Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

T. LIVII

qui essent, lateri Romanum ausum: introductumque in senatum consulis verbis egisse de societale amielliaque :al quo indo comi hospitio accepium , nuntiare non auis iussum , commeatum exercitui dierum triginta praesto sero , si ea loca intrasset ; inventialemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio suturam. Haec quum relata consuli essent , impedimentis prima vigilia praemissis , legionibus post impedimonta ire iussis, ipse substitit eum intuitatu : et, luce orta , postero diB ODequitavit stationibus hostium, quao extra saltum dispositae erant : et , quum satis diu tenuisset hostem , in castra sese recepit; portaque altera egressus, ante noctem agmen assequitur. Ροstero die , luce prima , iuga Ciminii montis tenebas. Inde , eontemplatus opulenta Etruriae arva, milites emittit. Ingenti iam abacta praeda, tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes, repent Rprincipibus regionis eius concitatae, Romanis occurrunt, adeo incompositas, ut vindices smedarum prope ipsi praedae suerint. Caesis sugatisque iis , lato depopulato agro , victor Romanus , Opulentusque rerum Omnium copia, in castra rediit. Eo sorte quinque legali cum duobus tribunis plebis venerant , denuntiatum Fabio

senatus verbis , ne saltum ciminium transiret. Laetati serius se , quam ut impcdiro bellum possent , venisse, nuntii victorino Romam revertuntur. XXXVII. Hae expeditionc consulis motum latius erat, quam profligatum belluin. Vastalionem namque sub Ciminii montis radicibus iacens Ora senserat , conci VBrabque indignatione non Etruriae modo populos , sed Umbriao sinitima. Itaque , quantus non unquam antea , exercitus ad Sutrium venit: nequo e silvis tantummodo promota castra, sed etiam aviditato dimicandi quam primum in campos delata acies : deinde instructa primo suo stare loco , relicio hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detrectare hostem Sensere pugnam, ad vallum subeunt. Ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta Sensere , clamor repente circa duees Ortus , ut eo sibi e eastris cibaria eius diei deferri iuberent; mansuros se siιb armis, et aut nocte, aut certe luce prima castra hostium incasuros. Nihilo quietior romanus

492쪽

LIB. IX. CAP. XXXVII. xxxvi II. 489

exercitus imperio ducis continetur. Decima erat sero diei hora, quum cibum capere consul milites iubet; prae cipit, ut in armis sint, quacumque diei noctisve hora signum dederit. Paucis milites alloquitur , Samnitium

bella extollit, elevat Etruscos : nec hostem hosti, nec multitudinem multitudini eo arandam ait esse. Praeterea telum aliud occultum scituros in tempore: interea taeeri opus esse. His ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur : et, quod sine munimento consederant, verisimilius erat, quod simulabatur. Curati cibo corpora quieti dant, et quarta sero vigilia sino tumultu excitati arma capiunt. Dolabrae ca- lonibus dividuntur ad vallum proruendum lassasque im- silendas : intra munimenta instruitur acies: delectae eo-iortes ad portarum exilus collocantur. Dato deinde signo paullo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est , proruto vallo erupit acies :stratos passim invadit hostes : alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes , caedes oppressit: paucis armandi se datum spatium eSt. Eos ipsos, non signum certum, non ducem sequentes, landit Romanus, fugatos equeS persequitur. Ad castra, ad silvas diversi tendebant. Silvae tutius dedero refugium : nam castra in campis sita eodem die capiuntur. Aurum argoniumque iussum referri ad consulem i cetera praeda militis suit. Caesa aut capta oo die hostium millia ad sexaginta. Eam tam claram Pu quam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam, luidam auctores sunt ; metuque in magno civitatem fuisse , ne interclusus exercitus tam insesso saltu, cOOl tis undique Tuscis Umbrisque, Opprimeretur. Sed, ubicumque pugnatum est, res romana superior fuit: itaque

a Perusia , et Cortona , et Λrrelio , quae sermo capita Etruriae populorum ea tempestato erant, legati, pacem foedusque ab Romanis petentes , inducias in triginta

XXXVIII. Dum haec in Etruria geruntur , consul nitor C. Marcius Rutilus Λllisas do Samnitibus vi cepit. Multa alia castella vicique, aut deleta hostiliter , aut

