Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

EPITONE LIBRI PRIMI.

subegit; eircum designavit; ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliarit. Tentandae scientiae caussa Αιti Navii auguris, consuluisse fertur, an id dae quoeogitaret, ellici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, iussisse, eum novacula cotem praecidere; idque protinus ab Atto factum. Sabinos praeterea acie vicit; urbem muro circumdedit; cloacas secti. Occisus est ab Anci Alsis, tuum regnasset annos tri inta octo. Successit ei Ser. Tulius, naιus eae captiva no iii Corniculana; cui puero, adhue in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruseos proelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo ciuium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuri que descripsit. Pomoerium protulit. Colles urbi, Puirinalem, Viminalem Esquilinumque adiecit. Templum Dianae eum Latinis in Apentino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci silio, consilio siliae

suae Tulliae, quum regnasset anno3 quadrastinis quatuor. Post hune L. Tarquimus Superbu3, neque patrum, neque populi iussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris iacentis eorpus carpentum egit. Armatos circa se adeustodiam eorporis sut habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum eum Volscis gessit; et eae eorum praeda templum Ioui in Capitolio serit. Terminus et Iuventas non adaiaere: quorum arae moperi non potuerunt. Filii Ser. Tarquinii dolo Gabios in potestatem auum redegit. Huius Aliis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum re- αιurus esset Romae, dictum eει, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Ouod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui eum iis profectus erat, prolapsum se simulavit et terram osculatus est: idque faetum eius euentus rei eomprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduaeisset; ad ultimum, propter pugnatam nocturnari a Maeis filio eius Luereti pudicitiam squae, voeam patre ad se I risipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mor8 eius esset, cultro se interemi0, Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tune consules primum creati sunt L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

12쪽

Facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui, quum Veterem, tum

Vulgatam esse rem, Videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scri-hendi arte rudem vetustatem superaturos, credunL Ut: cunque erit, iuvabit tamen, rerum gestarum memoriae

principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum

consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo lui nomini ossicient, me consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum

repetatur; et quae, ab exiguis prosecta initiis, eo ere- verit, ut iam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, sestinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires so ipsae consciunt. Ego contra hoc quinque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certo dum prisca illa tota mente repeto, RVertam, Omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non nectere a vero, sollicitum tamen essicero possit. Quae ante conditam condendamus urbem, poeticis magis decora sabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec assirmare, nec resollere, in animo est.

Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad deos referro auctores, ea belli gloria est populo romano, ut, quum Suum conditorisque sui parentem Martem potissumum ferat, tam ni hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. Sed haec

13쪽

i0 PRAEFATIO.

et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque nrtibus, domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paullatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo ; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire coeperint praecipites : donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, Omnisto exempli documenta in illustri posita monumento intueri : inde tibi tuaeque reipublicae, quod imitere, capias : inde, foedum inceptu, Medum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti sallit, aut nulla unquam respublica nec maior, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam civitatum tam serae avaritia luxuriaque immigraverint: nec ubi tantus actam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Νuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique

omnia invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae suturae, quum sorsitan et necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque ac precationibus deorum dearumque, Si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

14쪽

LIBER I.

Iam primum omnium satis constat, Τroia capta, in ceteros saevitum esse Τroianos: duobus, Aenea Antenoreque, et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendae- Iuct Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli chivos abstinuisse. Casibus deinde Variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad I ro iam amisso, quaerebant, Venisse in intimum maris Hadriatici sinum : Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, venetos Τroianosque eas tenuisse terras : et in quem primum egressi sunt locum, Τroia vο-catur, pagoque inde Τroiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aenean, ab simili clade domo prosu-gum, sed ad maiora rerum initia ducentibus salis, primo in Macedoniam venisse : inde in Siciliam quaerentem sedes delatum: ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse: Τroiae et huic loco nomen est. Ibi egressi Τroiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, praeter

arma et naves, superesset, quum pr3edam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde assinitatem iunxisse tradunt: alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium. Percunctatum deindo, qui mortales essent. unde, aut quo casu prosecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent; postquam audierit, multitudinem Troianos esse, ducem Aenean, filium Anchisae et Vp-neris, cremata patria et domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum

gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem suturae amicitiae sanxisse. Inde foe-

15쪽

T. LIVII

dus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aenean apud Latinum suisse in hospitio : ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisso foedus, tilia Aeneae in matrimonium data. Ea res utiques Τroianis spem assirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Aeneas ah nomine uxoris Lavinium appellaL Brevi stirps quoquo virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parontos dixero

nomen.

II. Bollo deinde Aborigines Τroianique simul petiti.

Τurnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli : vietores Aborigines Τroianique ducem Latinum amisere. Inde I urnus Rutulique, distisi rebus, ad norentos Etruscorum opes uegentiumque, eorum regem, confugiunt: qui, i aere, opulento tum oppido, imperitans, iam inde ab

initio minimo laetus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam salis tutum esset accolis, rem troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem iure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem

appellavit. Nec deinde Aborigines Troianis studio ac

sido erga regem Aenean cessere: Delusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras

Solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem, ab Alpibus ad fretum diculum, fama nominis sui implesset, tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Si tus est, quemcunque eum dici ius fas que est, super Νumicium numen. Iovem indigetem appellant. III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneas filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem inc lume mansit. Τantisper tutela muliebri lanta indoles in Lavinia erat) res latina et regnum avitum eaternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, quis enim rem tam

16쪽

LIB. I. CAP. III. IV.

veterem pro certo assirmet y hiccine suerit Ascanius, an maior, quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, o mesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus, certe natum Amnea constat) abundante Lavinii multitudine, norentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri, Seu novercae, reliquit: novam ipse aliam sub Albano

monte condidit; quae, ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam Geductam triginta serme interfuere anni. I antum tamen opes creverant, maxime susis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movero arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinis- quo fluvius Albula, quem nunc Τiberim vocant, sinis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Aenean Silvium creat: is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomon, qui Albae regnarunt. Latino Λlba ortus, Alba Atys,a1tye Capys, Capye Capetus, Capeto I iberinus; qui, in

traiectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros

nomen numini dedi L Agrippa indo Τiberini filius ; post .

Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, re- gnat. Aventino, sulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit: is, sepultus in eo colle, qui nunc est para romanae urbis, cognomen colli secit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae sentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat: addit sceleri scelus : stirpem fratris virilem interimit: fratris filias Rheae Silviae per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. IV. Sed debebatur, ut opinor, satis laniae origo urbis, maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae ho-

17쪽

nestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti ilibet. Forte quadam divinitus super ripas Τiboris etasus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem serontibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvio, ubi nunc ficus Ruminalis est, Romi larem vocatam serunt) pueros exponunt. Vastao tum in iis locis solitudines erant. Τenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas insantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut ling.ua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulosuisse nomen serunt: ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocalam putent; inde locum sabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora

segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, iam non seras tantum subsistere, sed in latrones, praeda onustos, impetus sacere, pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege iuvenum, seria ac iocos celebrare.

V. Iam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum serunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerat loca, solemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi iuvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis Iudicro, quum solemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse: captum regi Amulio tradidisso, ultro accusantes. Crimini maxime danant, in Νumitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collecta iuvenum manu, hostilem in modum praedas agero. Sic Numitori ad supplicium Remus do

18쪽

LIB. I. CAP. V. VI.

ditur. 1am indo ab initio Faustulo spes fuerat, regiam

stirpem apud so educari: nam et expositos iussu regis insantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere. Sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem, aperiri noluerat. Νecessitas prior venit: ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forto et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque, geminos esse fratres, comparando otaetatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eo

demum pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo iuvenum, nec enim erat ad vim apertam par sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam Venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Νumitoris alia comparata manu adiu Vat Remus. Ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atquo adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset; postquam iuvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque eius auctorem Ostendit. Iuvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque

regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urnis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque : ad id pastores quoque accesserant, qui Omnes facile Spem sacerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, lare. Intervenit deindo his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atquo inde foedum certamen coortum a satis miti principio. 0uoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen sacere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, nemus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

19쪽

16 T. LIVII

VII. Priori Remo augurium venisse sertur, Sex Vultures; iamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur : ibi in

turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros : inde ab irato Romulo, quum Verbis quoquo increpitans adiecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea, interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipso erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, sacit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie ab gisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae Soarmentum agens, nando traiecerat, loco herbido, ut quieto et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum sessum via procubuisse. Ibi quum eum, cibo Vinoque gravatum, Sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, serox varibus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam Vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo do- duetura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam

auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proxi-mRm speluncam, si sorte eo vestigia ferren L Uuae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut sit, relictarum mugissent, reddita inclusarum. ex Spelunca boum vox Herculem convertit. Quem Iuum vadentem ad speluncam Cacus vi prolithere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequicquam inVocans, morte Occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novas inter rudeSartium homines; venerabilior divinitate eredita Carmentae matris, quam saliloquam, anto Sibyllae in Italiam

20쪽

LlB. I. CAP. VII. VIII. 17

adventum, miratae has gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset ὶ Ubi nomen patremque ac patriam accepit: Iove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veri-ssica interpres deum, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hie dieatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Marimam voeet, tuoque ritu eolat Dextra Hercules data, aeeipere se omen impleturumque stata, ara eondita atque dieata, ait. Ibi tum primum bovo eximia capta do grego sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum lamiliae maximo inclutae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur ; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent uapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus suit, ne extis solemnium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri eius per multas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis solemni familias ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; iam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua sata ducebant, fautor. 'VIII. Rebus divinis rito perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescero in populi unius cor-Pus nulla re, praeterquam legibus, poterat, iura dedit: quae ita sancta generi hominum agresti sore ratus, Si . . se ipse venerabilem insignibus imperii secisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, secit. Alii ab numero avium, quae

augurio regnum portenderant, eum seculum numerum

putant. Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruseis sinitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta eSt, numerum Iuoaue ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quos, ex duodecim populis communiter creato re e, Singulos singuli populi lictoreg dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum

SEARCH

MENU NAVIGATION