장음표시 사용
31쪽
senem Cynicum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem , hunc quidem etiam in totius odium generis humani evectum. Sed haec parva naturae insignia in multis varia cognoscuntur: ut in Antonia Drusi nunquam exspuisse, in Pomponio Consulari Poeta
nunquam ructasse. QuibuS natura concreta sunt Osesse , qui sunt rari admodum, cornei vocantur.
XIX. Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritannum in gladiatorio ludo, Samnitium armatura celebrem, filiumque ejus militem Magni Pompeji,& rectos & transversos cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque, Auctor est Varro in prodigiosa virium elatione. Atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicantem ,
inermi dextra uno digito superatum, & postremo
Correptum in castra translatum. At Vinnius Valens
meruit in praetorio Divi Augusti centurio, vehicula
cum culeiS onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus: carpenta apprehensa una manu retinere ,
obnixus contra nitentibus jumentis : & alia mirifica facere, quae insculpta monumento ejus spectantur. Ideo M. Varro : Rusticellus, inquit, Hercules appellatus, mulum suum tollebat Fusius: Salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus,& ducenaria duo humeris contra scalas ferebat. Nos quoque Vidimus Athanatum nomine, prodigiosae ostentationis, quingenario thorace plumbeo indu tum, coth Urnisque quingentorum pondo calciatum per scenam ingredi. C. Milonem athletam, cum constitisset, nemo vestigio educebat : malum tenenti nemo digitum corrigebat.
32쪽
XX. Cucurrisse ΜCXL stadia, ab Athenis Lacedaemonem, biduo Philippidem, magnum erat: donec Anystis cursor Lacedaemonius, & Philonides Alexandri Magni, a Sicyone Elin, uno die ΜCC stadia cucurrerunt. Nunc quidem in Circo quosdam
CLX M. passuum tolerare non ignoramus. Nuperque Fontejo & Vipsanio COSS. annos VIII genitum puerum a meridie ad Vesperam LXXV M. passuum
cucurrisse. Cujus rei admiratio ita demum solida per-Veniet, si quis cogitet nocte ac die longissimum itervehiculis tribus Tiberium Neronem emensum , se- sinante ni ad Drusum fratrem aegrotum in Germania : in eo fuerunt CC M. passuum. XXL Oculorum acies vel maxime fidem excedentia invenit exempla. In nuce inclusam Iliada, Homeri carmen in membrana scriptum, tradidit Cicero. Idem, ibisse qui pervideret cxXXV M. passuum. huic & nomen M. Varro reddidit, Strabonem VO-catum. Solitum autem Punico bello, a Lilybaeo Siciliae promontorio, eaeeunte classe e Carthaginis Portu, etiam numerum navium dicere. Callicrates ex ebore formicas, & alia tam parva fecit animalia, iit parteS earum a ceteriS cerni non possent. Myrmecides quidam in eodem genere inclaruit, a quo quadrigam eX eadem materia, quam nausca integeret alis, fabricatam, & naVem, quam apicula pinnis absconderet. XXII. Auditus unum exemplum habet mirabile,
proelium, quo Sybaris deleta est, eo die quo gestum erat, auditum Olympiae. Nam Cimbricae victoriae, Castoresque Romani, qui Persicam Victoriam ipso
33쪽
die, quo contigit, nuntiaVere, Visus, & numinum fuere praesagia. XXIII. Patientia corporis, ut est crebra sors calamitatum, innumera documenta peperit. Clarissimum in feminis, Leaenae meretriciS, quae torta non indicavit Harmodium & Aristogitonem tyrannicidas : in viris, Anaxarchi, qui simili de causa cum torquerethia, praerosam dentibus linguam, unamque
spem indicii, in tyranni os exspuit.
XXIV. Memoria necessarium maxime Vitae bonum, cui praecipua haud facile diciti est, tam multis gloriam ejus adeptis. Cyrus reY omnibus in
exercitu filo militibus nomina reddidit: L. Scipio, populo Romano : Cineas Pyrrhi regis legatus, Senatui & equestri ordini Romae, postero die quam advenerat. Mithridates duarum & viginti gentium rex , totidem linguis jura dixit, pro concione singulas sine interprete affatus. Charmadas quidam in Graecia, quae quiS eXegerat volumina in bibliothecis, legentis modo repraesentavit. Ars postremo ejus rei facta, & inventa est a Simonide Melico, consummata a Metrodoro Scepsio , ut nihil non iisdem verbis redderetur auditum. Nec aliud est aeque fragile in homine, morborum & casus injurias atque etiam metus sentiens , alias particulatim, alias universa. Ιctus lapide oblitus est literas tantum . EX praealto tecto lapsiis, matris & assinium, propinquorumque cepit Oblivionem : alius aegrotus, ser Vorum etiam : sui vero nominis Messala Corvi-DUS Orator. Itaque saepe deficere tentat, ac medit,
tur, Vel quieto corpore & valido. Somno quo
34쪽
que serpente amputatur, ut inanis mens P Iaerat, ubi sit loci. l. XXV. Animi vigore praestantissimum arbitror
genitum Caesarem Dictatorem. Nec virtutem constantiamque nunc commemoro, nec 1 ublimitatem OmniUm c3pacem, quae caelo continentur : sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne Volucrem. Scribere aut legere, simul dictare & audire solitum accepimus. Epistolas vero tantarum rertim
qualemas pariter librariis dictare : aut si nihil aliud ageret, septenas. Idem signis collatis quinquagies dimicavit: solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragies dimicaverat. Nam praeter civiles Victorias, undecies centena & XCII M. hominum occisa proeliis ab eo, non equidem in gloria pOsuerim, saniam, etiam coactam, humani generis injuriam : quod ita esse confessus est ipse, bellorum civilium stragem non prodendo. XXVI. Justius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves piratis ademisse : Caesari proprium peculiare sit, praeter supra dicta, clementiae insigne, qua usque ad poenitentiam Omnes superavit. Idem magnanimitatis perhibuit exemplum , cui comparari non possit aliud. Spectacula
enim edita effusasque opeS, aut Operum magnificentiam in hac parte enumerare , luxuriae faVentis
est. Illa fuit vera & incomparabilis invicti animi sublimitas : captis apud Pharsaliam Pompeii Magni scriniis epistolarum, iterumque apud Thapsum Scipionis , concremasse ea optima fide, atque non legisse.
