장음표시 사용
181쪽
. altero, adjectio enim hujus syllabae hoc cogit
, intelligi) dc non magis una reverentia venera-'tur Emmanuelem, unamque glorificationem dependit, secundum quod verbum caro factum est,
NESTOR Ius DIxIT. Si quis servi formam per se ipsam, hoc est, secundum propriae naturae rationem, colendam esse dixerit & omnium rerum dominam esse , & non potius per societ rem qua beatae & ex se naturaliter dominicae
: . unigeniti naturae conjuncta Sc connexa est, veneratur , anathema sit. Contrassie- CONTRADICI Τ CATHOLICUS. Nullio Merca- lus unquam christianorem separavit de divisit ψῆi- per distantiam seu differentiam meritorum unum
S eundem Deum Dei filium Iesum Christum, ut eum sibi ipsum diversa dignitate duplicem. ac si disparem, demonstraret. CYRILL Vs Dix sae. Siquis eum qui unus est Dominus Iesus Christus glorificatum esse abi spiritu sancto tamquam aliena potentia, qua per Cum uteretur, ab eoque meruisse operari posse adversus immundos spiritus, & per ipsum implesse divina signa , & non magis proprium ejus esse spiritum sanctum dicat, si it & patris, per quem signa operatus est, anathema sit. NESTORI Us DIXIT . Siquis formae servi, consubstantialem elle dixerit spiritum lanctum,& non potius per illius mediationis quae est ad Deum verbum ab ipsa conceptione habuisse' dixerit copulationem seu conjunctionem perquam in homines communes simul nonnunquam frandas curationes exercuit, & ex hoc f gandorum spirituum eveniebat esse potestatem , anathema sit. . ,
182쪽
mediationem inter Deum verbum dc spiritum UO ' ις' sanctum affert, inauditam seculis omnibus δί ' omnibus hominibus, scire non possumus, climunam esse mediationem scripturae divinae icsten- rur, his Pauli Apostoli dictis : Unus enim me-I. Tim . . diator Dei es hominum homo Chrinus Iesu. Etitorum : Ipse enim , qui fecit utraque unum, O Db6. v. Medium parietem solvens, inimicitias in carne sua , iegem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso A uno novo homine, faciens pacem. & cetera quae inserere longum est. Quid ergo sibi vult ista novitas inaudita, nisi vult etiam .
b spiritu sancti subhantia Christum separare '.
nec eum ex se potuisse signa dc virtutes sine ii jus ea mediatione, vel etiam auxilio operari 3 CYRILLVS DI xIT. Pontificem dc Apositolum confessionis nostrae Christum factum esse
sancta scriptura designat. obtulit enim se ipsum bes pro nobis Deo patri in odorem suavitatis. Sia quis ergo Pontificem nostrum & Apostolum alium dixerit esse factum praeterquam ipsum Deum Dei qerbum , quando factum est caro de secundum nos homo, sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, & si quis dicit quia pro se obtulit semetipsum oblationem,& non magis pro nobis solis, s non enim indiguit oblatione qui peccatum nescit anathema
NEsTORI UR DI xi T. Si quis illud in principio verbum Pontificem & Apostolum confessionis nostrae factum esse seque ipsum obtulisso pro nobis dicat, non Emmanuelis esse apos, olatum rotius diarit, oblationemque secum. .
183쪽
's OPERA dum eandem dividat rationem, ei qui univit &- illi qui unitus est ad unam societatem filii, hoc est, Deo quae Dei sunt, & homini quae sunt hominis non deputans, anathema sit. Contradic- CATHOLICUS CONTRADICIT. Ecce
. aterum cum suo , quia ipsius semper dicendus est Emmanuel, quam manifestus est apparuit 3 cui propria merita separatim consignat, tamquam
. infimo & longe inferiori quam ille est alius
quem decernit non esse nobiscum Deum , nat viliter tamen Deum, qui illum dignatione conjunctionis , vocabulo seu nuncupatione, non autem natura, faciat Deum. CYRILL Vs Dixi T. Si quis non contaretur carnem Domini vivificatricem esse tamquam propriam ipsus Dei verbi, sed quasi alterius cujuspiam praeter ipsum, conjuncti quem eidem secundum dignitatem , aut secundum quod solam divinam inhabitationem habuerit, m& non potius , .ut diximus, vivificatricem esse,' ' quia facta est propria verbi Dei, cui omnia Vivificare possibile est, anathema sit.
