Marii Mercatoris Opera. Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum mss. emendavit & notis illustravit

발행: 1684년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

xo: OP ERAmortem, nusquam Deum dicit, sed aut Chrictum aut Iesum aut Dominum ; quoniam haec tria naturas indicant duas, modo hanc, modo illam, modo utramque . Est autem tale quod dico. Quotiens nobis generationem ex virgine scrip tura commemorat, quid dicit 3 Misit Deus f-tium Dum. Non dicit: Misit Deus verbum. Sedilatitur eo nomine quod naturas indicat duas Quia enim filius homo est Deus , dicit, Misit Deus filium suum factum ex muliere 7 ut si audieris factum ex muliere, videas etiam nometa positum quod naturas indicat duas , ut generatione quidem ex bcata virgine filium voces. Filium enim peperit Dei virgo Christo locos. Quo niam vero filius Dei duplex est in naturis, pe

perit quidem filium Dei, sed peperit hominem qui est filius propter conjunctum filium.

Ejusdem ex quaternione XXI.

Vide quid accidat , haeretice. Non invideoenomen virgini Christo loco. Fateor enim reverendam eam esse quae conceperit Deum, per quam transierit dominus omnium, per quam jumstitiae sol inluxerit ; sed porro suspicor plausum quomodo hoc quod dixi transierit acceperitis Non dixi transit pro eo quod est natus. Neque

enim tam cito meorum egomet Obliviscor. Transisse Deum per virginem χωοNκον ascriptura perdo eius sum , natum f Vero Deum ex ipsa nunquam didici. J Nusquam diuioa scriptura Deum ex virgine Christo loco asserit natum, sed Iesum Christum, filium, Dominum. Haec omnes con fiteamur. Quae enim doculi divina scriptura qui

232쪽

MARII MERCATORI S. 2O non statim accipit, miser est. Surge ct accipspuerum ct matrem eius. Haec angelorum vox est , immo tua. Fortasse generationem ipsus noverant archangeli. Surge ct accipe puerum ct matrem ejus. Non dixit : Surge, ct accipe Deum ct matrem ejin.

Ejusdem ex quaternione X I X

Quid igitur dicebamus λ Ne timeas accipere Miriam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est.

Sive natum sive factum dixerimus , sensui nihil nocet. Quod enim in ea natum est, ex spiritu sancto est. Si dixerimus quod Deus verbum natum est in utero. Est enim aliud simul esse cum nasccnte; aliud nasci. suod enim in ea inatum est, ex spiritu sancto est hoc est, spiritus sanctus creavit id quod est in ea. Viderunt igitur patres, utpote scientes sanctarum scripturarum , quod si eum

qui incarnatus est natum dixerimus , invenietur Deus verbum creatura spiritus sancti , aut duos patres habens. Si vero factum dixerimus, in Venietur Deus verbum creatura spiritus sancti.

Fugientes igitur generationis dictionem , di xc-runt ita : Qui descendit propter nostram salutem Oincarnatus est. Quid est incarnatus ' non conversus a deitate in carnem. Quod dixit incarnatus ox spiritu sancto, secutus est evangelistam. Nam cum evangelista venisset in . fugit generationem de verbo dicere, δc dixit incarnationem. Audi tibi : Et verbum caro factum est. Non sxit verbum per carnem factum. Vbi enim aut Apostolus aut evangelistae filii faciunt mentionem , non dicunt natum ex muliere. Adverte

quaeso ubi dicunt nomen filii, δέ quod natu

233쪽

sto PE R A est ex muliere, dicunt natum; ubi vero verbi faciunt mentionem, nemo audet dicere generationem per humanitatem. Audi beatus Iohannes evangelista cum venisset in verbum s & J -- ρῶ-mmν ejus, audi quid dicat: Verbum caro fastiam

V, hoc est, J adsumpsit carnem; & habitavit

in nobis , hoc est, nostram induit naturam, sthabitavit in nobis , ct vidimus gloriam ipsius, fi lii. Non dixit: Vidimus generationem verbi. Ex quateratione X v.

