Acescunt superveniti 1nusta , sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita ,eXuruntur hortorum germina, & fructus arborum , quibus insedere, decidunt: speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eborisque nitor : alvei apium emoriuntur: aeS etiam ac terrum rubigo protinus corripit, odorque dirus:& in rabiem aguntur gustato eo cRneS, atque insanabili veneno morsus inficitur. Quin & bituminum sequax alioquin ac lenta natura, in lacu Iudaeae, qui vocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans, non quit sibi avelli, ad omnem contactum ad-
27쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VII. Mhaerens, praeterquam filo, quod tale virus insecerit. Etiam sormicis, animali minimo, inesse sensum ejita ferunt: abjicique gestatas fruges, nec postea repeti. Et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere exsistit, & trimestri spatio largitis: quibusdam vero saepius mense : sicut aliquibus nunquam sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, semine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante , quod deinde tempore ipso animatur, corporaturque. Ergo cum graVidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur, aut saniosi, ut auctor est Nigidius. Idem, lac semianae non corrumpi alenti partum, si ex eodem viro
rursus conceperit, arbitratur.
XIV. Incipiente autem hoc statu, aut desinente, conceptus facillimi traduntur. Foectinditatis in feminiS praerogativam accepimus, inunctis medicamine oculis, salivam infici. XV. Ceterum editis primores septimo mense gigni dentes, priusque in supera fere parte , haud dubium est. Septimo eosdem decidere anno, alios ne suffici. Quosdam & cum dentibus nasci, sicut M'. Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est : &Cn. Papirium Carbonem, praeclaros viros. In feminis ea res inauspicati fuit exempli, regum temporibus. Cum ita nata esset Valeria , exitio civitati, in quam delata esset, futuram, responso aruspicum Vaticinante, Suessam Pometiam illa tempestate so-rentissimam deportata est, Veridico exitu consecti
' to. Quasdam concreto genitali gigni, infausto omine, Cornelia Gracchorum mater indicit, est. Aliqui
28쪽
vice dentium, continuo osse gignuntur: sicuti Prusiae regis Bithyniorum filius, superna parte oris.
Dentes autem tantum invicti sunt ignibus, nec cremantur cum reliquo corpore. Ιidem flammis indomiti , cavantur tabe pituitae. Candorem trahunt quodam medicamine. Usu atteruntur, multoque primum in aliquibus deficiunt. Νec cibo tantum & alimentis necessarii : quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam eXcipien- aes ictum linguae: serieque structurae, atque magnitudine mutilantes, mollientes Ve, aut hebetantes Verba : & cum defitere, explanationem Omnem adi
Quin & augurium in hac esse creditur parte. Triceni bini viris attribuuntur, ex epta Turdulorum gente r quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. Feminis minor numerus: quihus1n dextra parte gemini superne, a canibuS cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in Agrippina Domitii Neronis matre : contra in laeVa. Hominem priusquam genito dente cremari, moS sentium non est Sed moY plura de hoc, cum membratim historia decurret. Risisse eodem die, quo genitus esset, Unum hΟ-minem accepimuS Zoroastrem : eidem cerebrum ita palpitasse, ut impositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. . XVI. In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram suturae certum est. In plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri, propemodum observanir : rarosque patribus procerio-
29쪽
reS, consutarente ubertatem seminum exustione, in cujus viceS nunc Vergat aeViun. In Creta ter rae motu rupto monte inVentum est corpus stans
XLVI cubitorum, quod alii Orionis, alii Oti fuisse
arbitrantur. Orestis corpus Oraculi justii re sitam, Vii cubitorum fuisse, monumentis creditur. Jam Vero ante annos prope mille , Vates ille Homerus non cessavit minora corpora mortalium, quam prisca , conqueri. Naevii Pollionis amplitudinem annales non tradunt. Sed quia populi concursu paene intersi emtus esset, prodigii Vice habitum. Procerissimum hominum aetas nostra Divo Claudio principe, Gabbaram nomine, ex Arabia advectum, IX pedum, totidem unciarum vidit. Fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora ejus miraculi gra tia, in conditorio Sallustianorum asservabantur hortorum. Possioni & Secundillae erant nomina.
Eodem praeside minimus homo duos pedes & palmum , Conopas nomine, in deliciis Iuliae neptis ejus fuit: & mulier Andromeda liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum, & M. Tullium equites Romanos, binum cubitorum fuisse, auctor est M. Varro : dc ipsi vidimus in loculis asservatos. Sesquipedales gigni, quosdam longiores , in trimatu implentes vitae cursum, haud ignotum est. XVII. Invenimus in monumentis, Salamine Euthymenis filium, in tria cubita triennio adolevisse, incessii tardum, sensti hebetem, & jam puberem
factum voce robusta; absumtum contractione membrorum subita, triennio circumacto. Ipsi non prissim vidimus eadem ferme Omnia, prMter Puberta
30쪽
tem, in filio Cornelii Taciti equitis Romani, Belgicae Galliae rationes procurantiS. 'Εκτραπελους Graeci vocant eos: in Latio non habent nomen.
Quod sit homini spatium a vestigio ad verticem, id esse passis manibus inter longissimos digitos observatum es : 'sicuti vires dextera parte majores , quibusdam aequas utraque, aliquibus laeva manu praecipuas: nec id unquam in seminis. XVIII. Mares praestare pondere, & destincta Vi- VentibuS corpora omnium animalium, & dormientia vigilantibus. Virorum cadavera supina suitare, feminarum prona , velut pudori defunctarum par
Concretis quosdam ossibus, ae sine medullis vi- Vere accepimus. Signum eorum esse, nec si1tim sentire , nec sudorem emittere : quanquam. & Voluntate scimus istim victam : equitemque Romanum Julium Viatorem e Vocontiorum gente foederata, in pupillaribus annis, aquae subter cutem fusae morbo , prohibitum humore a medicis, naturam fecisse consuetudine , atque in senecta caruisse potu . Nec non & alii multa sibi imperaVere. Ferunt Crassum, avum Crassi in Parthis interen, ti, nunquam risisse, ob id Agelasium vocatum: sicut nec sesse multos. Socratem, clarum sapientia , eodem semper Visum Vultu, nec aut hilaro magis aut turbato. Exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam, torvitatemque naturae duram & inflexio bilem ; affectusque humanos adimit, quales Graeci vocant, multoS ejus generis eXperti: quosque mirum sit, auctores maxime 1 pientiae, Diο-