493쪽

490 T. LI viat omana a P. Comielio , quem Senatus maritimae orae praefecerat , in Campaniam acta , quum appulsa Pompeios esset ; socii inde navales ad depopulandum agrum nucerinum profecti, Proximis raptim vastatis, unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine , ut fit , praedae ilongius progressi , excivero hostes. Palatis per agros nemo obvius fuit , quum occidione occidi possent :redeuntes agmine incauto haud procul navibus assecuti agreStes exuerunt praeda , partem oliam occiderunt: quae superfuit caedi , treeida multitudo ad naves compulsa est. Prolaetio O. Fabii trans Ciminiam silvamiluantum Romae terrorem secerat, lam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat : interclusum romanum eaeercitum obsideri, cladisque imaginem furculas eaudinas memorabant. Eadem temeritate avidam ulteriorum semper sentem in saltus invios deductam, septum non hostιum magis armis , quam locorum iniquitatιbus esse. Iam gaudium invidia quadam miscebatur , quod belli romani

docus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. Itaque armis virisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt; protinus inde Etruriam per Marsos ac

Sabinos polituri, si Marcius dimicandi potestalem non

saciat. Onvius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrim- Iue atroci , atque incerto eventu eSt : et quum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit , ob amissos quoSdam equestris ordinis, tribunos-iluo militum , atque unum legatum , et quod insigno

maximo sui t) consulis ipsius vulnus. Ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit, dictatoremquo dici placebat: nec, quin Cursor Papirius diceretur , in quo tum summa rei bellicae ponesatur, dubium cuiquam erat: sed nec in Samnium nuntium per- serri, Omnibus infestis tuto posse; nec vivere Marcium consulem satis fidebant. Aller consul Fabius infestust rivatim Papirio erat : quae ne ira Obstaret bono pudico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censui t: qui sua quoque eum, noli publica solum, auctoritato moverent , ut memoriam simultatium

patriae remitteret. Profecti legali ad Fabium quum so-uatusconsultum tradidissent , adiecissentque orationem

494쪽

Onvenientem mandatis , consul, demissis in terram oculis , tacitus ab incertis, quidnam acturus esset, legalis recessit. Nocte deinde silentio ut mos est L. Papirium dictatorem dixit: cui quum ob animum egregie ictum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit, ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit , iit appareret , insignem dolorem ingenti comprimi animo.

Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit: atque ei , legem curiatam de imperio serenti, triste omen diem dissidit , quod Faucia curia fuit principium,

duabus insignis cladibus, capiae urbis, et caudinae pacis: quod utroque anno eadem curia suerat principium. Ma- cor Licinius tertia etiam clade , quae au Cremeram accepta est , abominandam eam curiam facit. XXXIX. Dictator postero die , auspiciis repetitis, pertulit legem; et, profectus cum legionibus, ad terror mira ducti silvam Ciminiam exercitus nuper seriplis , ad Longulam pervenit; accepi isque a Marcio consule Veteribus militi Dus , in aciem copias eduxit: nec hostes de- troeuaro visi pugnam. Instructos deinde armatosq ue, quum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. Quieti aliquamdiu , nec suis dissidentes viribus, nec hostem speruentes , stativa in propinquo hahuere. Interea res in Etruria gestae. Νam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est ; susi tamen magis, quam caeSi, hoSleS, Illia coeptam acriter non tolerarunt pugnam) et ad Va- limonis laeum Etrusci , lege sacrata coacto exercitu . pium vir virum legisset , quantis nunquam alias an lon simul copiis , simul animis , dimicarunt: tantoque irarum certamine gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit, et, acerrime commiSSn ipso certamine , quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est et ut non cum Etruscis toties victis, sed cum aliqua nova gente, videretur dimicatio esso. Nihil ab ulla parto movetur sugae: cadunt antesignani: et , ne nudentur propugnatoribus Signa, sil ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde subsidiis eietur miles: adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites romani, Omiresis equis , au primos ordines peditum per arm 3, per

corpora evaserint. Ea velut novit inter sessos exorta actos

495쪽

turbavit signa Etruscorum. Secula deinde impetum eorum , utcumque assecla erat, cetera multituoo tandem perrumpit ordines hostium. I unc vinci pertinacia coepta, et averti manipuli quidam : et, ut semel dedero terga, etiam certiorem capessere fugam. Illo primum dies sortuna veteri abundantes Etruscorum fregit opes. Caesum in acie , quod roboris suit; castra eo impetu capta di

XL. Pari subinde periculo gloriae lue eventu bellum in Samnitibus erat; qui, praeter ceteros helli apparatus,

ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, secerunt. Duo exercitus erant: scuta alterius auro , alterius argento caelaverunt. Forma erat scuti : summum latius ,

qua pectus atque humeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior , mobilitatis causa. Spongia pectori tegumentum : et sinistrum crus Ocrea lectum. Galeae cristatae , quae Speciem magnitudini corporum adderent. I unicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. His dextrum cornu datum : illi in sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat; doctique a ducibus erant, horridum milum esse debere; non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum : quippe illa praedam verius , quam urma, esse ; nitentia ante rem , deformia inter sanguinern eι et ulnera. Virtutem esse militis decus, et omnia illa lictoriam sequi ; et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse. His Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit; sinistro praefecit malistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cumi OSto certamen ; non segnius inter dictatorem et magistrum equitum , ab utra parto victoria inciperet. Prior sorto Iunius commovit hostem , laevo dextrum cornu , sacratos more Samnitium milites, eoque candida veste et paribus candore armis insignes. Eos se Orco mactare Iunius dictitans, quum intulisset signa, turbavit ordines,

oi haud dubio impulit aciem. Quod ubi sensit dictator, Ab laepone eomu vietoria ineipiet , inquit , et deaetrum

eornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet y Concitat milites: nec peditum virtuti equites , aut legatorum studia ducibus

