Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

361쪽

nore excoquitur. Et haec sunt quae de magnesia didicimus. Ac in hoc discursu duo notanda sunt, attractio,& purgatio. Et attractionem quidem quod attinet, non alio illa nititur fundamento , quam quod a nominis ratione proficiscitur, quod nomen eidem ex placito impositum est. Et- im si vel maximam magnesi* quantitatem exiguae fracti vel liquefacti vitri particulae addas, non movebitur. Quod si per liquorem vitri intelligunt salathali, ceu partem quandam vitri, certum est viriditatem adhaerere metallo, etiam bene despumato, ac tum magnesiam, si addatur, purgare vitrum. At vero si per liquorem vitri non aliud intelligunt quam vitrum jam liquefactum, gratis ea omnia dicuntur, nullo in medium

allato argumento , nullo experimento. Coeterum quam Obscura attractio, tam evidens purgatio, modus autem plane obscurus est. Scaliger, ejusque praeceptor Secundus, per mo-

362쪽

dum exhalationis id fieri putant: ac Plinius sorte & Caesalpinus per attractionem suam non aliud intellis ant, quam purgationem , sed minus tunc dicunt, quam utrumque decet. Ametallo separetur necesse est, vel per modum praecipitationis, vel exhalationis. Per praecipitationem illud fieri non potest. Etenim commoto metallo rediret color . vel quod in aliis praecipitationibus fieri solet in fundo ollae pulveris instar appareret. Nec verisimilis magis eκhalatio est , cum vitro jam depurato de pondere inhil decessisse appareat. Et quomodo fixum corpus magnesiae, tenaci sub-s antiae vitri innexum , assurgere eXhalando posset y ac quae major in magnesia varietas supponi potes , qDamsi dicamus, illam attracta viriditate metalli onustam , avolare in auras &vapores insensiles Mihi sola muta.tio figurae & minutissimarum metalli particularum in causa esse videtur. Ignis enim, liquefaciendo magnesiam,

363쪽

N O T AE. 33Iminutissimis illam metalli atomis per omnia miscet, & varia ejusdem agitatione & revolutione has atomicales figuras format, quae aptae natae sunt, ad reflectendam maximam partem illius lucis, quam nos candidam voca-m Us. Longe plures instantiae adferri possent, ad illustrandam doctrinam de productione colorum ex sola

transmutatione partium: sed contenti erimus adduxisse ea tantum corpora, quae admistione coloratorum corporum albedinem acquirunt. Recipe terebinthinam flavescentem vel oleum capevae nigricans, vel terebinthinae oleum aerugine qum facile in eo dissolvitur) tingito, ad illum usque

coloris gradum, qui vitro naturalis est & singulis cum vitello ovi optime agitatis, colorem effcies candidum, pellucidumque: vel recipe lixivium acre smegmatopoeiorum, eique agitando admisce oleum viride sambuci,& medicinam parabis, quam Physici lac virginii vocant: idemque essicies,

364쪽

338 N OT AE si oleum aliquod aliud eidem lixivio addideris. Hic colorem habes lixivit

ex flavo rubescentem, qui viriditatem olei destruit. Rursus, si oleum tartari effundas in aquam viridem, solutione pyritis in aqua pluvia factam, candidum colorem efficies: idemque oleum infusum, in aquam communem solutionis viridis vel caerulei vitrioli eundem praestat effectum , sed color minus quam in priori illo experimento candidus es , nisi magnam olei tartari quantitatem affundas: quibus instantiis via exhalationis sus

scienter refutatur , nec non evidenter essicitur, hanc vitri purgationem a sola texturae diversitate & dispositione partium metalli dependere,

quam recens addita magnesia operatur. Et vero quae alia ratio assignari potest, cur a sale & arena, eorporibus utrinque candidis, metallum procedat coloris plane diversi vel cur Zais fera & Magnesia nigro colore tingant Magnesiam ferri plurimum continem

365쪽

re, extra controversiam mihi esse videtur, idque hoc experimento et Vincitur. Pulveri eiusdem in vitro angusti oris aquam fortem affundebam,& aqua in hoc vitro suscitatis ingen tibus bullis valde; in alio majoris orificii vitro minus ebulliens, fumum emittebat acrem, & maxime penetrantem, qui nares graviter offendebat. Spiritus autem vitrioli affusus parum quidem coquebat,sed scintillis pluribus emissis vitrum usque adeo incalescebat, ut manu illud continere amplius non possem; de quod magnesiae ut mihi quidem videtur, peculiare est, si limpidam affundas, calor decremscens plurimum augebitur. Tinctura hujus lapidis saturum clareti colorem reserebat: atque haec omnia ferro, affusis iisdem spiritibus, eVeniunt. Et cetre color magnesiae a ferro, quod continet, descendit: utrique communis est rubedo, & rubedine magis plenus purpurae color, Cum aliqua ccerulei spetie, eosdem colores non- P cs nullae