N EST ORI Us DIXIT. Si quis unitam car-
nem verbo Dei ex naturae propriae possibilitate ι vivificatricem esse dixerit, ipso Domino & Deo pronuntiante, Spiritus est qui viviscat, caro nihil' prodest, anathema sit. Eae s VBIUNGIT. Spi- ritus est Deus, a Domino pronuntiatum est. Si quis ergo Deum verbum carnaliter secundum tubstantiam carnem factum esse dicat, hociautem modo, inquit, & specialiter custodite, maximὶ Domino Christo post resurrectionem discipulis suis dicente, Palpatri ct videte quoniam spiritus ossa ct earnem non si et, sicut me videtis
184쪽
MARII MERCATORIS . IS CATHOLICVs CONTRADICIT. Clau- Contradi-dendae christianae aures, ne tantam apertam blasi ctio Mer-phemiam audiant. Ait namque carnem Christi ς-xψΠβ per suam naturam vivificatricem non esse, & ata hibet evangelicum testimonium , dc id impieta- ti suae existimat convenire. quod quam scelestδ i& violenter attraxerit , ipsa veritas evangelica feriat oculos ejus. Namque ibi tunc dictum est,
Spiritus est qui viviscat, caro nihil prodest , quan- do docebat Apostolos secundum interiorem hominem , id est , non carnaliter , sed spititualiter Vivere oportere , & secundum hoc intelligere quae audiebant. Vbi recte convenit dictum : Spia ritus est qui viviscat , eam nihil prodest. Et hic sanctissimus, ut inutilem & fragilem atque infir mam esse carnem Christi persuadeat, ad suum blasphemium sensum sententiam hanc salvatoris Violenter attraxit , tamquam de sWa carne ille et divisset, caro nihil prodest. Et ubi est Domini item illud dictum Nisi manducaveritis carnem Ioan. c. meam, is biberitis sanguinem meum , non habebitis vitam in vobismetipsis, Quam totam evan- .gelicam circumstantiam ad confutandum eum . Vel sequaces ejus inserere necessarium & plus quam utile duximus. Dixit ergo Iesus et ismen Dan. amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de is, sed pater meus dat vobis panem verum decalo. Panis enim Dei est qui de calo descendit , se in
dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Dominea
semper da nobis hunc panem. Dixit ergo ad eos Iesus: Ego sum panis vita. Qui venit ad me , non esuriet; ct qui credit in me , non sitiet unquam. sed dixi v
bis quia ct vidistis me ct non credidistis. Omne quod i dat mihi pater . ad me veniet, et eum qvi venit U
185쪽
P ER A me non eiriam foras; quia descendi de rati , non ustfaciam voluntatem meam , sed voluntatem ejus qui
me misi, ut omnis qui viderit stium , ct credit in
eum, habeat vitam aeternam. ct ego resuscitabo eum m noNissimo die. Murmurabant ergo de eo Iudaei ad
Iesum quia dicebat, Ego sum panis qui de caelo defcendi , ct dicebam Nonne hic est Ioseph filius fa-ιri, cuIus nos novimus patrem ct matrem Z Quomodo ergo dicit , quia de coelo descendi ' Respondit ergo Iesus , ct dixit : Nolite invicem murmurare. Non potest ad me venire quisquam , nisi eum pater, qHime misit, attraxerit, ct ego resuscitabo eum innovis a die. Scriptum eri Enim in prophetis e sterunt omnes docti Dei. Omnis ergo qui audit a patre. O dissicit , venit ad me ἀ non quia patrem vidit quis
yuam, nis qui est a Deo, ipse vidit patrem. Amen
amen dico vobis , omnis qui credit in me , habet viatam aeternam. Eoo sum panis vita. Patres vestri mam ducaverunt manna in deserto, ct mortui sunt. Hic
est panis qui de caelo descendit, ut qμi mnducaverit ex eo , non moriatur. Ego sum panis vitae, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, ct panis quem ego dabo,caro mea es ppro seculi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes : Quomodo potest icte dare nobis carnem suam manducare'Dixit ad eos Iesus: en amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis, ct biberitis sanguinem eius , non habebitis vitam in vobi metipsis. vi manducat carnem meam , ct bibit sanguinem meum habet vitam aeternam ct e resuscitabo eum in novissimo die. caro enim mea vere est cibus, ct sanguis
eus vere es potus. Qui manducat carnem meam,
.ct bibit sanguinem meum, in me manet, ct ego in illo. Sicut enim misit me pater, ct ego vivo perpa