35쪽
XXVII. Verum ad decus Imperii Rom. non solum ad viri unius pertinet victoriam, Pompeji Magni titulos omnes, triumphosque hoc in loco nuncupari: aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore , sed etiam Herculis prope ac Liberi Patris. Igitur Sicilia recuperata, unde primum Sullanus in Reip.
causa exoriens, auspicatus est. Africa vero tota subacta, & in ditionem redacta, Magnique nomine inspolium inde capto, eques Rom. id quod antea nemo ) curru triumphali revectus est, & statim ad Solis occasum transgressus, excitatiS in Pyrenaeo trophaeis, oppida DcccLYYVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ita terioris in ditionem redacta Victoriae suae ad scripsit, & majore animo Sertorium tacuit: belloque civili quod omnia externa conciebat) exstincto , iterum triumphales currus ecpies Romam indu-Xit, toties Imperator, antequam miles. Postea ad tota maria, & deinde Solis ortus missus, hos retulit patriae titulos , more sacris certaminibus Vincentium. Neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant. Hos ergo honores Urbi tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat. CN. POΜPE-3US MAGNUS IΜP. BELLO XXX ΑΝΝΟ RUΜ CΟΝ-FECTO, FUSIS, FUGATIS, OCCISIS, 1Ν DEDITIΟΝΕΜ ΑCCEPTIS FIOΜΙNUΜ CENTIES VICIES , SΕΜEL LXXXIII M. DEPRESSIS AUT CAPTIS NAVIBUS DCCCXLVI, OPPIDIS , CASTELLIS Μ DXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS : ΤERRIS A MAEOTIS LACU AD RUBRUΜ ΜΑRE SUBACTIS, VOTUΜ ΜERITO
MINERVAE. Hoc est breviarium ejus ab Oriente. Triumphi Vero, quem duxit a. d. tertium Kalendas
36쪽
PHAVIT. Summa summarum in illa gloria fuit, ut ipse in concione dixit, cum de rebus suis dissereret Asiam ultimam proVinciarum accepisse, eandemque mediam patriae reddidisse. Si quis e contrario simili modo velit percensere Caesaris res, qui major illo
apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret : quod infinitum esse conveniet. XXVIII. Ceteris virtutum generibus Varie &multi fuere praestantes. Cato primUS Porciae gentis, tres summas in homine res praestitisse existimatus , ut esset Optimus Orator, optimus Imperator, optimus Senator: quae mihi omnia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione usimiliano Videntur, demto p aeterea plurimorum odio,
quo Cato laboravit. Itaque sit proprium Catonis , quater & quadragies causam dixisse, nec quenquam saepius p0stulatum, & semper abso
XXIX. Fortitudo in quo maxime exstiterit, immensae quaestionis est, utique si recipiatur poetica fabulositas. Q. Ennius T. Caecilirim Dentrem, fratremque ejuS praecipue miratus, propter S seXtum decimum adjecit annalem. L. Siccius Dentatus, qui
37쪽
NATUR. HISTOR. LIB. VII. 3ITribunus plebis fuit, Sp. Tarpejo, A. Aterio Consulibus, haud multo post exactos reges, Vel ntime- rosissima sust agia habet : centies vicies proeliatus, octies ex provocatione Victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo. Item spolia cepit XXXI W, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris XXV, torquibus tribus & LXXX, armillis CLX, coronis XXVI, ciVicis XIV, aureis VIII, muralibus III, obsidionali una, fisco aeris X, captivis & XX simul bubus, ImperatoreS novem ipsius maxime opera triumphantes sectituS: praeterea
quod optimum in operibus ejus reor ) uno ex ducibus T. Romilio ex Consulatu ad populum convicto male acti imperii. Rei militaris haud minora forent Manlii Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu Vitae. Ante decimum septimum annum bina ceperat spolia. Pri
muS omnium equeS coronam muralem acceperat,
VI civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adVer so corpore eX ceperat: P. Servilium Magist iam equitum servaverat, ipse Vulneratus humerum ac femur.