Ita etiam Christum secundum carnem propter conjunctionem quam habet cum Deo verbo, Deum nominamus scientes esse hominem qui apparet. Audi utraque Paulum praedicantem.

Ex Iudais , inquit, Christum secundum carnem , qui est supra omnes Deus. Prius hominem confitetur, deinde conjunctione ad Deum dicit

Deum eum qui apparet, s ne J quis Chtistianitatem hominis putot esse cultricem.

Ejusdem ex quaternione XXV o. Sed quemadmodum dicebamus Deum omnium opificem &D2um Mosen, Deum enim, inquit, posui te Pharao, & filium Dei, Filius enim , inquit , primogenitus mihi Israhel , & quemadmo- cum dicimus Christum Saul, Non enim , inquit, imponam manum meam super ipsum, quod ChristuyDο-nusesp. similiter dc Cyrum, me dant, inquit . Dominus Christo meo Cro', & Babylonium

sinetum , Ego enim , inquit, praecipio. 36M scatis, ct ego duca ipsos, ita dicimus dc Domi-

234쪽

num Christum & Deum & filium M sanctum, sed communio quidem omnium similis est , dig

nitas vero non eadem

Hasdem ex quaremione XV sentite in vobis quod O is Christi

Iesu, qui cum in forma Dei esset ,se exinanivit fommam servi accipiens. Non dixit: Hoc sentite in vobis quod ct in Deo verbo, quod cum in forma aera esset, formam servi accepit. Sed cum dicat Christum quasi duarum naturarum appellatione, sine periculo eum & formam servi quam accepit& Deum nominavit, clim ea sine peccato dic tur de naturarum duplici & separabili ratione.

Urim ex quate ora XVI. et i in nomine, inquit, Iesu omne genu fectatum ea lestiam ct terrenorum ct infernorum, O omnia singua confiteatur quia Dominus Iesus Chrisus in gloria est . Dei patris. Propter illum qui portavit, eum qui portatus est colo. Propter invisibilem

Veneror . eum qui apparet. Nunquam ab eo qui apparet Deus separatur. Ideo nec ego honorem separo. Separo naturas, sed unam facio vene-

. I irationem.

Hasdem ex quatereione XVII. de δες tr.

Erat quidem Deus verbum &ante incarnati nem filius & Deus cum patre. Sumpsit vero novissimis temporibus servi formam. Sed cum sie& antea filius, dc ita vocatur post adsumptio

235쪽

aos OpERA 'nem. Non potest vocari divisus filius, ne duos filios constituamus. Sed quia illi conjunctus est qui erat a principio filius, non potest secundum

dignitatem filietatis, so, non secundum natoras. Propterea & Christus Deus verbum nomi natur, quia habet conjunctionem cum Christo perpetuam.

Urim ex qualemione X v.

Inconfusam igitur servemus naturarum con junctionem, confiteamur in hominem Deum, colamus quadam divina conjunctione cum Deo omnipotenti coadorandum hominem. iEjusdem ex quaternione v 1. Cons derate & quid his continuo inferatur, misericors, inquit, feret 2 fidelis Pontifex ad Deum, qui in eo quod passus est ipse tentatus, po rens est illi qui tentatur auxiliari. Ergo qui passias

est, Pontifex misericors. Passibile autem templum vivificus Deus templi ejus quod passum est.

Ejusdem ex quate one X V II.

Vt sciatis, inquit, quanta erat conjunctio deitatis , cum etiam in infante caro dominica cerneretur. Erat enim idem infans & infantis dominus. Laudastis vocem , sed nolite eam parum curiose laudare. Dixit enim quod idem erat i fans & habitator infantis.

Urim ex quaremone T.

. Communes enim sunt trinitatis operationes

236쪽

MAR 11 MERCATORI s.' ao dc tantum substantiis dividendae. Unigeniti vero praeclara gloria aliquando patri adsignatur, Esenim, inquit, pater meus qui clarificat me, aliquando spiritui, Spiritus enim, inquit, veritatis clari avit me, aliquando Christi potestati.

