장음표시 사용
211쪽
OPERA non posset,ut perfectum hominem,eundem etiam Deum, ut homo totus repararetur, qui cecidit in peccatum. Si quis Mariam non existimet theo-tOcon,procul est a divinitate. Si quis per virginem tamquam per fistulam transcurrisse ac non in ipsa formatum divina sim di humanaque ratione, divina quidem quod absque viro , humana vero quod more partus, si quis formatum dicit hominem, postea Deum induisse , detestandus est. Neque enim generatio Dei haec est, sed generationis fuga. Si quis duos filios inducit, unum quidem ex
Deo patre, alterum vero ex matre, ac non unum
eundemque, excidat adoptione quae est recte credentibus promissa. Gemina enim natura Deus δίhomo, quia & anima & corpus. Filii vero non duo, nec Dei. Neque enim hic duo homines sunt,
licet Paulus ita quod est intra hominem ela quod est extra appellarit. Et si est breviter dicendum, aliud quidem 3c aliud ex quibus salvator, Neque enim idem est visibile & invisibile, nec tempor rium simile est ei quod est ante tempora) non
alius vero dc alius , absit. Nam utraque in commixtione sunt, Deus incarnatus & homo dcitate sacratus, vel quoquo modo quis voluerit nominare. Aio autem aliud & aliud, contra quam est in trinitate. Ibi enim alius & alius est , ne substantias confundamus, non aliud vero dc aliud.
Vnum enim idemque tria sunt & similia deitate Si quis tamquam in Propheta per gratiam Operatum dicit, ac non per substantiam conjunctum Jcconcretum, inanis sit divinae operationis, linma plenus adverse. Si quis non adorat crucifixum, anathema sit & inter theoctonos numeretur. Si
qui ex operibui consummatum aut post bapxisin
212쪽
MARi I MERCATORI s. 133 aut post resurrectionem ex mortuis adoptionem meruisse dicit juxta paganos , qui naperpap Otinducunt, anathema sit. Quicquid enim oritur aut crescit aut consummatur non est Deus , etsi propter incrementum quod paulatim fit ita di
Basilii sanct simi Episcopi Caesareae Cappa
Neque tantum caelum & terra & aequorum I titudo, dc quae in aquis vivunt, nec terrestria animalia, nec stellae, nec aer, nec horae temporum , & elementorum varia diversaque ordinatio, virtutis ipsius eminentiam probare posisunt quantum quod potuerit Deus , qui capi non potest, absque carnis passione conjungi cum morte , ut nobis passione sua impassibilitatem
Gregorii sanctissimi Episcopi 2 se.
me , inquit, sentite ct de vobis quod etiam in Christo silio Dei; qui cum esset in forma Dei , non rapinam arbitratus est ut esset aequalis Deo, sed saexinanivit formam servi accipiens. Quid in Deo servi forma pauperius 3 Quid in Rege humiliusquam ad participatum nostrae naturae pauperrimae voluntariὸ devenisse λ Rex regnantium & dominus dominantium servilem formam induitur. Iudex omnium dominantibus tributum penset, ad dominus creaturae deducitur in speluncam. Qui omnia comprehendit, coenaculi non invenit locum, sed in praesepio mutorum animalium proicia in . M iiii
213쪽
op x r m .' tur. Mundus & sincerus humanae naturae patitur sordem, & per omnem nostram gradiens paupertatem , usque ad experimentum pervenit mortis. Videtis modum voluntariae pauperratis.Vita mortem gustare dignatur, judex adducitur in judicium , vitae omnium dominus subit sesagium judicantis , Rex caelestium principatuum manus parnificum non repellit, Ad haec, inquit, exemplum humilitatis videat modum.