186쪽
MΑnii MERCATORIS. IST mn, qui manducat me , ct ille vivet per me. Hic est panis qui de caelo descendit, non jicut manducaverunt latres vestri in deserto mamna, ct mortui sumi. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
Haec dixit docens in onagoga in Capharnaum. MuLti ergo audientes de discipulis dixerunt : Durus est hic sermo. Quis potest audire eum ' Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos stendit. Si ergo videritis situm hominis ascendentem ubi erat prius 'Spiritus est qui viviscat, caro nihil prodest. Sed quid miramur eum hoc fecisse de evangelii testimonio , cum & illud aliud similiter violenter attraxerit & abusus sit ad impietatem sensus sui, quo putavit evangelica auctoritate ei robur afferre, ubi dictum est : Quod de carne na- Ioan. s. 'rum ess, caro est , quod de spiritu , piritus est. Namque hoc testimonium adhibuit in illo insipiemtissimo tractatu suo in quo prim b de virgineo partu disputavit. Quo in loco sic dixit: Non μ δε με apeperit Deum Maria , vir optime. quod enim de putas. carne nascitur, caro est, ct quod de spiritu, stir rus est sed peperit hominem deitatis instrumentum io hominem poctantem Deum. Cum illo tempore ad Nicodemum archisynagogum tunc non credentem dictis salvatoris sermo esset, quia carn liter saperet cum audiret, Nisi quis renatus fuserit denuo, non potest salvus feri, retulit ille : Quo- .
modo potes istud feri I Numquid senex iterum im
troibo in uterum matris mea, ut renascar ' Tuncque,
notata stultitia ejus , qua, ut dixi, non spiritali- lter sed carnaliter separet, apertE audivit: Nisqui renatus fuerit ex aqua ct spiritu, non pote Hi Strare in regnum Dei. sive, ut alibi scriptum est; m
187쪽
Nisi qui, natus fuerit denuo. ubi subj unxit: quoa
Haec clim ita sint, ubi & quando adhibendum iste putavit dictium hoc : Quod de carne natum est, caro est ' scilicet ut Deum Christum ex virgine natum negaret. Haec cum ita sint, ubi & quan-
do adhibendum iste putavit dietiam hoc : Quod
de carne natum est, caro est. Namque hoc testimonium quo ei proficit nis ut qui ex carne vir ginis caro natus est, sicut homo sit tantum, in quo Deus verbum habitare dignatus est. CYRI L LV s. Si quis non confitetur Deum verbum carne passum esse & carne crucifixum &mortem carne gustasse factumque primogenituis ex mortuis, secundum quod est & vita & viviscator , tamquam Deus, anathema sit. . NEsToMus DIxIT. siquis confitens passiones Carnis , has quoque verbo Dei & carni simul, in qua factus est , sine discretione dignitatis naturarum tribuerit, anathema sit. . 3 CATHOLICVs CONTRA Diti T. Quid
-- furit incassiim 3 Quid insanit inaniter 3 Nemo mente captus , duntaxat Christianus, illi ineffabili divinae naturae secundum ipsam vivam essentiam vel naturam quaslibet passiones vel quas
caro nostra vel animus perturbationes & mobilitates vel ex laetis vel ex tristibus patitur tribuit, ' quia nec animae humanae corporeos dolores assignat. Est enim in his impassibilis, quia & im- mortalis , quamvis proprias suas, ut supra memoravimus , habeat ex mobilitate passiones. Tamen quandiu in consortio carnis suae degit, ut dolorinus illius compatiatur ex trastitia necesse
est, nihil ipsa, ut diximus , doloribus patiens in
188쪽
MARii MaRCATOR Is sua essentia vel natura. Ita incomparabiliter Minaestimabiliter atque inenarrabiliter illud verbum , Dei filius , Deus gerens hominem, passias ex anima & corpore, rectissimh dicitur passus quicquid illa suscepta humanitas pertulit. Ipsius enim propria tota illa humana substantia erat quam sanandam susceperat sibi conjungens, unum se totum cum illa faciendo , & cum illa Deus manens quod ei at, existens etiam homo. Homo quoque Deus ad judicandum venturus, secundum prophetae dictum , quo visibilem diacit esse venturum, Videbunt, inquiens, in quem compupugerunt. Et alius propheta : Et homo est, ct quis agnoscit eum. In actibus autem Apostolorum angeli ad eosdem Apostolos : Viri Galilaei, quid miramini hunc virum quem videtis Iesum a picientes in catum , qui assumptus est a vobis in calum, sic veniet sicut vidistis eum euntem in caelum. Cum autem illud ejus in superiore sermone vel tractatu legitur qui est circa finem quaternio nis, ad locum ubi lignum asteriscorum est, i discussum remanere non debet, ubi magni ludibrii sensus inauditos inferre molitur. Vult enim quod Christus a Matthaeo neutrae naturae esse praedicatus est. Quod si ita est, quod absit, erga nullius erit, nisi fortε, quod ejus capitis per culo dictum sit, beluinae. Hanc autem illi cum impietate vecordiam ultimam parit pravus se sus ejus quo duplicem Christum pronuntiat, Velut hominem & Deum a se natura divisos , ca
tissimus quasi & rationis liquidae disputator; dc
non videt alterum orricum vaniore cautela o
currentem sibi, qui ei Christum apud se fabriacatum triplicem ingerat, ex anima scilicet, δοῦ
189쪽
16o op ERAcorpore & Deo. Quid si ei Apollinaris quoque
in faciem veniat, quemlibet communem homi
sinit, aliud mentem esse volens seu rationem, aliqd animam, diversis scilicet naturae, diversae substantiae: qui quamvis in Christo mentem seu rationem non fuisse, sed animam sine mente, pro ea autem Domini verbum, qui officium mentis impleret, cum impietate deliret , tamen si quid ille prete valuisset, quod absit, ut homo communis , ut diximus, triplex esse crederetur, nonne hic insanissimus magister quadruplicem nobis intulerat Christum , ex anima, corpore , mente, dc Deo 3 His igitur deliramentis omissis, Christum nos Deum ab aeterno verbum apud patrem, carnem factum, id est , hominem factum', confitemur ex anima rationali dc corpore manente in eo incommutabili atque inconvertibili cum patre & spiritu sancto divina natura, unum tΟ- tum indivisum a sua carne & anima, ut diximus, rationali , non duplicem dicendum , non triplicem, qui nec homo communis unus exanima rationali dc corpore duplex aut triplex unquam
dici potuit, sed in singularitate status sui unus Muna substantia: ita & illa ineffabilis divina filii Dei majestas in sua persona 3c substantia una est
Cum assumpta anima sua compote mentis suae sive rationis dc solido ac perfecto corpore suo,
nihil horum ab istis vanissimis &impiissimis dupli vel tripli in se appellationis admittens propter unitatem vel singularitatem in qua ei hominem suscipere & gerere placuit seque Deo dc illo facere unum Dominum Iesum Christum cum patre de spiritu sancto in trinitate unum Deum ma
190쪽
HMARix ME RcATORI s. fcrnentem in secula ; de quo Iohannes Apostolus in epistola sua prima ita ait : Quod fuit ab initio, quod audivimus, ct vidimus oculis nostris, quod perspeximus, ct manus nostrae palpaverunt de verabo vita, ct vita manifestata est, ct vidimus, ct
testamur , ct annuntiamus vobis vitam at emam, qua erat apud patrem, 2 apparuit nobis ; quod vidimus ct audivimus, annuntiamus vobis, ui ct vos
societatem habeatis nobisecum , ct scietat nostra prcum patre ct cum flio ejus Iesu Christo. Quid etiam in secundo folio quaternionis noώni codicis hujus ab illo ubi hoc signum est dic
tum contineatur, cautus & prudens lector attendat. Cum enim mirae fatuitatis & dementiae
hic homo iit, impietatis autem abruptissimae, mirandum est hunc ita vecordem sicquaces vulauditores sensus alicujus homines habere potuisse. Ne igitur sanctam virginem Mariam Θεοτοκον confiteatur, quid vanus dicat sollicii EVideamus. Nusquam, inquit, Nicanum Concilium ausim est dicere quia verbum Deus natus est eae Maria virgine. Ait enim hoc Concilium, inquit: Credimus ct in unum Dominum Iesum Christum, cum utique Iesus Christus non sit huic ipsi aliud . nis Dominus, qui Dominus Dei verbum Dei que filius sine dubio est, quique cum assumpto suo corpore & anima rationali integer homo factus, in illius sanctae feminae utero figuratus atque procreatus , procedensque jam totus Deus atque homo, totum & totus inseparabiliter unum atque unus est. Hic ipse autem magister insanus unde Iesum Christum saltem Dominum dicit, si ei & verbum Dei non est Neque enim ulli creaturae dominatio competit nisi soli Deo.
