장음표시 사용
4쪽
6쪽
Ietatem nostram, velerum sapientia fastidiosius repudiata, caeco quodam impetu ad ea tantum ferri, quae a recentioribus sint prosecta, complures doctos atque excellentis ingenii viros querenteS saepenumero audivi. Quamquam enim humana omnia perpetuo motu cientur, et casus casum ita excipit, ui plane absurdum sit velle homines in eodem vestigio stantes ne tantillum quidem progredi; attamen quum . pravitatem considero, quae nostrorum mentes Veluti tabes invasit, nescio equidem quo res tandem sit evasura. Tantus scilicet antiquitatis contemptus apud plerosque invaluit, ut quae patres nostri pro religione luenda, pro patria servanda patrarint; quae ipsi tulerint ut humanitatem qua nunc fruimur, ut leges atque instituta, quibus et in praesens utimur , nobis relinquerent, ea oblivioni omnino danda esse arbitrentur. Νeque hoc satis. Nonnulli, qui gloriae potius captandae studio, rebuS novis inventis, quam veritate regerentur, iniqui rerum aestimatores, omnem prope veteribus auctoritalem
7쪽
detrahere conati sunt. Νeque salsas istorum criminationes effugit Livius. Praetermitto iam quae adversus Livianae historiae sontes asseruntur. Haec enim nuperrime sic exagitavit Lachmannus vir doctissimus. ut romanum historicum ab inusta mendacii aut levitatis nota penitus 1 indicaret. Venio ad alia, quae Liviani obtrectatores passim iactitant. M0s nempe hac nostra tempestate apud plerosque historicos oblinet crebra praecepta ingerendi, ad vilam aut ad rem politicam spectantia. Νec desunt qui Veteres arguant. quod aliam viam secuti, historias suas ita condiderint, ut rebus gestis fideliter narratis, liberam omnino lectori iudicandi facultatem relinquerent. Atque hoc n0mine Tacitum quam Livium laudant apud Romanos, propterea quod ille ae talis suae vitia asperrime insectatus, eadem censoria veluti virga notarei. I acitum, acerrimi et vehementis ingenii virum, in
omnium anim0s penetrasse, eorumque affectus bonos vel malos miris quibusdam coloribus pinxisse; Livium contra atroces casus, saevas imperantium libidines, populi infortunia. vel insignia pietatis atque
humanitatis exempla rhet0rico paene m0re Sic narrasse. ut, illius animo in neutram partem inclinante. ne Scias omnino quomodo in virtutem aut in vitia esset affectus. Historiam, optime a Tullio vitae magistram appellatam, tunc scilicet ossicio suo perfungi. tuum optimos viros laudando, qui ostenderint patriae lumen animi, ingenii et consilii sui, aut capitis periculo eam conservarint, adiuverint. auxerint; contra vero improbos vituperando, qui per ignaviam
8쪽
aut malas artes illam perdiderint, alacriores ad rempublicam tutandam, et segniores ad rem perperam faciendam homines reddat. Hoc iam a Posidonio inter Graecos, at multo melius ab his loricis recentioribus suisse factitatum, qui magnas temporum inclinationes ita descripserunt, ut ex iis abunde prudentiae civilis ac militaris praecepta cuilibet liceat
decerpere. Namque n0n rerum tantum exornatoressuerunt, sed in causas etiam inquirendo, et hominum consilia et acta laudando vel damnando, veluti facem legenti praeserunt, quo tutius et rectius possit de rebus gestis iudicare. Quae etsi primo statim adspectu verilalis speciem
praeseserre videntur; ea lamen non Sunt, ut rem
acrius consideranti sucum laciant. Si enim historiei virtus est, res ita perscribere, ut eis fidem conciliet, iam cuique satis perspicuum arbitror, illum apud posteros maiorem sibi quaesiturum auctoritatem, qui in rebus gestis declaret non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quomodo; ea tamen lege, ut neque arcessitis virtutum laudibus, neque asperiore vitiorum insectatione, cupiditatis ac studii suspicionem legentibus iniicere videatur. Hanc viam Scilicet iniverunt apud Italos Machi avellus et Guic-ciardinius, qui idcirco gravissimi rerum pronuntiatores semper habiti sunt. Η0s autem nuper omnium historicorum utilissimos praedicabat Carolus Botta
maius etiam nomen habiturus, si acrioribus quibusdam morsibus ex historia sua expunctis, ad eorum quos probabat rationem se accommodasset. Celerum
9쪽
6 miror equidem nonnullos esse, qui Livium criminentur quod rei politicae praecepta veluti pro tribunali aut e suggestu non proserat. Optimi historici ossicium
est lectorem docere; ita tamen ut praecepta ex narratione emoruisse, non per vim ingesta esse videantur. Quod sane sic praestitit Livius, ut non solum narret quo consule bella inita aut consecta sint; quid senatus decreverit, aut quae lex vel rogatio lata hierit; sed praedicet interea quibus consiliis ea gesta sint, et causas explicet omnes, unde quaeque res fuerit prosecta. Uberrimam vero civilis sapientiae segetem ex hac historia colligi posse, iam inde a saeculo xvI apertissime ostenderunt vaserrimae Nicolai Machiavelli in Livium disputationes. Sed hisce tandem omissis, ad editionem nostram veniamus; qua huc praesertim, candide lector, spectandum existimavimus, ut Liviana tibi opera omnia exhiberemus, ad fidem optimorum codicum castigala. Quapropter emendatissimum Livianum exemplar diligenter expressimus quod cura C. Η. Wei se V. Cl. Lipsiae prodiit anno huius saeculi nono et vicesimo.
Quo tacto commodis tuis salis consultum confidimus. Utere et Vale. Dab. Augustae Taurinorum vII gal. Martias, an .
M. DCCC. LI. Diuitiam by Corale
10쪽
aduentus Aeneae in Italiam, et eius res gestae referuntur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silὐiorum. Numitoris silia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condiis. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Ioci Feretriolata. In curias populus dioisus. Fidenates et Veientes vieti. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum
ιν idit; Iano templum constituit; eiusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus elausiι; eum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulam, Moera populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Amanos bello petiit. Post haec trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fussetii supplicium. Alba diruta, Albani in eloitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. Ancus Marcius e rimonias, a Numa institutua, renouauit. Latinis vietis et ad eicitatem citis montem Aventinum assignaoit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini oecupaverant, diruit; pontem sublicium in Tiberim feeit; Ianiculum collem urbi addidit; mes imperii protulit; ostiam condidit. Regnauit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae eicitate, Romam venit; et in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit, et post mortem Anci regnum eaeepit. Centum additis, patrum numerum auxit; Latinos