Attici Episcopi Constantinopoleos. 1
Hodie Christus Dominus clementiae genera tionem suscepit. Nam divinae dignitatis jam an-rea habuerat, & adjecit porrb clementiae. Ver bum exinanitur , quod natura exinanibile est. Se enim exinanivit formam servi accipiens. Incarnabilis in carne fit. Nam verbum caro factum est Qui tractari non potest propter incorporalem n ruram , contrectatur. Qui initium non habet, sit sub initio corporali. Perfectias crescit, inverribilis proficit, dives in coenaculo fit. Qui comprehendit nubibus caelum , pannis involvitur
Rex ponitur in praesepio. Nam quia idem est de Rex & Deus, & mo talitatem propter corporis dispensationem gustavit. Dona sint argumenta mysterii. Aurum Οὐ ferunt. agnoseunt enim Regem. Offerunt thus. Deus est enim cui offerunt. Adiciunt etiam myrrham propter eam quae est in mysterio mortalisitem pasonis.
214쪽
Nam nisi ille fuisset carnaliter procreatus, tu nubquam fuisses spiritaliter recreatus , & nisi ille
sustinuisset formam servilem, nunquam tu adoptionis esses gloriam consecutus. Ideo in terram caelestis ut tu terrenus recipiaris in caelum. Ideo Christus se evacuavit ut nos omnes ex ipsius plenitudine accipiamus. Illius mors tua immor
talitas facta est. Domini passio servi facta est autitudo. Tu vero beneficium in blasphemiam rapis.
Attici Episcopi Constantinopoleos. h
Siquidem dubium facit unigeniti incarnatio& Virginis partus & communia passionum& p tibulum & mors & passio,is doceatur & sciat haec omnia causas fuisse salutis mundanae, sed ne haec quidem indigna esse divina clementia. Nam si turpe est Deo in virgine ha*tare, turpius etiam Virginem facere. Si vero virginem fingere contumeliam esse non duxis, nec habitare in ea turpitudinem judicavit. Et si pati malum est, passionibus liberare quantum est Z Igitur & mortuus est immortalis morte, & mortem morte damnavit, & resurrexit, resitrrectionem largiens nobis Et haec omnia sustinet non natura deitatis, sed adsumptione carnis, deitate quidem manens intactius juxta suam naturam, omnia verb perferens & patiens ut vitae aeternae nobis dux & av-ctor existeret.
215쪽
ΙVxta piissimorum augustissimorumque Principum Theodosii & Valentiani congregata Ephesiorum metropoli ex omni prope orbe terrarum hac sanctissima synodo religiosissimorum Episcoporum omnium sanctarum Ecclesiariim dc agente Concilium & decernente ut firma maneret fides exposita per spiritum sanctum a sanctis patribus qui tunc temporis Nicaeae conVenerant numero trecenti decem & octo, & disponente quae ad hanc rem pertinerent competentibus modis, Charisius quidam nomine Presbyter δc dispensator sanctae Ecclesiae Philadelphiae civitatis r adseruit quosdam ex Lydia oriundos haereticos voluisse quidem suum errorem deponere , con- verti vero ad veritatis lumen δc imbui catholicae Ecclesiae piis rectisque voluisse dogmatibus , deinde eos qui ad veritatem deducendi erant in pejorem inductos errorem & tamquam ex fovea in profundiorem foveam cecidisse. Adseruit namque Milonium & Iacobum habentes nomina
Presbyterorum de Constantinopoli destendisse cum epistolis commendatitiis Anastasii cujusdam& Photii, qui tunc temporis haeretico Nestorio adhaerebant, qui Sc ipsi nomina habebant Preubyterorum; & cum deceat magis apostolicam &evangelicam fidei traditionem, quam etiam patres exposuerunt qui Nicaeae convenerunt, eis praeponi qui ab errore convertuntur in verita tem & qui e tenebris in lucem cupiunt perveni
re i obtulisse nescio quam impiissimorum dogma
216쪽
MARII MERCATORI s. 18 tum expositionem tamquam ordine symboli com-liositam dc ei subscribere illos miseros compuisse de in hoc omnem impietatis excessisse mensuram. Et ut haec quae dicta sunt possint evide rius apparere, infra scriptus est etiam libellus oblatus a memorato Presbytero Charisio dc impiae illius 3c pessimae fidei expositio de incarnatione unigeniti filii Dei cum subscriptione etiam illorum qui decepti sunt.