366쪽

3 . N O T ae nullae praeparationes Martis obtinent:& quomodo pullus color Eaffera& magnesia, ita sericum optime nigro tingitur, si scobinam adhibeas, ab arena cotis & acie ferri proficiscentem, quam ii essiciunt, qui forfices & alia ejusmodi utensilia acuunt: & dubio procul haec scobina colorando in olla& fornace metallo inserviret, si vitrarii usum ejusdem nossent, vel ea utrnon dedignarentur. Secundo, haec magnesia facit, ut metallum vehementer intumescat , non secuS atque chalybs, vel crocus Martis, aliave aliqua ejusdem praeparatio, vel compositum, id quod ei cum cupro, aereta plumbo commune est. Observabis hic, autorem nostrum praecipere ut nihil horum nisi sensim &per vices , atque ita in ollam mittatur, ut semper aliqua pars ollae vacua maneat, ne metallum aestuando in ignem cibneresque essiuat, & jacturam temporis pariter & sum tuum facias,id quod pari plerumque passu procedere solet.

367쪽

Author noster magnesiam hic commendat Pedemontanam , ut quae omnium tot' orbe optima sit: ideoque ubi magnesiae mentionem facit, loci mentionem subjicit. Atqui solertia nostrorum ante aliquot annos

in hac nostra regione, circa Mendippi colles, samoso ob plumbi mineras in

Comitatu Somersetensi loco, inventa est magnesia, quaecum optima, qua Morani utuntur, conferri possit. Ubicunque fossores metallici eam inveniunt firmiter concludunt iubesse plumbi mineram, eamque vulgo Pot-tern. Ore vocant, quod figuli maximam ejusdem quantitatem absumant, ut qua sola merces suas nigro colore inficiunt, haud aliter atque Eafferacoeruleo. Optimam eam esse perhibent, quae micantibus scintillis caret, ac subnigra est, vel in pulverem re dacta atrum plumbi colorem reddit. Res est oppido dura &gravis: quo autem magis plenus est color, eo metalla magis inficit. Eodem quo fritta

368쪽

3 et N O Ttempore in ollam mittenda est. CAP. XIV. & XV.Ferretium H Fanicum. Ferretii vox qua aes ustum vulgo denotatur, Italica, & Latinitate donata est , a Caesalpino, lib. s. cap. s. ubi sic inquit et Optimum aes ustum conficiebatur in aegypti Memphide, deinde

in Cypro, cujus notae sunt, ut sit rubrum , & attritu colorem Cinnabaris imitetur: nam nigrum plus quam decet exustum est. Hodie in Hispania conficitur: appellant autem Ferre tum ; sed nigrum est, & inficit nigredine : ideo utuntur ad capillitium denigrandum. Cceterum si mediocriter calcinetur, rubrum apparebit, eundemque colorem retinebit in pulverem redactum et atque hinc nomen ejusdem deductum esse videtur, ut sit ferret tum a ferreo colore et CrocUS enim Martis, si oculum consulaS, rumbrum colorem exhibebit, sed multo quam ferretium magis dilutum. Eo

369쪽

dem discursu Caesalpinus asserit, alias

regiones aliis melius ferretium reddere, prorsus ut Castilia saponem, Venetiae vitrum optimum dant. Coeterum non tantam diversitas climatis differentiam nobis habere videtur, Ut nos cogat aliqua eorundem ex Hispania petere. Duo maxime insignes & praecipui colores, tam in se, quam relati vh ad animalia atque hanc artem vitrariam sunt caeruleus & viridis. In se, quia multum a luce mutuantur, ut videre

est in vitris illis triangularibus:& hanc ob causam istiusmodi colores jucundissimi, & visui animalium gratissimi sunt, quia pupillam oculi neque nimiS contrahunt, neque nimis dilatant, quorum utrumque cum dolore conjunctum est, & oculum offendit. In arte vitraria autem & pastis, e caustis & vitro plumbi, ob maximam quam cum pluribus gemmis habent assinitatem & convenientiam , alio que innumeros usus: ut taceam varias

370쪽

gradationes, quas vel simpliciter 8c per se, vel misti alius cum alio recipiunt. Coeruleus color simplex est in quibuscunque artibus, qui circa illum versantur; sed viridis in curiosa

arte tinctoria compositus est, ex caeruleo & superinducto flavo, vel contra, constans. In aliis autem artibus simplex hic coIor est, & uterque tam cceruleus, quam viridis ex eadem cu-pri vel aeris materia diversimode pr*parata generatur. Portento simile,

nec sine grandi mysterio est, videre, quam levi & vix perceptibili momento, adhibita eadem materia hic vel ille color fiat, quod illi, qui metalla purgant, quotidie experiuntUr, dum ex eadem unius ejusdemque materiae quantitate pro aqua forti, adhibitis iisdem aeris bracteis & albedine nonnunquam elegantissimum coeruleum, quandoque elegantius vel magis lutulentum viride producunt, cuius rei nec rationem reddere nec

pegotiis suis ita moderari possunt, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION