장음표시 사용
501쪽
storis posita est. Hernicorum tribus populis, Alatrinati, erulano, Ferentinati, quia maluerunt, quam civitatem, suae leges redditae: connubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis, quique arma Romanis intulerant, civitas sino sunsragii latione data: concilia connubiaque adempta: et
magistratibus, Praeterquam sacrorum curatione, interdicium. Eodem anno aedes Saluiis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. Ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo vias per agros publica impensa factae. Et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum: legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa. XLIV. Dictatorem idem annus habuit Ρ. Cornelium Seipionem, cum magistro squitum P. Decio Mure. Atilis, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L. Postumius, Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit, biennio exemplo, quo Claudium Volumniumque, et Cornelium cum Marcio consules sactos tradidimus. Memoriano fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, salSOS ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno in campum Stellatem agri campani Samnitium incursiones factae. Itaque ambo consules , in Samnium missi , quum diversas regiones, Τisernum Postumius, Bovianum uinucius, petissent; Postumii prius ductu ad Τisernum pugnatum. Alii haud dubio Samnites viciss, ac viginti millia hominum' eapta tradunt: alii Marte aequo di-Scessum , et Postumium, melum simulantem nocturno
itinere, elam in montes copias abduxisse: hostes seculos duo millia indo locis munitis et ipsos consedisse. Consul, ut stativa tuta copiosaque set ita erant petisse videretur , postquam et munimentis castra firmavit, et Omni apparatu rerum utilium instruxit: relicto firmo
praesidio , de vigilia tertia , qua duci proxime potest,
expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. Ibi, a loro Postumio, Minucius cum hostibus signa confert; et, quum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legio-
502쪽
nibus defessam iam aciem hostium improviso invadit. Itaque, quum lassitudo ac vulnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta : atque inde ad castra Postumii perrectum. Ibiduo victores exercitus perculsum iam fama hostem adortilandunt, fugantque: signa militaria sex et viginti capia. et imperator Samnitium Statius itellius, multique alii mortales, et castra utraque capta. Et Bovianum , ubi postero die coeptum oppugnari, brevi capitur: magnaque
gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum vulnere gravi relatum in castra, mortuum, quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum : et ab eo, quum ad exercitum Minucii missus esset, Bovianum captum. Eodem anno Sora, Λ I
pinum, Censennia, recepta ab Samnilibus. Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.
XLV. P. Sulpicio Saverriono. P. Sempronio Sophocousulibus, Samnites , seu finem, seu dilationem belli quaerentes , legatos de pace' Romam misere. Quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, orauione ultro citroque habita, M paes transigi potuisses nune . quando verba vana ad id Deorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem eum eaeercitu breui in Samnio fore: eum, ad bellum paeemne inclinent animi, falli non posse:
eo erta omnia senatui relaturum: decedentem eae Samnis. consulem legati sequerentur. Eo anno quum pacatum Samnium exercitus romanus, benigne praebito commeatu ,
peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad
Aequos indo veteres hostes , ceterum per multos annos sub specie insidae pacis quietos , versa arma romana :quod , incolumi hernico nomine, missilaverant simul eum iis Samniti auxilia ; et, post Hernicos subactos , universa prope gens , sino dissimulatione consilii publici , ad hostes desciverat: et postquam , icto Romapeum Samnitibus foedere, Deiales venerant res repetitum, tentationem aiebant esse, ut, terrore inelisso belli,
Romanos se fieri paserentur: quod quantopere optandum foret, Hernicos docuisse: quum, quibaιs licuerit, suas leges romanae eivituti praeoptauerint: quibus legendi, quid ma
503쪽
lent, eopia non flueriι, pro poena neeessariam civiωιem fore. Ob haec vulgo in conciliis iactata, populus romanus bollum fieri Aequis iussit: consulesque ambo, ad novum profecti bellum , . quatuor millia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus , sut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent tumultuario similis, sine ducibus certis , sine imperio, trepidare. Alii exeundum in aciem , alii castra tuenda censent: movet plerosque vastalio sutura agrorum , ac deinceps eum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. Itaque, postquam inter multas sententias una, quae, omissa
cura communium , ad respectum suarum quemque rerum Vertisset, audita; ut prima vigilia diversi s castris ad deportanda omnia tuendaque moenibus in urhes abirent ; cuncti eam sententiam ingenti assensu accepere. Palatis hostibus per agros, prima luce Romani, signis prolatis, in acie consistunt; et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium lendunt. Celerum, postquam ibi neque stationes' pro portis, nec quemquam iuvallo, nec fremitum consuetum castrorum animadverte
runt; insolito silentio moli, metu insidiarum subsistunt. I ransgressi deinde vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi: sed vestigia, in omnes aequo serenita partes , ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; post, per exploratores compertis hostium consiliis , ad singulas urbes circumserendo bello , unum et quadraginta oppida intra dies quinquaginta Omnia oppugnando ceperunt; quorum Pleraque diruta atquo incensa, nomenque Aequorum propoad internecionem doletum. De Aequis triumphalum: cxemploque eorum clades fuit, ut uarrucini, Marsi. Pol igni , Frentani mittorent Romam oratores pacis Potendae amicitiaeque. Iis populis foedus hetentibus datum. XLVI. Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba , patro libertino, humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis suit. Invenio in quihu dam annalibus , quum appareret aedilibus , lierique se pro tribu aedilem videret, neque accihi nomen , quia
scriptum saceret; labulam posuisso, et iurasse, Se Scriptum non facturum. Quem aliquanto ante desisse Serip-
504쪽
tum sacere , arguit Macer Licinius , tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. Ceterum id quod haud discrepat contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit: civile ius , repositum in penetralibus pontificum , evulgavit, fastosque circa sorum in albo prososuit, ut, quando lege agi posset, sciretur: aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavii ; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus Verba praeire, quum more maiorum negaret, nisi consulem aut imperatorem, posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, reseram. Ad collegam aegrum visendi causa Flavius quum Venisset, consensuque nobilium adolescentium , qui ibi assidebant, assurrectum ei non esset, curulem asserri sellam eo iussit, ac sedo honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. Ceterum Flavium dixerat aedilem forensis sactio , Ap. Claudii censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat. Et postquam cam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat, opes urbanas; humilibus per omnes tribus .divisis, sorum et campum corrupit: tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium annulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit civitas. Aliud integer populus, lautor et cultor bonorum, aliud larensis factio tenebat; donec Q. Fabius et P. Decius censores facti: et Fabius, simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in auatuor tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Ademus eam rem acceptam gratis
animis serunt, ut Maximi cognomen, quod audietoriis non pepererat, hac ordinum temperatione n ere Ab