'fidem ex quaremione XV 1.

Hic est qui dicit: Deus Deus meus, ut quid me dereliquisti' Hic est qui tridui gustavit mortem. Adoro vero eum cum deitate , quasi divinae a ctoritatis cooperationem. Et post alia. Propter illum qui portavit eum qui portatus est colo, δίpropter occultum Veneror apparentem. Nun

quam ab eo qui apparet Deus separatur. Ideo nec ego ab eo honorem separo. Separo naturas, sed unam facio venerationem. Non est Deus ipse per se qui est fictus ex spiritu , non Deus ipse per se qui est sepultus in monumento. Nam si ita esset, essemus certe hominum mortuorumque cultores. Ied quia in adsumpto Deus est, ex eo qui adsumst is qui adsumptus est, quasi assumenti conjunctus , nuncupatur DeuS.

jusdem ex quatemione tertio in haeret cis, cum de spiritu diceret.

Quomodo enim si servus , inquit, qui cum filio operatur & patreὶ Et si quis requirat opera spiritus, inveniet ea non distantia operibus patris de filii ; non quia una deitas dividatur ;sed quia divina scriptura ea quae sunt unius Virtutis singulis substantiis dispertiat, ut trinitatis smilitudo ex temporibus operum coeperit, Deus

237쪽

1o8 O p E R A verbum factum est caro dc habitavit in nobis ,

considere sibi fecit adsumptum hominem pater. Dixit enim Dominus Domino meo , sede ad dexteram meam. Ejus qui adsumptus est gloriam clarificavit spiritus. Quando enim venerit spiritus veritatis , ipse me clari cabit.

Husdem ex quatemione VI. Cum de Christo diceret quod missiis esset de

nuntiare captivis remissionem , quasi Apostolus

addidit hoc etiam & dixit : me qui fidelis factus

est Pontifex. Factus est enim hic, non perpetuo antea fuerat. Hic qui paulatim in Pontificis profecit, haeretice, dignitatem. Audi vocem tibi hoc evidentius declamantem. sui in diebus, inquit, carnis με preces supplicationesque ad eum qui posset salvum a morte facere eum clamore valido ctiachrymis eberens , ct exauditus pro sua reverentia,

quidem cum esset situs, didicit ex illis qua passis

est Obedientiam, O consummatus, fati/us est omni bus obtemperantibus sbi causa salutis aeterna. Consummatur autem id quod paulatim proficit, haeretice. De quo etiam & Iohannes in evangeliis clamat: Iesus prociebat aetate ct sapientia 2 grainetia. Quibus congruε etiam Paulus dicens, Comsummatus , inquit, odius est obtemperantibus sbi causa salutis aeterna , appellatus a Deo Pontifex se

cundum ord em Melchisedech. ΕΤ ΡOsT ALIA. Pontifex, inquit, vocatur. Quur igitur diversa sentis Paulo 3 Quur impassibilem Deum verbum corpore. terreno commiscens, passibilem Pontificem facis λ

238쪽

Tiresiam ex quaremione V

Vnde Iratres ,sancta vocatἰοnis calestis participes. eonsiderate Apostolum ct Pontifcem confessionis nostra Isum frium ei qui fecit Usum. ET POST ALIA.. Cum sit igitur nobis hic solus Pontifex , condolens sive cognatus & firmus , de ejus fide nunquam depellamini. Ipse enim nobis ex promista benedictione ex semine Abrahae missus est, utpote pro se & suo genere corporis sacrificium offe-1ens. Notandum quod confiteatur omnem Pontiscem sacrificio indigere, & cum excipiat Christum quasi non indigentem, in his inquit eum prisse offerre & gerere sacrificium.

duissem ex quaternione.

Audite igitur & dicta diligenter inspicite. Quἰ

manducat, inquit, carnem meam. Memento quod de carne dicamus , & quod non a me carnis no men fingitur, ne videar illis falsus interpres. Qui manducat, inquit, carnem meam ct λδit sanguinem meum. Numquid dixit: Qui manducat deitatem ineam, & qui bibit deitatem meam uui mand eat carnem meam, ct qui bibit sanguinem mmm, in me ma Ner , ct ego in ipso. ET posT ALIA. Sed ad procimenum veniamus. Qui manducat carnem meam , ct bibit sanguinem meum, in me manet, ct ego in ipso. Mementote quod de carne dicamus. Sicut misit me vivus pater, me qui appareo. Sed fortasse ego non recte interpretor. Videamus ex his quae sequuntur. Sicut misit me visus pater. Illς dicit deitatem , ego humanitatem. Videamus qui

239쪽

vo OPERA, sit pravus interpres. Sicut misit me visus pater. Haereticus dicit quod deitatem hic misit me Deum verbum. Sicut misit me vivus pater, juxta illos, ct ego viso Deus Verbum propter patrem. Quid postea. Qui manducat me, ct ille vivet. Quid ma

ducamus Deitatem, an carnem

Et tamen, inquit, si totum novum scrutatus saetaris testamentum, nusquam in eo invenias mortem

Deo adsignatam, sed aut Christo, aut filio, aut Domino. Nam Christus dc filius & Dominus, cum de unigenito a sancta scriptura dicitur, naturas duas ostendit, & aliquando significat deitatem , aliquando humanitatem, aliquando utrumque. Vt cum Paulus scribens praedicat, cum inimici semus, reconciliati s2mus Deo per mortem fili ejus, humanitatem significat filii. Porro cum idem

dicat ad Hebraeos , Deus loquutus est nobis in filo per quem ct secula fecit, deitatem filii significat.

Neque enim caro fecit secula, quae post multa socula facta est. ET PosT ALIA. Non deitas se trem habuit Iacobum, nec Dei verbum denuntiamus mortem dominicum sanguinem & corpus

manducantes.

Husdem ex quatemione.

Video, inquit , populum nostrum habere ingentem reverentiam & ardentissimam pietatem, sed in dogmate theognosae ignorantia labi. Id a tem non est crimen populi, sed ut honesia dic mus , non habuisse retro doctores tempus accum

240쪽

M AR D ME Re A TORI s. Miritὸ vobis dogmata demonstrandi. . .

Ecce hic plane confitetur neminem ante se talia populo praedicasse. Cyrillus Episcopus Alexandriae subscripsi. Arcadius Episcopus & Legatus sedis apostolicae

subscrips. . -

Iuvenalis Episcopus Ierosolymorum subscripsi. Projectus Episcopus Legatus sedis apostolicae .subscripsi. Philippus Presbyter sedis apostolicae & Legatus subscripsi. IFirmus Episcopus Caesareae subscripsi. 'se. Theodotus Episcopus Ancyrae subscripsi.

Berenianus Episcopus Pergeorum metropoleos

sui cripsi per Timotheum Episcopum. Severus Episcopus Synnandon subscripsi. Perigenes Episcopus Corinthi subscripsi. Iconius Episcopus Cortines Cretes subscripsi. Mennon Episcopus Ephesi subscripsi. ReginusEpiscopus ConstantiaeCyprius subscripsi. Acacius Episcopus Militensis subscripsi. Palladius Episcopus Amasiae subscripsi. 4 Herennianus Episcopus Myron subscripsi. Valerianus Episcopus Iconii subscripsi. Pius Episcopus Pissinontiorum metropoleos sub scripsi. Cyrus minimus Episcopus Aphrodisiados subscrips. Amphilocius Episcopus Sidenorum metropoIeos

subscripsi. Maeonius. Episcopus Ecclesiae quae est Sardibus Lydiae subscripsi. Hellanicus Episcopus Chrodisus subscripsi. 'Dalmatius Episcopus Ciryci subscripsi. P

SEARCH

MENU NAVIGATION