Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XII. 343gunt aliqui: Assabinum illi vocant: XLIV boum,

caprarumque, & arietum extis impetratur venia caedendi. Non tamen aut ante ortum Solis, aut

post occasum licet. Sarmenta hasta dividit facerdos, Deoque partem ponit : reliquum mercator in masias condit. Est Sc alia fama cum Sole divistili, ternasque partes fieri: dein sorte gemin discerni: quodque Soli cesserit relinqui, ac spori te conflagrare. Praecipua honitas virgultorum tenuissimis partibus , ad longitudinem palmi. Secunda proximis breviore mensura, atque ita ordine. Vilissimum, quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratiae. Qua de causa praeseruntUr cacumina , ubi plurimuS cortex. Ipsum Vero lignum in 1 stidio est, propter origani acrimoniam : Xylocinia mpinum vocatur. . PretiUm est

in libras XX. Quidam cinnami duo. genera tradidere , candidius, nigriusque. Quondam praesere-hdturric3ndidum , DILI C. contra nigrum laudatur, atque etiam Varium praeferunt. candido. Certissima tamen aestimatio; ne, sit s*abrum, atque Ut inter sese tritum tarde frietur. Damnatur. . in primimis molle, aut cui labat cortex. Jus ejus a Gebanitarum rege solo proficiscitur ris edicto mercatu Vendit. Pretia quondam fuere in libras denarium millia. Auctum id parte dimidia est, incensis , uti serunt, silvis ira barbarorum. Id acciderit ob iniquitatem praepotentium, an serte, non satis constat. Austros ibi tam ardentes stare, ait aestatibus silvas accendant, invenimuS Apud auc-

352쪽

346 C. PLINII SECUNDI

toreS. Coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas,

primus omnium in templis Capitolii atque Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. Radicem ejus magni ponderis vidimus in Palatii templo , quod fecerat Divo Augusto conjux Augusta, aureae paterae impositam: ex qua guttae Atae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumtum est. XLIII. Frutex & casia est, juxtaque cinnami campos nascitur: sed in montibus crassiore sarmento, tenui cute Verius, quam cortice, quem contra atque in cinnamo levari & exinaniri pretium est. Amplitudo frutici trium cubitorum. Color triplex. Cum primum emicat, candidus pedali mensura: dein rubescit addito semipede : ultra nigricans. Haec pars maxime laudatur, ac deinde proxima : damnatur vero candida. Consecant surculos longitudine binum digitorum: mox praestiunt recentibus coriis quadrupedum ob id interemtarum, ut iis putrescentibus Vermiculi lignum erodant , & excavent corticem tutum amaritudine. Probatur recens maxime, & quae sit odoris mollissisimi, gustuque quam maxime servens potius, quam lento tepore leniter mordens, colore Purpurae ,

quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula, & non fragili. Lactam vocant talem barbaro nomine. Alia est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara, ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. Pretia nulli diversiora. Optimae in libras X, L. ceteriS'X, V. His addidere mangones, quam daphnoiden V

353쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XII.

cant, iso cinnamon cognominatam : ppetiumque' ei

faciunt x, CCC. Adulteratur styrace, dc propter similitudinem corticum, lauri tenuissimis surculis. Quin & in nostro orbe seritur :*extremoque in margine imperii, qua Rhenus alluit, vivit in alveariis apum sata. Color abest ille torridus Sole,& ob id simul idem odor. XLIV. Ex confinio casiae cinnamique, & can-camum ac tarum inVehitur, sed per Nabataeos Troglodytas, qui considere ex Nabataeis. XLV. Eo comportatur & serichatum, & gabalium, quae intra se consumunt Arabes, nostro Orbi tantum nominibus cognita, sed cum cinnamo casiaque nascentia. Pervenit tamen aliquando serichatum, dc in unguenta additur ab aliquibus. Permutatiire in libras VI.

XLVI. Myrobalanum Troglodytis , & Thebaidi , & Arabiae , quae Iudaeam ab AEgypto disterminat, commune est, nascens unguento , ut ipso

nomine apparet. ' Quo item indicatur & glandomesse arboris, heliotropio, quam dicemus inter her has, simili folio. Fructus magnitudine avellanae ruiacis. Ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur, es est candida. Contra in Thebaide itigra. Praefertur illa bonitate olei, quod exprimithre : sed copia Thebaica. Inter haec Troglodytica vilissima est. Sunt qui AEthiopicam iis praeferant, glandem nigram, nec Pinguem, inucleoque gracili, sed liquore, qui

exprimitur, odoratiori, nascentem in campestribus. AEgyptiam pinguiorem esse, & crassiore cortice rubentem: & quamvis in palustribus nasca-

354쪽

3 8 C PLINII SECUNDI

nlrὴ breviorem siccioremque. . E diverso Arabicam viridem ac tentiiorem, Sc quoniam sit montuosa , spissiorem. Longer autem optimam Petraeam, eX quo diximus oppido , nigro cortice, nucleo candido. Ungueotarii autem tantum cortices premunt: medici nucleos, tundentes lassus' eis paulatim: c lida aqua. . XLVII. Myrobalano in unguentis similem proximumque usum habet palma in AEgypto, quae Vocatur ad ipsos, i Viridis , Odoxe, mali cotonei, nullo intus ligno. Colligitur autem paulo ante, qUam incipiat maturescere. Quod si relinquatur, phoenico- balanus vocatur, & nigrescit, Vestentesque inebriat. Myrobalano pretiurn in . libras X bini. Institores & faecem unguenti hoc nomine appellant.

XLVIII. Calamus quoque a dormiis in Arabia

nascens, communis Indis atque Syriae est, in. qua vincit omnes, a nostro mari centum L stadiis. . Inter Libanum montem, aliumque , ignobilem, non

ut quidam existimavere An tilibanum , in convalle modica juxta lacum, cujusl palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus & juncus odorati gignuntur. Sane enim dicamus & de junco, quamvis alio herbis dicato Volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. Nihil ergo a ceteris sui generis differunt adspectu : sed ca. Iamus praestantior odore, statim e longinquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragi lis : & qui assulose potius, quam' raphani modo frangitur. Inest fistulae araneum ι quod vocant florem. Praestantior est, cui numerosius. Reliqua pro-

355쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XII. 349

hatio, ut niger sit. Damnatur aliubi. Melior, quo brevior crassiorque, & lentus in frangendo. Calamo pretium in libras, XI, iunco, XV. Traduntque juncum odoratum & in Campania inveniri. XLlX. Discesimus a terris Oceanum spectantibus ad convexas in nostra maria. Ergo AEthiopiae sibjecta Africa Hammoniaci lacrimam Ellat in arenis suis : inde nomine etiam HammoniS Oraculo, juxta quod gi nitur arbor': quam metopion VO-cBnt, resinae modo aut gummi. Genera ejus duo:

thrauston, masculi thuris similitudine , quod maxime probatur : alterum pingue & resinosum , quod phyrama appellant. Adulteratur areniS, Veliit nascendo apprehensis. Igitur quam minimis glebis probatur, & quam purissimis. Pretiima optimi

in libras, asseS XL. L. Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia maxime probatur, alii bryon Vocant. Secundum locum obtinet Cyprius, tertium Phoenicius. Fertur & in AEgypto nasci : quin & in Gallia : nec dubitaverim. Sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime Videmus, sed odore praestantes. Laus prima candidis simis atque altissimis: secunda rutilis, nulla nigris. Et in insulis petrisque nati improbantur: Omnesque quibus palmarum, atque non suus odor est.

LI. Cypros in AEgypto est arbor ziziphi foliis,

semine coriandri, candido, odorato. Coquitur hoc in oleo , premiturque postea , quod Cyprus Vocatur. Pretium ei in libras, X, V. Optimum habeture Canopica in ripis Nili nata : secundum Ascalone

356쪽

Judaeae: tertium Cypro insula, odoris suavitate. Quidam hanc esse dicunt arborem, quae in Italia i

gustrum Vocetur.

LII. In eodem tractu aspalathos nascitur, spina candida, magnitudine arboris modicae, flore rosae. Radix unguentis expetitur. Tradunt, in quocunque frutice curvetur arcus caelestis, eanβem, quae sit aspalathi, suavitatem odoris exsistere : sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. Quidam eum erysisceptrum vocant, alii sceptrum. Probatio ejus in colore ruso vel igneo , tactuque spissis, & odore castorei. Permutatur in libras X, V. LIII. In AEgypto nascitur & maron , pejus quam Lydium, majoribus foliis ac variis. Illa brevia ac minuta, & odorata. LIV. Sed omnibus odoribus praesertur balsamum, uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero jugerum XX non amplius, altero pauciorum. Ostendere arbusculam hanc Urbi Imperatores Vespasiani. Clarumque dictu, a Pompejo Magno in triumpho arbores quoque duximus. Servit nunc haec, & tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura, quam nostri externique prodiderant. Quippe Viti similior est, quam myrto. Malleolis seri dicitur, nuper Vincta, ut Vitis : & implet colles vinearum modo , quae sine adminiculis se ipsae sustinent. Tondetur similiter fruticans, ac rastris nitescit, properatque nasci, intra tertium annum. fructifera. Folium proximum rutae, perpetua coma. Saeviere in eam Judni , sicut in vitam quoque suam. Con-

357쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XII. 3 i

tra defendere Romani, dimicatum pro frutice est. Seritque nunc eum fiscus e nec unquam fuit Iarimerosior, aut procerior, Proceritas intra bina cubita subsistit. Arbori tria genera. Tenui & capillacea coma, quod vocant eutheriston. Alterum scabro adspectu incurvum, fruticosum, odoratius: hoc trachy appellant. Tertium eumeces, quia est reliquis procerius, laevi cortice. Huic secunda bonitas, novis sima eutheristo. Semen est vino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui : pejus in grano, quod levius atque Viridius. Ramus crassior, quam myrto. Inciditur Vitro, lapide, osseisve cultellis. Ferro laedi vitalia odit. Emoritur protinus, eadem amputari superVacua patiens. Incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem violet. Succus e plaga manat, quem opobalsamum Vo-

eant , suavitatis eximiae, sed tenui gutta ploratu , lanis parva colligitur in cornua. Ex his novo fictili conditur, crassiori similis oleo, & in musto candida. Rubescit deinde, simulque durescit e translucido. Alexandro Magno res ibi gerente, toto die

aestivo unam concham impleri justum erat. Omni vero foecunditate e majore horto congios senos, minore singulos, cum duplo rependebatur argento. Nunc etiam singularum arborum largior Vena: ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur. Et sarmenta quoque in merce sunt. Sestertiis septingentis amputatio ipsa surcritusque veniit intra quintum devictae annum. Xylobalsamum Vo-

358쪽

C. PLINII SECUNDI

catur, & coquitur in unguentis : pro succo ipsum sit bstituere ossicinae. Corticis etiam ad medicamenta pretium est. Praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Ex hoc buxosum est optimum, quod est odoratissimum : e semine autem maximum & ponderosissimum, mordens gustu, fervensque in ore. Adulteratur Petraeo hyperico : quod coarguitur magnitudine , inanitate, longitudine, odoris ignavia, sapore piperis. Lacrimae probatio, ut sit pinguis, tenuis, ac modice rufa, & in fricando Odorata. Secundus candido colos, pejor Viridis crassiisque, pessimus niger: quippe ut oleum senescit. Ex omni incisura maxime probatur, quod ante semen fluxit. Et alias adulteratur seminis succo, vixque maleficium deprehenditur gustu amariore: esse enim debet lenis,

non subacidus , Odore tantum austerus. Vitiatur

oleo rosae , cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, galbano , cera Cypria, prout quaeque res fuit. Nequissime autem gummi, quoniam ipsum quoque inhaerescit manu inversa, & in aqua sidit: quae probatio gemina est. Debet s1ncerum &inhaerescere : sed hoc e gummi arescere' addita fragili cri ista evenit. Et gustu deprehenditur. Carbone