Super omnia, Capitolium summamque rem in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo servasset. Verum sunt in his quidem Virtutis opera magna, sed majora fortunae. M. Sergio, ut quidem arbitror, nemo quenquam hominum jure praetulerit: licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. Secundo stipendio dextram manum perdidit: stipendiis duobus ter & vicies vulneratus est : ob id neutra manu, neutro Pede satis utilis: uno tantum servo, plurimis postea
38쪽
32 si pendiis debilis miles. Bis ab Hannibale captus, neque enim cum quolibet hoste res fuit:) his vin-
Culorum ejUS profiigus, XX mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. Sinistra manu sista quater pugnavit, duobus equis insidente eo suffossis. Dextram f;bi ferream fecit, eaque religata proeliatus, Cremonam obsidione exemit, Placen- etiam tutatus est : duodena castra hostium in Gallia Cepit : quae Omnia ex oratione ejus apparent, habita cum in Praetura sacris arceretur a collegis, ut debilis. Quos hic coronarum acervos constructurus ho- se mutato λ Etenim plurimum refert, in quae cujusque Virtus tempora inciderit. Quas Trebia Ticinus Ue, aut Trasymenus civicas dedere λ Quae Cannis corona merita λ unde fugisse virtutis summum opus fuit. Ceteri profecto victores hominum fuere, Sergius Vicit etiam fortunam. XXX. Ingeniorum gloriae quis possit agere delectum, per tot disciplinarum genera, & tantam rerum operumque Varietatem Θ nisi sorte Homero vate Graeco nullum felicius exstitisse convenit, sive operis fortuna, sive materia aestimetur. Itaque AleXander Magnus etenim insignibus iudiciis optime, citraque invidiam, tam superba censura peragetur inter spolia Darii Persarum regis unguentorum scrinio capto, quod erat auro gemmisque ac margaritis pretiosum, Varios ejus usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti bellatorem & militia sordidum ) immo hercule , inquit, librorum
Homeri custodiae detur : ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime diviti opere servaretur.
39쪽
Item Pindari vatis familiae penatibus ille jtissit parci , cum Thebas caperet. Aristotelis Philosophi pa
triam condidit: tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit.
Archilochi Poetae interfect es Apollo arguit Delphis. Sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepeliri Liber Pater jussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis ; Lysandro eorum rege in quiete saepius admonito, ut pateretur Dimari delicias suas. Requisivit rex, quis supremum diem Athenis oblisia set: nec dissiculter ex iis, quem Deus significasset, intellexit; pacemque funeri dedit. XXXI. Platoni sapientiae antistiti Dionys1us tyrannus , alias saevitiae superbiae que natuSVittatana, navem missit obviam : ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. Viginti tal*ntis unam OratiOnem Isocrates vendidit. bEschines Atheniensis sum-
IDUS orator, cum accusationem, qua fuerat usus,
Rhodiis legisset, legit & defensionem Demosthenis, qua in illud pulsus fruerat exsilium : mirantibusque, tum magis fuisse miraturos dixit, si lipsum orantem audivissent; in calamitate testis hagens factus inimici. Thucydidem Imperatorem Atheniens es in exsilium egere, rerum conditorem reVocaVere eloquentiam mirati, cujus yirxutem damnaVeraΠt. Magnum & Menandro in comico socco testimonium regum AEgypti & Macedψniae contigit, classe& per legatos petito: majqs ex ipso, regiae fortunae praelata literarum conscientia: Perhibuere dc Romani proceres eligna eXteris testimonia. Cn. Pompejus confecto Mithridatico bel-C. P . Vol. II. ' C
40쪽
lo intraturus Posidonii sapientiae prosessione clari domum, fores percuti de more a lictore vetuit: & fasces literarum januae submissit is, cui se orienS Occidensque submiserat. Cato Censorius, in illa nobili trium sapientiae procerum ab Athenis legatione, audito Carneade, quamprimum legatos eos censuit dimittendos; quoniam illo viro argumentante, quid veri esset haud facile discerni posset. Quanta morum commutatio l Ille semper alioquin universos ex Italia pellendos censuit Graecos: at pronepos ejus Uri- celassis Cato, unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit. Eandemque linguam ex duobus Catonibus, in illo abjecise , in hoc importasse, memorabile est. Sed &nostrorum gloriam percenseamus.
Priori Africanus Q. Ennii statuam sepulcro suo imponi jussit; clariimque illud nomen, immo Vero
spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum Poetae titillo legi.
Divus Augustus carmina Virgilii cremari contra testamenti ejus verecundiam vetuit : majusque ita vati testimonium contigit, quam si ipse sua probavisset. M. Varronis , in bibliotheca, quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, unius viventis posita imago est : haud minore ut equidem reor gloria, principe oratore & ciVe, eYilla ingeniorum, quae tunc fuit, multitudine, uni
hanc coronam dante, quam cum eidem Magnus
Pompejus piratico ex bello navalem dedit. Innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi