Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet. nulli gentium mitiores placuiSSe poenaS. XXIX. Inter haec lain praemissi Albam erant oquites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravero portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis

captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia sorro nammaque miscet : sed silentium triste ac tacita nioestitia ita defixit Omnium animos, ut, prae metu Oblili, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabal, iam fragor te torum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus

natus quisque educatusque esset, relinquentes eXirent: iam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas : vocesque etiam miserabiles exaudiebantur: muliorum praecipue, quum obsessa ni, armatis lempla augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egres.

sis urbem Albanis, Itomanus passim publica privataque

omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum Opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis

dedit. Τemplis tamen delim ita enim odictum ab regosuerat temperatum ESt.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus : Coelius additur urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Τullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Λlbanorum in patres, ut ea quoque pars reipublicae cresceret, legit Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios : templumque ordini ab sρ aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veleres eodem

42쪽

supplemento Oxplevit, et novas scripsit. Hac fiducia virili in Tullus Sat,inis liffilii in indicit, genti Oa tempostato

sociandum Etruscos opulentissimao viris armisque. Utrim-cii Iob iniurino factae, ac res nequicquam orant repolitas. Tullus ad Feroniae sanum mercatu frequenti negotialο- res romanos comprehensos querebatur. Sabini suos prius

in lucum confugisse ac Romao rotentos. Hae causae bellisorebantur. Sabini, haud parum memoros, et suarum Virium partem Romae ab Tatio locatam, set romanam rem nupor oliam adiectiorio populi albani audiam, circumspicoro et ipsi Oxterna auxilia. Etruria erat vicina ; proximili truscorum Veientos. Inde, ob residuas bellorum iras maximo sollicita liq ad desectionem animis, voluntarios traxero : ut apud vagos quosdam ex inopi plebo otiam merces valuit. Publico auxilio nullo adiuti sunt; valuit tuo apud Veientes sitam de celoris minus mirum est)pacta cum Romulo induciarum fides. Quum bellum utrimque Summa ope pararent, veritque in eo res vid retur, utri prius arma inferrent, occupat Τullus in agrum Sabinum transtro. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit: ubi ol podilum quidum robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum romana acies valuit. Λb sequitibus repento invoclis turbati ordines sunt Sahinorum : nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magnaraodo potuit. XXXI. Dovictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Τ ulli ac tota res romana osset, nuntiatum rogi patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam

quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, cre-hri cecidero coelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani sacerent, quae, velut diis quoquo Simul cum patria relictis, oblivioni dederant: et aut romana sacra suSceperant, aut, fortunae, ut sit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoquo ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est: seu voce coelesti ex Albano monio missa, nam id quoque traditur seu

haruspicum monitu. Mansit certe solemne, ut, quandoque

43쪽

T. M HI

idem prodigium nuntiaretur, seriae per novem. dies age rentur. Haud ita multo post postilentia Iahoratum est.

Unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis qui os dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam

credente militiae, quam domi, iuvenum corpora esse :Onec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi ser es, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgo iam homines, eum Statum rerum, qui sub Juma rege fuerat, requirentes, unam Dyom Regris corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impo- trala esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, Volventem commentarios Numae, quum ibi iluaedam occulta solem nia sacrificia Iovi Elicio laeta invenisset, operatum his sacris se abdidisse : sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam coelestium

speciem, sed ira Iovis, sollicitati prava religione, fulmine

ictum cum domo conflagrasse. Τullus magna gloria helli regnavit annos duos et triginta. XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat: hiquo interrogem nominaverant. Quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit: patres suere auctores. Numae Pompilii regis nepos, stilia ortus, Ancus Marcius erat. Qui, ut regnare coepit, et avitae gloriae memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis ; longo antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, lacero ; omnia ea ex commentarii gregis pontificem in album relata, proponere in publico iubet. Indo et civibus olli cupidis, et finitimis civitatibus lacta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum foedus

erat, sustulerant animos : et, quum incursionem in agrum romanum secissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor: et, pra

44쪽

LIB. I. CAP. XXXII.

terquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum seroci populo ; etiam, quod illi contigisset otium, sine iniuria id se haud facile habiturum : tentari patientiam et tentatam contemni: temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur; nec gererentur Solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu ; ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales hobent, descripsit,

quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato sillo lanae velamen

est Audi, Iupiter, inquit, audite fines; cuiuscunque gentis sunt, nominat audiat Fas. Ego sum publicus nuntius populi romani, iuste pieque legatus venis, verbisque meis fides sit. Peragit deinde postulata. Inde Iovem testem iacit : Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier nuntio populi romani mihi eaeposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse. Hae . quum sines

suprascandit, haec, quicunque ei primus vir obvius suerit, haec, portam ingrediens, haec, sorum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iurisiurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta stot enim solemnes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Iupiter, et tu, Iuno, Quirine, diique omnes

coelestes, vosque terrestres, vosque inferni audite. Ego vos testor, populum illum, quicunque est nominat iniustum e8se, neque ius persoluere. Sed de istis rebus in patria maiores natu eonsulamus, quo pacto ius nostrum adipiscamur. Cum his nuntius Romam ad consulendum redit. Consestim rex his sermo verbis patres consulebat: Quarum rerum, litium, causarum conduit pater patratua populi romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri,

solui oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solψerunt, dic, Inquit ei, quem primum sententiam rogabal, quid eenses ' Τum ille : Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio, consciscoque. Inde ordino alii rogabantur : quandoquo pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut selialis hastam serratam aut sanguineam

45쪽

T. LIVII

praeustam ad fines eorum serret, et, non minus tribus

puberibus praesentibus, diceret : Quod populi priscorum

Latinorum hominesque prisci Latini aduersus populum romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus romanus Quiritium bellum eum priscis Latinis tussit esse, senatusque populi romani Quiritium e uit, consensit, conscisit, ut bellum eum priscis Latinis fiereι: ob eam rem Ῥο 19 ulusque romanus populis priscorum ratinorum hominιbusque priscis Latinis bellum indico 'eiove. Id ubi dixisset, hastam in sines eorum omittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum:

moremque eum posteri acceperunt. XXXIII. Ancus, demandata cura sacrorum staminibus sacordotibusque aliis, exercitu novo conscripto prosectus, Politorium, urbem Latinorum, Vi cepit; secutusque moro in regum priorum, qui rem romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem Omnem Romam traduxit. Et, quum circa Palatium, sedum veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Coelium montem Albani implessent; Aventinum nova multitudini datum. Λdditi eodem haud ita multo Post I et lenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium indorui sus bello repetitum, quod Vacuum occupaverant Prisci Latini : oaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, no hostium sempor receptaculum esset. Postremo,

omni bello latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi

Marte incerto, varia Victoria, pugnatum est: nam et urbs tuta munitionibus, praesidioquo firmata valido erat, et, castris in aperio positis, aliquoties exercitus latilius cominus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connisus. Ancus acie primum vincit:

inde, ingenti praeda politus, Romam redit, tum quoquo multis millibus Latinorum in civitatem acceptis ; quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Ianiculii in quoque adiectum ; non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. Id non muro solum, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primum in Τiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu Iocis, Anci regis Opus est. Ingenti incre-

46쪽

LIB. I. CAP. XXXIII. XXXIT.

mento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimino recte an perperam facti confuso, facinora clandestina sierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe, imminens soro aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager sinesque. Silva Maesia Veientibus adempta, usque ad maro imperium prolatum, et in omΤiberis Ostia urbs condita: salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis, aedis Iovis Feretrii amplificata. XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac divitiis polens, Romain commigravit, cupidine maxime ac Spe magni honoris, cuius adipis eudi Tarquiniis nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat) sacultas non sue rat. Damarati Corinthii filius erat ; qui, ob seditiones domo profugus, quum larquiniis sorte consedisset, uxore ibi ducia, duos filios genuit. Nomina his Lucumo at tu

Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum Omnium heres : Aruns prior, quaIn pater, moritur, uXoro gravida relicta. Nec diu manet superstes filio paler : qui quum, ignorans nurum venirem serre, imi nemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium horedi bonorum, quum divitiae iam animos sacerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quast haud facile iis, in quibus 1iata erat, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule ad-Vena ortum, surre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Τarquiniis cepit. Roma est ad id potissimum visa. In noVo Populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, suturum locum sorti ac strenuo viro : regnasse Τatium Sabinum: arcessitum in regnum Numam a Curibus: et Ancum sabina matre ortum, nobilemque una imagine Νumae esse. Facito persuadet, ut cupido honorum, et cui Τarquinii materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Ianiculum sorte ventum erat. Ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert: superflue carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divini

47쪽

T. LIVII

tus missa, capiti apto reponit: inde sublimis abiit. Acco-pisso id augurium laeta dicitur Τanaquil, irrita, ut vulgo

Etrusci, coelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum iubet: eam alitem ea regiono coeli et eius dei nuntiam venisse : circa summum clit men hominis auspicium- fecisse : levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt;

domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant: ot ipse. rtunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliau do, adiuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextraque obeundo ossicia, in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique interesset: et, per Omnia expertus, pOStremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur. XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam silii prope puberem aetatem erant : eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros Venatum ablegavit: isque primus et petisse amDitiose regnum, et orationem aicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam : Ouum se non rem nοψam petere :quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive

posset, sed tertιus Romae peregrinus regnum aspectet: et Tatium non eae peregrino εolum, sed etiam eae hoste, regem factum : et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: tum εe, eae quo sui potens fuerit, Romam eum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse:

maiorem partem aetatis eius, qua civilibus osciis fulvantur homines, Romae se, quam in vetere patria, visisse :domi militiaeque sub haud poenitendo magistro, ipso Anco

rege, romana se iura, romanos ritus didicisse : obsequio et obseruantia in regem eum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud salsa memorantem ingenti consensu populuS romanus regnarei lassit. Ergo virum, cetera egregium, Seeuta, quam in pe-