Sanctissimae dc Deo dilectae synodo mundanae quae in Ephesiorum metropolim congregata esta Charisio Presbytero de dispensatore Ecclesiae Philadelphiae. Est quidem omnibus sapientibus
exoptandum honorem debitum dc convenientem patribus 8c maxime.spiritalibus dc praeceptoribus semper deferre. Si vero contigerit ut hi qui docere debeant ea discentibus de fide garriant quae aures omnium mentesque laedere pos sint, necesse est ordinem commutare dc eos qui Perverse docere contendant a discipulis magis redargui. Sed quoniam inter eos est Nestorius numerandus malae suae opinionis fructus decerpsit, & qui de fide Christi pessime existimans dc
docens saepe quae eum docere non conVenit , omnem orbem terrae conturbavit, adeo ut etiam' pii Principes censere cogantur hanc Vestram si et: stimam synodum convenire dc rectae fidei dogmata confirmare, quod etiam sua clementia Do minus Deus indulsit ut ob supradictam causam Vos omnes huc, patres sanctissimi, conveniatis,
hujus causa ego ad vestrae sanctitatis genua prς
217쪽
volutus adfirmo quod non solum ipse Nestorius, verum etiam impietatis ipsius particeps Anasta .sus & Photinus Presbyteri eandem etiam in aliis civitatibus fidem pessimam disseminari cupientes , Iacobo cuidam sui simili favorem praestiterunt dc praestant, ad colloquii societatem eum adhibentes & mensae, quem etiam per litteras tamquam orthodoxum gloriosissimis Lydiae Epis. Copis commendarunt ; qui talia admittit quae sanctitatem vestram , si ea cognoverit, commovebunt justas in eum competentesque poenas haec ferre, necnon etiam in eos qui ei patro canantur& favent. Nam 'cum Philadelphiam civitatem Lydiae adventasset, simpliciores quosdam Clericos decepit, & illam fidem spretam quam patres Nicaeae ediderunt, fidei alterae immo vero perfidiae subscribere compulit, & hoc illi simplicit te sua facere dc subscribere hoc modo : Huic re- sdei adsentimur. Quae expositio haereticae blasphemiae plenissima integra est cum subscriptione eorum quibus subreptum est ; re quaeso ut
ea coram vestra sanctimonia recitentur, ut intelligatur quomodo illi rectam fidem vertere conati sunt, necnon etiam litteras supradictorum, per quas Iacobum quidem haereticum, qui talia ausus est, orthodoxum esse testantur, me vero tamquam haereticum communicatione & ministerio submoverunt pietatis dogmata retinentem, sicut in subditis apparebit. His etenim recitatis, sanctitas vestra comperiet qualia sint ea quae ini dversum rectam ridem scelera commiserunt,
quae per vestiam sinctitatem penitus destruet
218쪽
Credo in unum Deum patrem omnipotentem.' creatorem, omnium visibilium dc invisibilium factorem, dc in unum Dominum Iesum Christum filium ejus unigenitum, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, similis cum patre substantiae, qui propter nos dc nostram salutem descendit de caelis, incarn tus est, natus est ex sancta Virgine, homo factus est, crucifixus est pro nobis , mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in caelos, vent rus judicare vivos dc mortuos e, & in spiritum veritatis paraclitum, similis substantiae cum p tre & fi io , & in sanctam Ecclesiam catholicam,& in remissionem mortuorum , dc in Vitam aeter
nam. Ego Charisius obtuli libellum, sicut s pra dictum est , & subscripsi manu mea.
