Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 T. LIVII

in spem magis suturae multitudinis, quam ad id, quod

tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, alliciendae multitudinis causa, Vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad coeptam magnitudinem roboris suit. Quum iam virium haud poeniteret, consilium doinde viribus parat.

Centum creat senatores : sive quia is numerus satis erat; sive quia soli centum erant, qui creari patres possent Patres certe ab honoro, patriciique progenies eorum appellati. IX. Iam res romana adeo erat valida, ut cuilibet linitimarum civitatium bello par esset: sed, penuria mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat; quippe luibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Τum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, eae infl-mo nasci: deinde, quas sua virtus ae diti iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen faeere. Satis scire, origini romanae et deos alpuisse, et non defuturam virtutem. Proinde ne gramrentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigno legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebanL A plerisque rogitantibus dimissi, Eequod feminis quoque α Πι-

tum aperuissent 7 id enim demum compar eonnubtum fore. Aegre id romana pubes passa, et haud dubio ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Νeptuno Equestri solemnes : Consualia vocat. Indi ei deinde finitimis spectaculum iubet: quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant; ut rem claram exspectatamque sacerenti Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maximo proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates.

22쪽

LIB. I. CAP. IX. x. 19

Iam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac coniugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm

moeniaque et frequentem lectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato iuventus romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars sorte, ut in quem quaeque inciderat, raptae ; quasdam forma excellente, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deserebant. Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Τalassii cuiusdam raptam serunt; multisque sciscitantibus, cui nam eam serrent, identidem, nequis violaret, Τalassio ferri clamitatum : inde nuptialem hanc Vocem factam. Turbato per metum ludicro, moestiparentes Virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cuius ad solemne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de so melior, aut indignatio est minor : sed ipse Romulus circumibat, docebatque : patrum id superbia factum qui eonnubium sinitimis negassent: illas tamen in matriamonio, in societate fortunarum omnium cisitatisque, et,

quo nihil earius humano generi sit, liberum fore. Moli rent modo iras; et, quibus fors eorpora dedisset, darent

animos. Saepe eae iniuria hostmodum gratiam ortam : e que melioribus usuras viris, quod annisurus pro se quisque sit, ut, quum 3uam vicem finetus olpeio sit, parentum etiam patriaeque e.rpleat desiderium. Kccedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quae maximo ad muliebre ingenium e mea es preces sunt. X. lam admodum mitigati animi raptis erant: at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civitatos concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad I itum Tatium, regem Sabinorum ; et legationes eo, quod maximum atii nomen in his regionibus erat, convenie-hant. Caeninenses Criistuminiquo et Antemnates erant,

ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi eοmmuniter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque

23쪽

20 T. LIVII

Antemnates, pro ardore iraque Caeninensium, satis se impigre movent: ita per se ipsum nomen Caoninum in agrum romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, Vanam sine viribus iram esse : exercitum landit sugatque: susum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duco hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse quum laciis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte serculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis fines, cognomenque addidit deo: Iupiter Feretri, inquit, Mee tibi vietor Romulus reae regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo an

mo metatus sum, dedico, sedem optimis voltis, quae, regibus dueibusque hostium eaeris, me auctorem sequentes,

posteri ferent. Haec templi est Origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos ea SPο-lia posteros nuncupavit: nec multitudine compotum eius doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris suit. XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines romanos incursionem lacit. Raptim et ad hos romana

legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes ; impidum captum: duelicique

victoria ovantem Romulum Hersilia coniux, precibus raptarum saligata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescero concordia posse. Facile impetratum. Indo contra Crustuminos prinsectus, bellum inserentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis suit. Utroque coloniae missae. Plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent: et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac Propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit. Nihil enim per iram aut cu-

24쪽

LIB. I. CAP. XI. LII. 2l

piditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunti Consilio etiam additus dolus. Sp. Τarpeius romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. Αquam sorte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavero : seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam iidum

proditori esset. Additur sabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberoni: eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant: et fraudo visam agere, sua ipsam peremptam mercede. XII. Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postero die, quum romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant ; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus

Hostilius. Hic rem romanam iniquo Ioco ad prima signa animo atquo audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim romana inclinatur acies; susaque est ad veterem portam Palatii. Romulus, et inso turba fugientium actus, arma ad coelum tollens, Iupiter, tuis, inquit, iussus acibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Areem iam, seelere emptam, Sabini habent: inde hue ammati. εuperata media valle, tendunt. At tu, pater desim hominumque, hine saltem aree hostes : deme terrorem Romanis. fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum rit posteris, tua praesenιiope εσυatam urbem esse, voveo. Haec precatus, veluti

si sensisset auditas preces, inne, inquit, Romani, Iupiater optimus marimus resistere atque iterare pugnam rubet. Restitero Romani, tanquam coelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolati Mettus Curtius ab MDinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum soro spatium est. Nec procul iam

a porta Palatii erat, clamitans, Visimus perfidos hospi-

25쪽

T. LIVII

22tes, imbelles hostes. Iam seiunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare eum viris. In eum, haec gloriantem, eum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum sorte Mettus pugnabat: eo

pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. Et alia

romana acies, audacia regis accensa, landit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, couiecit: adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, lavore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium: sed res romana erat superior. XII l. Tum sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque Veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne le ganguine nefando s eri generique respe*erent: ne parris

dio maeularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si allinitatis inter vos, si eo, ubii pigeι, in nos

vertite iras : nos eausa belli, nos Mulnerum ae eaediumviris ae parentibus sumus. Melius peribim , quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus. Movet res tum

multitudinem, tum duces. Silentium et repentina sit quies. Inde ad foedus faciendum duces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt: regnum cons iant: imperium omne conserunt Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex protunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium Iacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, secit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum euriis imposui L Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate, audignitatibus suis virorumve, an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres qui tum conscriptae sunt, Ramnenses ab Romulo, ab

Τito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et ori

26쪽

LIB. I. CAP. XIV. 23

ginis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus suit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Τatii legatos Laurentium pulsant: quumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavinii, auum ad solemne sacrificium eo venisset, concursu Iacto, interficitur. Eam rem minus aegre, quam

dignum erat, tulisse Romulum serunt: seu OD infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his

quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Ficlenates, nimis

Vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum suturum apparebat, occupant bellum sacere. Iuventute armata immissa, Vastatur agri, quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in urbem illatus, pro nuntio fuit. Excitus Romaus neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidero in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu prosectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis, bο-

stem excivit. Fugao quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit: et quum, velut inter pugnae fugaequo consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti sueranL Ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius paene quam Romulus, quique cum eo equisierant, circumagerent laenis equos, terga vertunt: mul-

27쪽

T. LIVII

toque essustus, quippe vera fuga qui simulantes paullo

ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuero se hosti: haerens in terga Romanus, prius quam fores portarum obiicerentur, velut agmine uno irrumpit. XV. Belli Fidenatis contagione irritati Veientium animi, et consanguinitate, nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt et quod iesa propinquitas loei, si romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabal In fines romanOS excucurrerunt, populabundi magis, quam iustimore belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes, Veios rediere : Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque, I iberim transit. Quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; Obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi do tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus rex romanus vicit: persecutusque lasos ad moenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit : agros rediens vastat, ulciscendi magis, quam praedae, studio. Eaque clade, haud minus quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis incentum annos induciae datae. Haec sermo, Romulo regnante, domi militiaeque gesta : quorum nihil absonum ii dei divinas originis divinitatisque post mortem creditae

suit: non animus in regno avito recuperando, non condenὁao urbis consilium, non bello ac pace firmandae. Ab illo enim prosectu viribus datis iantum valuit, ut in quadraginta aetndo annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit, quam patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis : trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in pace, habuit. XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut cmn pectum eius concioni abstulerit. Nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem paVore,

28쪽

LIB. I. CAP. XVI. XVII.

postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi salis credebat patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella ; tamen, velut orbitatis metu icta, moestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio sacto, deum deo nalium, regem, parentemque urbis romanae salvero universi Romulum iubent: pacem precibus exposcunt, uli Volens propitius suam semper sospitet progenIem. Fuisse credo tum quoquo aliquos, qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent: manavit

enim haec quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis acidita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitato desiderio regis, et insensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. Romulus, inquit, Quiritea, parens umbis huius, prima hodierna luce coelo repente delapsus, semihi obesum dedit. Quum, perfusus horrore venerabundusque, statitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; Abi, nuntia, inquit, Romanis, eoelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem milia tarem colant; sesantque, et ita posteris tradant, nullas

opes humanas armis romanis resistere posse. Baee, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum, quantum illi viro, nuntianti haec, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, lacta side immortalitatis, lenitum sit. XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. Necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter ordines certabatur. Oriunda ab Sabinis, ne, quia post Τatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in S ietate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium irritatis animis, Vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in ani-

Diuitiaco by Corale

29쪽

26 T. LIVII

inum inducebat. Ita rem inter se centum patres, decem docuriis laciis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. Decem imperitabant, unus cum insignibus imporii et lictoribns orat: quinquo dierum spatio finiebatur imperium, ac per Omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni suit. Id ab re, quod nunc quoquo tenet nomen, interregnum appellatum. Fremero deinde plebs, multiplicatam semitutem, centum pro uno dominos iactos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri patres, osserendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris, quam relinerent. Decreverunt enim, ut, quum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent: hodiequo in legibus magistrati Dusque rogandis usurpatur idem ius, vi adempta. Priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata : Ouod bonum, faustum felixque sit, inquit, Quirites, regem create; ita patribus risum est. Patres deinde, si dissitum, qui seeundus ab Romulo numeretur, erearitis, auctores fient. Adeo

id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur,

id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.

XVIII. Inelula iustitia religioque ea tempestate Numao Pompilii orat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam aetate PSSe poterat, omnis divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius quia non exstat alius, salso Samium Pythagoran edunt: quem, Servio Τullio regnanto Romae, eentum amplius post annos, in ultima Italiae ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, iuvenum aemulantium studia cocius habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis suisset, quas fama in Sabinos, aut quo linguae commercio, quemquam ad cupiditatem discendi excivissct 3 quovo praesidio unus per tot gentes, dissonas sermono moribusque, pervenisset ' Suoplo igitur ingonio temperatum animum virtutibus suisse opinor magis ; instructum quo non iam pore grinis artibus, quam disciplina

30쪽

LIB. I. CAP. X III. XIX.

quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numae, patres romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur, tamen, neque Se quisquam, nec factionis suae alium, nec denique patrum aut ei vium quemquam Praeferre illi viro ausi, acl unum Omnes Numae Pompilio regnum deserendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure

cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium sui t) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius, capite V lato, Sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo adun cum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, deos precatus, regiones ab oriento ad occasum determiliavit; dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi serebant, animo si nivit. I una, lituo in lacuam manum translato,

dextra in caput Νumae imposita, precatus est ita : Iupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cuius esto caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos sines, quos feci. Tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet: quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit. XlX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus quum inter bella assuesccre Videret non posse, quippe esseratos militia, animos; mitigandum serocem populum armorum desuetudine ratus

Ianum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique,

fecit: apertus ut in armis esse civitatem ; clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus suit: semel T. Manlio consule

post Punicum primum persectum bellum,ilerum, quod nostrae aetati dii dederunt, ut videremus, post bellum Λctiacum, ab imiteratore Caesare Augusto, pace terr3

Inarique paria. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac laedoribus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, no luxuriarentur otio uni

SEARCH

MENU NAVIGATION