496쪽

LIB. IX. CAP. XI.. x M. 493

cedunt. M. Valerius a dextro , P. Decius ab laevo cornu , ambo consulares ad equites in cornibus positos evehuntur: adhortalique eos , ut partem secum capesserent decoris , in transversa latera hostium incurrunt is novus additus terror quum ox parte utraque circum a-' sisset aciem, et ad terrorem hostium legiones romanae, redintegrato clamore, intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Iam strago hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pavidos Samniles ea stra sua accepere : de indo ne ea quidem retenta. Captis direptisque ante noctem iniectus ignis. Dictator ex senatusconsulto triumphavit: cuius triumpho longo maximam speciem captiva arma praebuere. I antum magnificentiae visum in iis , ut aurata scuta dominis argentariarum ad sorum ornandum dividerentur. Indo natum

initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, quum tensae ducerentur. Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani, ab superbia et odio Samnitium , gladiatores quou spectae ulum inter

epulas erat) eo Ornatu armarunt, Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquis Etruscorum ad

Perusiam, quae et ipsa induciarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia, nec dissicili victoria dimicat. Ipsum oppidum nam ad moenia victor accessit) cepisset , ni legati dedentes urbem exissent. Praesidio Perusiae imposito , legationibus Etruriao amicitiam petentibus praese Romam ad senatum missis, consul , praestantiore etiam , quam diolator, victoria triumphans , urbem erstinvectus. Quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos , P. Decium et M. Valerium , est versum : quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum , alterum praetorem declaravit.

XLI. Fabio ob egregiu perdomitam Etruriam . consi- nuatur consulatus ; Decius collega datur. Valerius eraetor quartum creatus. Consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is prosectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem petentes, quod uti ea, quum daretur , noluissent, aspernatus , oppugnando ad teditionem subegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. Haud magno certamine hostes vi eli : neque eius pugna '

497쪽

9, T. LIVII memoria tradita seret, ni Marsi eo primum proelio cun Romanis hellassent. Secuti Marsorum desectionem Poligni eandem fortunam habuerunt. Decio quo lue alteri consuli secunda belli fortuna erat. Τarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere, alque inducias in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliis 'quot vi cepit: quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent: circumferendoque passim bello, tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne et ruscum foedus ah consule peteret. Ac de eo quidem nihil impetratum : induciae annuae datae. Stipendium exercitui romano ab hoste in eum annum pensum , et binae tunicae in militem exactae. Ea merces induciarum fuit. I ranquillas res iam Etruscis turbavit repentina desectio Umbrorum

gentis integrae a cladibus helli , nisi quod transitum

Exercitus agor senserat. Ii, concitata omni iuventute sua, et magna parto Etruscorum ad rebellionem compulsa , tantum exercitum secerant, ut, relicio post se in Etruria Decio, ad oppugnandum inde Romam ituros , magnifice de se, ac contemptim do Romanis lolluentes, iactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit, et in agro pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Nec Romae spernebatur Umbrorum bellum : et ipsae minae metum fecerant expertis gallica clade, quam intulam urbem incolerent. itaque legali ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamentia bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. Dicto paruit consul, magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit. Repens ad Ventus consulis, quom procul Umbria in Samnio bello alio oeeuhalum crediderant, ita exterruit Um-hros , ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent. Plaga uian Materinam ipsi appellant non continuit modo ceteros in armiΕ, sed confestim ad certamen egit. Castra vallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi essusos ruero in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opero, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit: cohortalusquo praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio par-

498쪽

LIB. IX. CAP. XLI. x LII. 495iorum decorum , exiguam appendicem et rusci belli con- . licere iubet: et vocis ἡmpiae poenas expetere, qua Seurbem romanam oppugnaturus minati sunt. Haec tanta sunt alacri lato militum audita, ut clamor , sua Sponte ortus, loquentem interpellaverit ducem. Ante imperium

deinde concentu iubarum ac cornuum cursu est uso in hostem seruntur. Non tanquam in viros aut armatos incurrunt: mirabilia dictu l) signa primo eripi coepia signiferis; deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri: et, sicubi est certamen, scutis magis, quam gladiis, geritur res. Umbonibus incussa tuo ala sternuntur hostes. Plus capitur hominum, quam caeditur: atque una vox ponere arma

iubentium per lotam seriur aciem. Itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. Postero insequentibusque diebus et celeri Umbrorum pο-puli deduntur. Ocriculani sponsiono in amicitiam aecepti. XLII. Fabius, alienao sortis victor belli, in Suam provinciam exercitum reduxit. Ita tuo ei. ob res tam seliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum , ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius, L. Volumnius consules fuerunt, ProrO-gavit, maxime Appio advorsante, imperium. Appium censorem petisse consulatum, comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec so censura abdicavit, in quibusdam annalibus invenio. Creatus consul, quum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit, ut urbanis artibus opes augeret , quando belli decus penes alios esset. Volumnium provinciae haud poenituit. Multa secunda proelia seeit: aliquot urbes hostium vi cepit. Praedae erat largitor, et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat: militem quo iis artibus secerat et periculi et laboris avidum. Q. Fabius proconsul ad ui Dem Allifas cum Samnitium exercitu signis collatis confligit. Minime ambigua res fuit. Fusi hostes, atque in castra compulsi.

Nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset dici: ante noctem tamen sunt circumsessa, et noete custodita,

ne quis elabi posset. Postero die, vixdum luce certa, deditio fieri e pla: et pacti, qui Samnitium forent, ut

499쪽

ε96 T. lavi eum singulis vestimentis emitterentur. Hi omnes sub iugum missi. Soetis Samnitium nihil caulum: ad septem millia sub corona veniero. Uui se civem hemicum dixerat, seorsum in custodia habitus. Eos omnes Fabius Romam ad senatum misit: et, quum quaesitum esset, delectu, an voluntarii pro Samnitibus adversus Roma nos bellassent, per latinos populos custodiendi dantur :iussiquo eam integram rem novi consules, P. Cornelius Arvina, Q. Marcius Tremulus, sit pnim iam creati erant ad senatum referre. Id aegre passi Hernici: concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, praeter Alatrinatem, Ferentinatem que, et Verulanum, Omnes hemici nominis populo romano bellum indixerunt.

XLIII. in Samnio quoque, quia decesscrat inde Fabius , novi motus exorii. Calatia et Sora , praesidiaque, i tuae in iis romana erant, expugnata: et in captivorum corpora militum Medo saevitum. Itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio novi hostes iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat) decernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset, et per aliquot dies incerti rerum omnium , suspensique de statu alterius, uterque consul ageret, Romamque is metus manaret; adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur, atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. Ceterum hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta 3entis

gloria fuit. Nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti , triginta dierum inducias, ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque, et singulis in militem

tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui Senatusconsulto permissum de Hernicis erat: isque eam gentem in deditionem accepit. Et in Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. Omnia itinera Obsepserant hostes, saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent: neque eos, quum quotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat: satisque apparebat, neque Samnitem eertamen praeSens,

500쪽

nec Itonianum dilationem belli Iaturum. Adventus Marcii, qui Hernicis subactis, maturavit collegae Venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. Νam, ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen 'credidisSent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium aggrediuntur. Raplina collatae sarcinae in medium; et, prout tempus patiebatur, instruct η aci PS. Clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus Procul pulvis, tumultum apud allerum consulem in castris secit. Isque, confestim arma capere iussis, raptim lueoductis in aciem militibus, transversam hostium aciem, atque alio certamine occupatam, invadit: clamitans, summum flagitium flore, si alterum eaeercitum utriusque victoriae compotem sinerent fieri, nee ad se sui belli t-dicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit; acie Inque per mediam in castra hostium tendit, et vacua de-wnsoribus capit ut quo incendit. Quao ubi flagrantia Marcianus miles conspexit, et hostes respexero, tum passim fuga coepia Samnitium fieri. Sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem lutum perfugium est. Iam, triginta millibus hostium caesis, signum receptui con Sules dederant, colligebantque in unum copias, tu vicem inter

se gratantes: quum repente visae procul hostium tio a cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, in t gravero caedem. In quas, nec iussu consulum, signo necepto, victores vadunt; malo tirocinio imbuendum Samnitem, clamitantes. lndulgent consules l0gionum ard0ri, ut qui probe scirent, novum militem hostium inter perculsus fuga veteranos ne lentando quidum satis certamini lare. Nec eos opinio sesellit. Omnes Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fugacae iunt. Eo et romana erigitur acies; nec quicquam salis tuli loci victis ost. Et de iugis, quae teperant,

funduntur; iamque una voce omnes pacem Petebant. rum, trium mensium frumento imperato, et annuo Νlipendio, ac singulis in militem tunicis, ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus. Marcius de Hernicis triumphuns in urbem rediit; statuaque equestris in foro uecreta est, quap ante lem l lum Ua-

SEARCH

MENU NAVIGATION