Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus romanus, et, ad ersus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis , cernento tum maxime prope sumanios Theharum ruinas, concionari libere ausi sint homines, id quod

ex monumentis orationum patet) adversus eum nemo ex tot proceribus romanis vocem liberam missurus sue

rit. Quantali bot magnitudo hominis concipiatur animo, unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paullo plus decem annorum felicitato : quam qui eo extollunt, quod populus romanus , etsi nullo bello, multis lamen prooliis victus sit , Alexandro nullius pugnae non sΘ-cunda fortuna suerit; non jntelligunt , so unius hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. Miremur , si, quum ex hac parte saecula plura numerentur, quam ex illa anni, plus in tam longo spatio , quam in aetato tredecim annorum , sortuna variaverit Z Quin tu hominis cum homine, et ducis eum duco , fortunam cum fortuna confers y Quot romanos duces nominem, quibus nunquam adversa fortuna pugnae fuit Z Paginas in annalibus magistratuum fastisque pnrcurrere licet, consulum , dictatorum lus , quorum nec Virtutis , nec fortunae ullo die populum romanum poenituit. Et, rivo sint

mirabiliores, quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam , nemo plus quam annum consulatum gessit : ab tribunis plebis doleelus impediti sunt: post tempus ad bella ierunt : ante tempus comitiorum causa revocati sunt e in ipso conatu rorum circumegit se annus : collegae nunc temeritas, nunci ravitas , impedimento aut damno fuit: malo gestis reus alterius successum est: tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. Λt, hercule, reges non liberi solum impedimentis omnibus , sed domini rerum temporumque, trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.

Invictus orgo Alexander cum invictis ducibus bella gossisset , et eadem sortunae pignora in discrimen detulis-set. Imo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Λlexandrum habuissent, multis casibus non solum Ohnoxium , sed etiam osserentem se: Romanis multi fuissent Alexandro, vel gloria, vel rerum magni -

472쪽

ludine , pares ; quorum suo quisque sato , sine publico

discrimino, viveret mororeturque.

XIX. Restat, ut copiae copiis comparentur, Vel numero, vel militum genere , vel multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena millia capitum. Itaque, in omni desectiono sociorum latini nominis, urbano prope delectu decem scribebantur legiones : quaterni quiniquo exercitus Saepe per eos annos in

Etruria, in Umbria, ti allis hostibus adiunctis, in Sam- Dio , in Lucanis gerebant bellum. Latium deinde Onano cum Sabinis et I olscis et Aequis et omni Campania et parto Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Pelignisque ac Vestinis atque Apulis adiunctaque omiti Ora Graecorum inseri maris a I huriis, Neapolim et Cumas, et inde Antio atque Ostiis tenus Samnites,

aut socios validos Romanis , aut si actos bello invenisset hostes. Ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta millibus hominum et quatuor millibus duitum, maximo Ilicssalorum. Hoc enim roboris erat. Persas , Indos, aliasque si adiunxisset gentes , impedimentum maius, quam auxilium, traheret. Adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset: Alexandro, quod postea Hannibali accidit alieno in agro

bellanti, exercitus consenuisset. Arma, clypeus SariSSa liuo illis ; Romano sculum, maius corpori tegumentum,

et pilum , haud paullo , quam hasta , vehementius ictu

missuque telum. Stalarius uterque miles , ordines servans : sed illa phalanx immobilis, et unius generis Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans; iacilis partienti, quacumque opus esset, facilis i ungenti. lam in opere quis par romano milest quis ad tolerandum laborem meliori Uno proelio victus Alexander, bello victus esset. Romanum , quem Caudium , quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies t Nae ille saepe, etiamsi prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset, et cum seminis sibi bellum fuisse dixisset: quod IEpiri regem Alexandrum , mortifero Vulnere ictum , dixisse serunt, sortemuebello-i iam in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conserentem. I quidem, quum per annos quatuor et viginti

473쪽

, 0 T. LIvII primo punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, Vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan , quum et lauderibus vo-tustis iuncta punica res romanae esset, et . timor pdradversus communem hostem duas polentisSimas armIs virisque urbes armaret , Simul punico romanoquo obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce, nec Integris Macedonum rebus, sed experii tamen sunt Romani

Macedonem hostem adversus Antiochum , Philippum ,

Persen, non modo cum clade ulla, sed ne,cum perI-culo quidem suo. Absit invidia verbo , et civilia bella sileant, numquam ab equite hoste, numquam a pedite,

numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris locis laboravimus. Equitem, sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest: mille acies, graviores quam Macedonum alitiae Alexandri , avertit, avertet que ; modo Sit perpetuus huius , qua vivimus , pacis amor et cIvilis curacos cordiae

XX. M. Fostius Flaccinator inde et L. Plautius Venuo consules facti. Eo anno ab 1 requentibus Samnitium populis de laedere renovando legati, quum senatum humistrati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tamessicaces habebant preces. Itaque, foedere negato, induciae biennii, quum per aliquot dies saligassent singulos precibus , impetratae. Et ex Apulia Ieanenses Canusinique populationibus sessi, obsidibus L. Plautio consuli datis , in deditionem venerunt. Eodem an Pr mum praesecti Capuae creari coepti, legibus ab L. x urio praetore datis : quum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina pessissent. Et duae Romae additae tribus, Ufentina ae Falerina. Inclinatis semel in Apulia rebus , I eates quoque Apuli ad novos coimules, C. Iunium Bubulcum , Q. Aemilium Barbulam, foedus

petitum Venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo romano auctores. Id audacter spondendo impetravere , ut foedus daretur: neque ut aequo tamen

foedere , sed ut in ditions populi romani essent. Apulia perdomita, nam Forento quoque valido oppido Iunius politus erat) in Lucanos perrectum: inde repentino

474쪽

LIB. IX. CAP. LXI. xxII. 471

ndventu Aemilii consulis Nerulum vi captum. Et post- luam res Capuae stabilitas romana disciplina fama per socios vulgavit; Antialibus is uoque, qui se sine legibus certis , sine magistralibus agere querebantur , dati ab

senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni r nocarma modo, sed iura etiam romana late pollebant.

XXI. C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula

consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Naulio et M. Popillio, celorum dictatori L. Λemilio legiones tradiderunt. Is, cum L. Fulvio magistro equitum Saliculam oppugilare adorius, rebellandi causam Samnitibus dedit. Duplex inde terror illatus Romanis. Hinc Samnis,

magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios . haud procul castris Romanorum castra posuit: hinc Saticulani magno cum tumultu , patefactis repente portis, in. staliones hostium incurrerunt. Inde pars utraque, spe alieni magis auxilii, quam viribus 1 rota suis, iusto mox proelio inito Roman0s urgent. Et, quamquam anceps dimicatio erat, lamen utrimque tutam aciem dictator habuit; quia et locum haud facilem ad circumveniendnm cepit, et diversa.statuit signa. Infestior tamen in erumpentes incessit: nec magno certamine intra moenia compulit. rum totam aciem in Samnites obvertit. Ibi plus certa minis fuit. Iictoria sicut sera, ita nec dubia , nec varia luit. Fusi in castra Samnites, exstinclis nocte ignibus, lacito agmino abeunt: et, spe abiecta Saliculae tuendae,l'listiam ipsi , socios Romanorum , ut paren 'dolorem hosti redderent , circumsidunt. XXII. Anno circumacto, bellum deinceps ab dicta loro Q. Fabio gestum est. Consules noVi, Sicut superiores , Romae manserunt: Fabius, ad accipiendum ab Aemilio exercitu' , ad Saliculam cum supplemento Venit. Νequo enim Samnites ad Plistiam manserant: sed, acollis ab domo novis militibus, multitudine stoli, castra eodem, quo antea, loco posuerunt:.lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. IEo in. lentius dictator in moenia hostium versus , id bellum tantum ducere , quod urbem oppugnabat : securior ab Samnitibus agero, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret. Eo serocius adequitare Samnites vallo,