Exemplum expositionis θmboli transformati.
OVisquis vel nunc primum instituitur eccle
siasticorum dogmatum scientia, Vel ex quo libet haeretico errore in veritatem desiderat commigrare , eum discere convenit dc confiteri qubdcredimus in unum Deum patrem aeternum, qui neque postea coepit esse, sed antea dc sempererat Deus, neque postea factus est pater quod semper erat Deus de pater. Credimus autem dc in unum filium Dei unigenitum ex substantia patris, ut certὸ filium, dc ex substantia ejus cujuηF
219쪽
o Aest &esse creditur filius. Et in spiritum sanctum Iqui est ex Dei substantia ; qui non est filius , sed
Deus per substantiam , utpote ejusdem substantiae cujus est Deus dc pater, ex quo est per sub stantiam. Nos enim , inquit', non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo , ab omni quidem' creatura eum separans, Deo vero conjungens, ex quo est per substantiam
praecipua quadam propriaque ratione praeter Omnem aliam creaturam , quam non ex substantia sed ex causa operationis a Deo credimus factam.
Et neque filium putamus , neque per filium essen tiam cepisse. Confitemur autem ipsum per se Patrem perfectum sua persona, & filium simili modo, dc item spiritum sanctum , salva manente nobis ratione pietatis , ut patrem & filium dc spiritum sanctum non tres diversas substantiaqesse credamus, sed unam eandemque similitudi nem deitatis. Scire autem convenit etiam de dispensatione quam pro nostra salute in Domino Christo Dominus Deus implevit, quod Deus verbum hominem perfectum adsumpsit ex semine Abraham & ex David juxta praedicationem sanctarum scripturarum, ejus naturae cujus &illi fuerant ex quorum semine erat, hominem natura perfectum, ex anima rationali & humana carne compositum ; quem hominem nostrae na tum consimilem spiritus sancti virtute in vulva virginis fictum, factum ex muliere, factum sub lege, ut omnes redimat a legis servitute, consecutos adoptionem quae est olim repromissa, inaestimabiliter sibi conjunxit, & mortem quidem experiri more hominum fecit, suscitavit vero a mortuis, & evexit in caelos, & sedere
220쪽
MAR 11 MERcATORI s. Uxncit ad dexteram Dei. Vnde cum sit sipra omnem principatum & potestatem & dominationem dc supra omne nomen nominandum, non in hoc tantum seculo, sed etiam in futuro, ab omni creatura accepit venerationem ei tribuente. Et neque duos dicimus filios neque domi-nOS , quorum unus filius per substantiam Deus verbum unigenitus filius patris, cui iste conjunctus, & habens filietatis participatum , etiam filii appellatione communicat, & Dominus per substantiam est Deus verbum, cui iste conjunctus honori communicat. Et propterea neque duos dicimus filios neque duos dominos : quia cum sit manifestus is qui est per substantiam dominus & filius, inseparabilem habens cum eo conjunctionem, hic quoque qui pro nostra salute adsilmptus est, conrefertur, id est, oin αυαγρετου, nuncupatione filii domini, non quemadmodum unusquisque nostrum, qui per se ipsum filius est, s unde & multi filii juxta beatum dicitur Paulum) sed solus is habens praecipuam conjunctionem ad Deum verbum, filietatis domin tionisque particeps , adimit quidem opinionem , duorum filiorum & dominorum, praebet Ver nobis conjunctionem ad . Deum verbum omnem habere de eo fidem & opinionem ; pro quibus di venerationem, utpote Dei relatio, ab omni accipit creatura. Vnum igitur dicimus filium de Dominum Iesem Christum, per quem omnia facta sunt; primitus quidem Deum verbum intelligentes , qui est per substantiam filius Dei &Dominus ; deinde inducentes etiam adsumptum filium de Nazareth, quem unxit Deus spiritu de yirtute quasi conjunctione ad Deum verbum