Vero, quod cera resinaque adulteratum est, nigriore flamma. Nam melle mutatum statim in manu contrahit muscas. Praeterea sinceri densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima Vasa: adulterata olei modo innatat: & si metopio vitiata est, circulo candido cingitur. Summa probatio est, ut lac coagUlet , in veste maculas non faciat. Nec manifestior

359쪽

NATUR. HISTOR. L I B. XII. 3 I

alibi fraus: quippe millibus denarium, sextarii elati

vendente fisco trecentis denariis, Veneunt. In tantum expedit augere liquorem. Xylobalsamo pretium in libras X, V. L V. Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem gignit, circa Gabala, & Marathunta, MCasinim Seleuciae montem. Arbor est eodem nomine , cotoneo malo similis, lacrimae ex austero jucundioris, intus similitudo arundinis, succo praegnans. In hanc circa Canis ortus advolant pennati vermiculi erodentes: ob id in scobe sordescit. Styrax laudatur post supra dicta ex Pisidia, Sidone, Cypro , Cilicia, Creta minime. Ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. Colos in quacunque natione praesertur rufiis, & pin- .guiter lentus : deterior furfurosus, & cano situ oh- ' ductus. Adulteratur cedri resina Vel gummi, alias melle, aut amygdalis amariS : Omniaque ea deprehenAuntur gustu. Pretium optimo, X, VIII. Exit &in Pamphylia, sed acrior, minusque succosus. LVI. Dat & galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula, quam ejusdem nominis resinae modo stagonitin appellant. Quod maxime laudant, cartilaginosum , purum ad similitudinem Hammoniaci , minimeque lignosum. Sic quoque adulteratur faba, aut sagapeno. Sincerum si uratur, fugat nidore serpentes. Permutatur in libras, X, V. Medicinae hoc tantum. LVII. Panacem & unguentis eadem gignit, nasi centem & in Psophide Arcadiae, circaque Eryman

360쪽

siti generis quinque cubitorum, soliis primo quaternis , mox senis in terra jacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine in muscariis dependente , ut ferulae. Excipitur succus inciso caule messibus, radice in autumno : laudatur candor ejus coacti. Sequens pallido statera. Niger color improbatur. Pretium optimo in libras X, bini. LVIII. Ab hac ferula differt, quae Vocatur spondylion , soliis tantum , quia sunt minora , platani divisura. Non nisi in opacis gignitur. Semen eodem nomine silis speciem habet, medicinae tantum utile. LIX. Dat & malobathron Syria, arborem folio conVoluto, arido colore : ex quo eXprimitur Oleum ad unguenta et fertiliore ejusdem AEgypto. Laudatius tamen eX India venit. In paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratiuS croco, nigricanS, scabrumque, quodam salis gustu. Minus probatur candidum. Celerrime situm in vetustate sentit. Sapor ejus nardo similis esse debet sub lingua. Odor vero in vino suffervefacti antecedit alios. In pretio quidem prodigio simile es , a X singulis ad X, CCC pervenire libras ': oleum autem ipsum in li-

LX. Oleum & omphacium est. Fit duobus generibus, & totidem modis, ex olea & vite: olea adhuc alba expressa : deterius ex druppa: ita VO-catur priusquam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans. Differentia , quod hoc viride est , illud candidum. Ε vite fit psythia aut amminea, cum sint acini ciceris magnitudine , ante Canis Or-

SEARCH

MENU NAVIGATION