48쪽

LIB. I. CAP. XXXV. xxxvI. M

tendo habuerat, etiam regnantem ambitio est Nec minus regni sui firmandi, quam au Fendae reipublicae, memor,

centum in patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati : saetio haud dubia regis, cuius beneficio

in curiam Venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et Oppidum ibi Apiolas vi cepit: praedaque indomat 0re, quam quanta Delli fama suerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quam priores reges, seci L I uni Primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est: loca divisa patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque sacerent; sori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinenlibus pedes. Ludicrum fuit: equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. Solemnes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circasorum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticu.

tabernaeque factae. XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum sabinum bellum coeptis intervenit: adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hο- Stes, quam obviam ire ac prohibere exercitus romanus Posset. Itaque trepidatum nomae est: et primo dubia Vietoria magna utrimque caede pugnatum est. Reductis

deinde in castra hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, I arquinius,

equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus secerat, negare Attus Navius, inclutus ea tompestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aVes addixissent, posse. Ex

eo ira regi mota, eludensque artem, ut serunt, Agedum, inquit, diuine tu, inausura, ferine possit, quod nunc ego mente concipio. Quum ille, in augurio rem expertus, prD- seclo suturam dixissot; Atqui hoc animo agitavi, inquit, te no0acula eotem diseissurum. Cape haec, et pertae, quod ατρε tuae fleri posse portendunt. Tum illum haud cunctanter discidisse eotem serunt. Statua Atti capite velato quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curi ac suit: cotem quoque eodem loco sitam

49쪽

T. LIVII

suisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdolioque augurum tantus

honos accessit, ut nihil belli doinique postea, nisi auspicato, gereretur: concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius do equitum centuriis quicquam mutavit: numero alterum tantum adiecit, ut millo et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub

iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt: quas

nunc, quia geminatae sunt, sex Vocant centurias.

XXxVII. Hac pario copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in numen coniicerent: ventoque ineanto accensa ligna, et pleraque . in ratibus impacta, su-Dlicis quum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis. Effusis eadem sugam impediit: multique mortales, quum hostem effugissent, in numine ipso periere : quorum nullantia arma ad urbem cognita in Τiberi prius paene, quam nuntiari possct, insignem victoriam secere. Eo proelio praecipuaoquitum gloria suit: utrimque ab cornibus positos, tuum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incit risse ab lateribus serunt, ut non sisterent, modo sabinny legiones, ferociter inflantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes essu so cursu Sabini petebant, et pauci tenuere ; maxim i pars, ut ante dictum DSt, aboquitibus in numen acti sunt. I arquinius, instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium volum id Vulcano orat) ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum sabinum exercitum inducere.

Et, quanquam male gesta res erat, nec gesturos nactii UAsperare poterant, tamen, quia consulendi ros non dabat

spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite : iterum- quo ibi susi, perditis iam prope rebus, pacem petiere. XXX III. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius fratris hic silius erat rogis) Collatiae in praesidio relictus: deditos tuo Colla linos ita accipio, camque deditionis sormulam esse. Rex

50쪽

interrogavit: Estisne fos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis' Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate ' Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, dicina, humanaque omnia, in meam populique romani ditionem ' Dedimus. At ego recipio. Bello sabino perfecto, Τarquinius triumphans Romam rediit. Indo priscis Latinis bellum sedit:

ubi nusquam ad universae rei dimicationem Ventum est. iAd singula oppida circumferendo arma, omne nomen

Ialinum domuit Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta Oppida. Pax deindo ost facta. Maiore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat bella : ut non quietior populus domi esset, quam militiae fuisset.

Nam et muro lapideo, cuius exordium operis sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierni, cingere parat: et infima urbis loca circa forum aliasque interi octas collibus convalles, quia ex planis locis haud tacito evehebant aquas, cloacis o fastigio in Τiberim ductis siccat: et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello sabino, iam praesagiente animo suturam olim amplitudinem loci, occupat standamentis. XXXIX. Eo tempore in regia prodigium Visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Ser. I ullio

nomen suit, caput arsisse serunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum Orto excitos reges: Pt sinum quidam familiarium aquam ad restinguendum serret, ab regina retonium: sedatoque eam iu multu, moveri vetuisse puerum ; donec sua sponte

DXPerrectus esset. Mox cum somno et nammam abiisse

Τum abducto in secretum viro I anaquil, Fiden' tu puerum hunc, inquit, quem tam humili cultu educamus 'Seire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis tuturum, praesidiumque regiae aspiciae : proinde materiem ingentis publice privatimque decoris omni induissentia nostra nutriamus. ando puerum liberum loco coeptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae sortunae cullum excitantur. Evenit tacito, quod diis cordi

SEARCH

MENU NAVIGATION