장음표시 사용
41쪽
aginta libras salis extraxi Ubi jam sal bene siccatum fuerit, frangatur grosso modo, & mittatur in fornacem calcariam , ut lento admodum calore siccetur, & instrumento serreo, quod rutabulum arrifices vocant diffringatur, misceaturque haud secus ac fritia solet. Absumpta jam omni humiditate in fornace moderate calida, eximatur sal, tundaturque in pila lapidea, & cribretur angustiore cribro, ne grana salis, quae excidunt, majora sint granis frumenti. Hoc salea ratione contusum , cribratum &siccatum, seorsim, & in loco ab omni pulvere immuni adservatur, ut inde
fritia crystalli fiat, id quod eo qui
42쪽
odus , quo Fritia crysiaci, vulgo Bomito ictasit.
id age, ut tarsum habeas candidissimum. Murani silice utuntur Ticinens cujus lapidis in Ticino flumine ingens copia esst Tarsus marmoris duri & candidi species est, quae in Thuscia ad pedem Verrucolae Pisiarum, nec non Seravcγae, At Ivlascedi Carrara, itemque in flumine subter & supra Florentiam , alibique nascitur, & vulgo satis nota est. Huius ergo Tarsi illam tibi speciem parabis, quae candidissima sit, & venis nigris, maculisque croceis, &omni rubigine careat: animadvertendo, quCd omnis lapis, qui chalybe vel ignita, bulo percussus ignem reddit, vitro vel crys allo aptus sit: S contra, quod omnes illi lapides, qui igni tabulo vel chalybe percussi ignem non reddunt,nnilo
43쪽
nullo unquam tempore in vitrum abeant, id quod monitorii loco inservire poterit, ad discernendum omne genus lapidum. Hic tarsus, quam maxime pulcher dc candidus minutatim contundatur in pulverem, idque in mortario lapideo, non alio quocunque metallico, ne, quod eventurum esset, colorem metalli attrahat, vitrumque & crystallum eo colore insectam minus absolutam reddat. Pistilla ferrea sint necesse est. Tarsus bene&exacte pulverilatus cribretur cribro angustiore: omnis enim negotii cardo in eo vertitur, ut tarsus in modum farinae quam optime tund
tur , & per angustissimum cribrum transeat. Et recipiantur, exempli gratia, hujus tarsi optime pulverati librae bis centum, nec non salis pulverei triti, & cribrati ut supra, centum& triginta aut circiter librae, omniaque optime misceantur, Unianturque, atque ea ratione mixta unitaque
in fornacem calcariam probe calefactam
44쪽
istam mittantur: si enim in frigidam fornacem mitterentur, hi ita non fieret. In principio per horae unius spatium ignis adhibeatur temperatus, ita
tamen , ut rutabulo fritia nunquam non misceatur, tantoque melius incorporetur calcineturque. Postea augeatur ignis, miscendo semper frit- tam rutabulo, id enim ad rem plurimum facit: eadem que ratione procedatur per quinqueliorium, adhibentur et res maxime nota & vulgaris. Rutabulum, instrumentum ferreum& oblongum , & inter vitrarios non minus notum est, quo fritia continue movetur. Exactis ergo quinque horis fritiam eximi e calcaria curavi ; eo enim temporis spatio, siquidem ignis recte administretur, prompta & parata est : atque hanc fritiam, ad arcendum omnem pulverem, velamento quodam opertam in tabulato, loco sicco temper ignem potentem. Calearia fornacis calcinatoriae spes est, qua in conflandis vitris utun-
45쪽
sicco seposui; magna enim diligentia opus est, si crystallum desideras venustam. Fritia, eo, quo diximus modo facta, nivis instar candida est. Si tarsus macer fuerit, addantur ad praedictam dosin salis librae circiter decem. Sed qui in arte exercitati sunt, e prima semper fritia argumentum capiunt, mittendo partem ejus aliquam in crucibulum, indeque in
patinam vitream mundam, ut videant, an bene & cito coeat: quo ipso etiam apparet, tenerior an dura sit
fritia, ac proinde salis dosis vel augetur vel minuitur. Haec fritia crystalli, ut supra dichum est, loco sicco adservatur; humida enim & terrestria loca non fert, sed distatuto sale in aquam
convertitur, solo remanente tarso, nec unquam in vitrum abit. Sed
neque, ut alias fieri solet, humectatur haec fritia, & si ea ratione praeparata per tres vel quatuor menses adservetur, operi magis apta est, & tanto citius unitur. Atque hic modus est
46쪽
faciendi fritiam crystalli, cum suadosi, &circumstantiis, qua ratione illam saepius feci.CAP. III. Alius modus novus , ct me inventus, extrahendi sal ex pulvere, quo cry
si alius aeque formosa pellucidast,
REcipiatur pulvis orientalis bene
cribratus, mittaturque in ampullas vitreas in fundo lutatas, quas, ubi prius aqua communi replet' se e rint, in fornace super cineres vel arenam repones,adhibitoque per aliquot horas igne temperato, a quae pars dimidia evaporare permittatur. Refrigerata postmodum fornacula, quicquid superest aquae, leniter decantetur, in vasa terrea vitriata, affusaque super pulverem recenti aqua, bulliat ut ante, idque toties & tam diu itereretur, usque dum aqua fiat omne ex
traxerit, id quod gustu simul atque
47쪽
oculis cognoscitur , si nimirum aqua salsedinis nihil habeat, & coloris omnis expers sit. Hujus lixivit quantum quisque voluerit recipiatur , idque siliretur, & sit iratum per dies quatuor vel sex in vasis vitriatis quiescat; ea enim ratione magnam partem illius terreni quod continet, deponet. Inde fit tretur denuo, eritque purificatum, S a maxima parte terrestrium particularum separatum lixivium. Mitta tur denuo in ampullas in fundo lutatas , adhibitoque lento igne arenae vel cinerum evaporare permittatUr, animadvertendo, ut ubi materia siccata fuerit, ignis adhibeatur quam maxime moderatus & lenis, ne saladustum corrumpatur : quo bene
siccato exemptoque dispiciendum est, integrane sint illa vasa in fundo, an rupta , quod frequenter accidit, quo casu sal in alias ejus generis ampullas in fundo lutatas & aqua communi repletas immittendum, & in fornace super arena vel cineribus de-
48쪽
tinendum est. Semper autem octavam illius aquae partem evaporare sines, refrigerataque postmodum fornace effundenda est a qua sale plena in vasa terrea vitriata, & ubi per viginti quatuor horas requieverit, filii et ur diligenter: faeces enim aliasque terrestres
particulas deponet. Exhalet hoc lixivium fitratum in ampullis vitreis ad lentum, & ubi jam fere exhalaverit ad summe temperatum ignem, ne sal aduratur, quod denuo missum in ampullas aqua communi solvitur ut supra, iteraturque hic labor, usque dum sal nihil secum aut terrestris mater: ae post se relinquat: tunc enim purum erit atque perfectum, ex quo, nec non tarso subtili & candido, frit- tam facies, & crystallum, tantae pulchritudinis & candidi splendoris, ut
crystallum montanam orientalem superatura sit. In vitreis autem, non
aeneis vasis peragendus hic labor est. Etenim sal nunquam non aliquid coloris metallici attrahit, ideoque sena per
49쪽
per virescit. Haec ut magis laboriosa via sit, minusque salis reddat crystallum tamen dabit quovis magno Principe dignam, ut inde omnis generis vasa & labores fiant. Atque hoc meum inventum est, cujus ego cum magna mea delectatione & felici successu multoties experimentum feci.CAP. IV. De aureo crastassi coloreo matio.
Notetur, quod fritia sale pulve
ris, cui sal tartari admistum est, secta, ad imbibendum auri colorem, inepta sit, nec unquam istiusmodi color, ex ea educi possit; sed reliqui
in universum omnes. Quare Ut aureum colorem habeas, fritiam facies ex mero sale pulveris, ut supra purificati : nisi enim hoc fiat, aureum
50쪽
Modus extrahendi sal ex herba, quam Flicen vocant, quo crisiacus fatis elegans D. Pisis experimentum feci cinerisa herbae cujusdam, quae vulgo Filiae catur, & in I luscia copiose crescit. Haec herba virens sub finem mensis Mais ad dimidium usque Iunii resecanda est, idque crescente Luna &oppositioni vicina: summe enim tunc perfecta est & sial reddit copiosius, magisque candidum & notae melioris, quam si alio tempore resecetur: si enim iaccari per se supra terram permittatur, exiguam salis minime boni copiam praebet. Resecta ergo ut supra, & accumulata, statim flaccessit,& si comburatur optimum cinerem relinquit, ex quo seivatis regulis ut supra de fale pulveris orientalis dictum est, sal extrahitur purificatum& bonum, ex quo, nec non tarso pul- claro& bene cribrato fritiam feci, quae