475쪽

neque otium pali. Et quum iam prope in portis eastro- si uni esset hostis . nihil consulto dictatore, magister equi tum Q. Aulius Cerretanus , magno tumultu cum omni hus turmis equitum evectus, Summovit hostem. Tum in . minimo pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes, ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum edoret sunera. Prior Samnitium imperator, aegre patiens, iaquo iam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, . . orando hortandoque equites proelium integravit. In quem, se insignem inter suos cientem pugnam, magister equitum Promanus infestat cuspide ita permisit equum , ut uno. iciu exanimem equo praecipitaret: nec, ut fit, adducis casum perculsa magis , quam irritata, est multi indo. Omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectun per hostium turmas, tela coniecerunt: fratri praecipuum doeus ulli Samnitium impora toris dederunt. Is victorem detractum ex equo magistrum equitum , plenuS moero- ris atque irae, trucidavit: nee multum abfuit, quin corpore ei iam , quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est, coactiquo idem Samnites lacero. Et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit quo haud dubie superat Romanus: recuperatumque Aulii corpus , mixta cum dolore laetitia , victores in castra reserunt. Samnites, duae amisso , et per equestre e Pla-men tentatis viribus, omissa Saticula, quam iiequicquam

defendi rebantur, ad Plistiae obsidionem redeunt; intraque paucos dies Salicula Romanus per deditionem , Plistia per vim Samnis potitur. dXXIII. Mutata inde belli sedes est: ad Soram ex Samnio Apuliaque - traductae legiones. Sora ad Samnites

des erat, intersectis colonis Romanorum. Quo quum prior romanus exercitus, ad ulciscendam civium necem recuperandamque coloniam, magnis itineribus praevenis- 'set, et sparsi per vias speculatores, sequi legiones Samnitium, nec iam procul abesse, alii super alios, nuntiarent ; obviam itum hosti , atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. Non caedes, non fuga alterius I artis, sed nox ineertos, victi victoresne essent, diremit. nvenio apud quosdam, adversam eam pugnam Romanis

476쪽

LIB. IX. CAP. XXIII.

suisse, atque in ea cecidisse Q. Λ illi uin, magistrum equitum. Sussectus in locum Λulii C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit; et, Per praemissos nuntios consulto dictatore , ubi subsisteret, quove tempore , et qua ex parte hostem aggrederetur, sul, stitit occultus, ad omnia satis exploralis consiliis. Dictator , quum percaliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum, obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit ; et, cilicacius ratus ad accendendos virorum sortium animos, nullam alibi, quam in semet ipso, cuiquam relictam Spem , de magistro equitum novoque exercitu militemicelavit. Et ,

tanquam nulla , nisi in eruptione , spes esset , Locis , impiit, angustis, milites, deprehensi, nisi quam rictoria

patefecerimus, quam nullam habemus. Statu a nostra munimento satis tuta sunt; sed inopia eadem infesta. Nam et eirca omnia dei cemini, unde amboebi commeatus poterant ; et, si homines isoare relint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego vos, castra hic relinquendo, in quae,

insteta victoria, sicut pristino die , vos recipiatis. Armis

munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum , praeterquam victoriae , nobis abscidamus. Ferte signa in hostem: ubi eaetra vallum tamen eoeceSserit, castra , quibus imperatum est, incendante damna vestra , milites , Omnium circa qui defecerunt, populorum praeda sarcientur. Et orationo dictatoris , quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et rospectus ipse ardentium castrorum, quamquam Proximis iantum ila enim iiisserat dictator ignisost subditus , haud parvum fuit irritamentum. Itaque , velut vecordes illati , signa primo impetu hostium turbant ; et in lempore , post tuam ardentia procul vidit castra magister equitum, sid convenerat signum ) hostium terga invadit. Ita circumventi Samnites, qua potest quisque , fugam per diversa petunt. Ingensimultitudo, in

unum metu conglobala, ac semetipsam turba impediens, in modio caesa. Capta hostium castra direptaque ; quorum praeda onustum militem in romana castra dictator reducit , haudquaquam lana victoria laetum, spiam quod,

477쪽

T. LII II

praeter exiguam deformalam incendio partem, cetera contra spem salva invenit.

XXI . Ad Soram indo reditum; novique consules M. Poetelius , C. Sulpicius exercitum ab dictatoro Fabio accipiunt, magna parte veterum militum dimissa, novisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum , quum propter dissicilem urbis situm nec oppugnandi salis certa ratio iniretur, et aut tempore longinqua, aut praeee2s periculo victoria esset; Soranus transfuga, clam ex oppido proseelus, quum ad vigiles romanos penetrasses, duci se extemplo ad consules iubet, deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde quum, quonam modo id praestaturus esset, percunctantes doceret haud vana asserro perpulit, propo adiuncta moenibus

romana castra ut sex millia ab Oppido removerentur :sore, ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. Ipso insequenti nocte,

sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere iussis , docem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem dueit ; pluribus, quam pro numero virorum , missilibus telis eo collatis. Ad haec saxa erant, et iΘ- mero iacetitia , ut siti in aspretis, et do industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta. Ubi quum

constituisset Romanos, semilamque angustam et arduam,

erectam ex oppido in arcem , ostendisset: me quidem asceno, inquit, vel tres armati quamlibeι mulιitudinem arcuerint: vos et decem numero, et, quod plius est , R0mani, Romanorumque fortissimi Miri estis. Et locus pro

vobis, eι mae eris, quae omnia ea incerto maiora terruis ostentat. Ego iam terrore omnis implebor vos amem intenti tenete. Dccurrit inde, quanto maxime poterat cum

tumultu , ad arma, et pro vestram fidem, eiuras clamitans, arae ab hostibus capta est; ite, defendlite. Haec incidens principum laribus, haec obviis, haec excurrentibus in publicum pavidis increpat. Λcceptum ab uno pavorem plures per urbem serunt. I repidi magistratus ,

missis ad arcem exploratoribus , quum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe rocuperandae arcis. Fuga cuncta complentur, portaeque ab semisomnis ac maxima parte iner-

478쪽

LIB. IX. .CAP. XXIV. xxv. 475

inibus refringunturi quarum per unam praesidium, romanum clamore excitatum irrumpit, et concursantes per vias pavidos caedit. Iam Sora capta erat, quum consules prima luce advenere; et, quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga secerat, in deditionem accipiunt. Ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et insandas eolonorum caedis et desectionis auctores , vinclos, Romam deducunt: celeram multitudinem incolumem , . praesidio imposito, Sorae relinquunt.

Omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro caesi ac securi percussi summo gaudio plebis; cuius maxime intererat, tutam ubique , quae passim in colonias mitteretur, multitudinem esse. ia

XXV. Consules , ab Sora prosedli , in agros atque umbes Ausonum bellum intulerunt. Mota namque omnia adventu Samnitium , quum apud Lautulas dimicatum est, suerant , coniurationesque circa Campaniam passim factae ; nec Capua ipsa crimino caruit: quin Romam quo tuo et ad principum quosdam inquirendo ven-lum ost. Ceterum Ausonum gens proditione urbium, sicut Sora , in potestatem venit. Ausona , et Minturnae, et Vescia, urbes erant : ex quibus principes iuventutis

duodecim numero, in proditionem urbium suarum coniurati, ad consules veniunt: docent , suos, tam pridemeaeoptantes Samnitium a duratum , rimul ad Lautulas pugnatum audierunt, pro visus Romanos habuisse, iuueniste et inmis Samnues iuvisse. Fugatis inde Samnitibus, incerta pare vere, nec elaudentis portas Romanis , ne arcessant bellum e et obstinvios claudere , si eaeercitus admoueatur. In ea fluctuatione animorum opprimi ineautos posse. His au toribus mola propius castra : missique eodem tempore

circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca ; partim logati, tectis veste gladiis, qui sub lucem aperiis portis urbes ingrc-derentur. Ab his simul custodes trucidari coepti, simul

datum signum armatis, ut ex insidiis concurreroni. Ita portae Oecupatae , triaque oppida eadem hora oodemque consilio capta. Sed , quia absentibus ducibus timpetus est factus , nullus modus caedibus suit; deletaque Ausonum gens , Vix certo desectionis crimine , perinde ac si internecivo bello certasset.

479쪽

XXVI. Eodem anno , prodito hostibus romano praesidio , Luceria Samnitium laeta. Nec diu proditoribus

impunita res fuit. Haud proeul inde Θxercitus romanus erat: cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi: eoque ira processit, ut Romae quoquo , quum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem conserent. Praeter odium , quod exsecrabito in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civi Dus inter tam insegias gentes .cogebat. Vicit tamen sententia , ut mitterentur coloni. Duo millia et quingenti missi. Eodem anno, quum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. Doquibus quum ad senatum relatum osset, haudquaquam, neglecta res est Quaestiones decretas , dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maonius dictus. Is M. Fostium magistrum equitum dixiL Ingens erat magistratus eius ierror. Itaque sive timore eius, seu conscientia , Calavios , ovium Noviumque , ea capita coniurationis fuerant priusquam nominarentur apud dictatorem , mors haud dubio ab legis conscita iudicio subtraxit. Deinde , ut quaestioni campanae materia decessit,

versa Romam interpretando res : non nominatim , qui Capuae , sed in universum, qui usquam coissent coniurassentve adversus rempublicam, quaeri senatum iussisse: et coitiones, honorum adipiscendorum causa factas, Bdversus rem publicam esse: latiorque et re et personis

quaestio fieri ; haud abnuento dictatoro , sine lino ulla

quaestionis suae ius esse. Postulabantur ergo nobiles homines: appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nomina reciperentur. Indo nobilitas, nec hi modo, in 'quos crimen intendebatur , sed universi simul , negaro , nobilium id crimen osse , quibus, si nulla obstetur fraude , pateat via ad honorem , sed hominum n vorum : ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis , quam quaesitores idoneos eius criminis esse: intolle tur quo ita id esse, simul magistratu abissent. Tum enimvero Maonius, iam samao magis, quam imperii , memor, progressus in concionem ita verba fecit:

480쪽

Lι omnes ante aetae vitae vos eo scios habeo , Quirites , et Die ipse honos , delatus ad me, testis estsinnocenti meae. Aeque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant reipublicae , qui bello clarissimus esset, sed Lmimarime procul ab his eoitionibus ritum egisset, dictator lethgondus Mercendis quaestio nibus fuit. Sed quoniam quidam nobiles homines squa de eausa , vos eXistimare, quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere, melius est p imum ipsas eae gnare quaestiones omni ope annisi sunt: dein, postquam ad id parum potentes erant, nh causam dicerent, in praesidia adversariorum , appellationem et tribunicium auxilium, palmeti confugerunt: postremo remisi inde adeo omniu7 tutiora , quam ut innocentiam uam Imrgarent, visa in nos irruerunt, et priuatis distatorem poscere reum Merecundiae non fuit: ut omnes dii hominesque sciant, ab illis, etiam quae non possint, tentari, ne rationenι vitae reddant; me obolam ire erimini, et o PF me me mimisis reum , distatura me abdico. Vos quaeso , comules , si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in mern imum et hunc M. Fostium quaestiones eae reeatis; ut λ pareat , innocentia nostra nos, non maiestate honoris,

tutos a criminutionibus istis esse. Λhdicat indo se dictatura , et post eum confesti in Fostius magisterio equitum :primique apud consules iis enim ab senatu mandala res est rei sacti, advorsus nobilium testimonia segregie absolvuntur.'Publilius ollam Plitio, multiplicatis summis honoribus , post res tot domi bello lite gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit, absolutusque est. Nec diutius , ut sit , quam dum recens erat, quaeStio per clara nomina reorum viguit: inde labi coepit ad viliora capita , donec coitionibus si ictioniblisque , adversus quas

comparata Prat, oppreSsa est.

XX l I. Earum fama rerum , magis tamen SpeS Campanae desectionis , in quam coniuratum erat, Samnites, in Apuliam versos , rursus ad Caudium revocavit : ut inde ex propinquo , si qui motus occasionem aperiret , Capuam Romanis eriperent. Eo eonsules cum valido exercitu Venerunt. Et primo circa saltus, quum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt: deinde

Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana,

SEARCH

MENU NAVIGATION