Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

71쪽

in vitro rubicundissima est, ita recluditur, ut communicata Vitro, non ipsa modo sese manifestet, sed hoc etiam e liciat, ut omnes alii colores metallici , qui alias in vitro occulti &quasi mortui interciderent, sormosi& splendidi appareant. Hoc enim illud remedium est, quo Occulta metallica in lucem producuntur. Ego quatuor modos praeparandi crocumdabo, quorum primus hic est. Recipiatur limatura ferri , vel l quod melius est chalybis, misceaturl cum tribus partibus pulverati sulphuris, & in crucibulo, uti supra de seras retto dictum est, calcinetur, omnequ e sulphur comburatur, id quod propere fit, & inter carbones ardentes per horas quatuor detineatur. Postea extrahatur, redigaturque in pulverem , & per cribrum angustum trajiciatur. Deinde mittatur in crucibulum opertum & lutatum, stetque in camera fornacis prope foramen oc-ehio dictum per dies quindecim vel

72쪽

g8 LIBER PRIMUS.

plures, & colorem assumet ex sub- , russo puniceum , & quasi purpura,

scentem . servetur vase clauso, ad tin- igendum vitrum et plures enim egre-

gios effectus praestat. C A P. X Vl I. Ut crocus Martis alia rationa fiat. Ic secundus modus praeparandi, crocum Martis, quanquam per facilis, magnifaciendus tamen potiUS,

quam spernendus est. Etenim crocUS ea ratione factus, essicit , Ut vitrUm sanguineum colorem referat, estque taliS.

Recipiatur lirratura serri, vel quod melius est chalybis, misceatur bene in vasis ficiti libus aceto forti, id est ir-rOretur hactenus, ut massa tota humectetur & madefiat. Postea extendatur in vase, exponaturque soli, ut siccescat, vel absente sole , relinqUatur in aere. Ubi jam siccata fuerit, tundatur; conglobata enim erit, ir

73쪽

roreturque recenti aceto, siccetur&tundatur ut antea, idque octies repe latur, ac tandem contusa transeat per

cribrum angustum , & pulverem dabit subtilissinnim, colore lateri S con tu si, qui vase bene clauso servetur ad

coloranda vitra.

C A P. XVIII. Alio modus faciendi crocum Martis. Ic tertius modus praeparandi, a crocum Martis, beneficio aquae fortis, istiusmodi est, ut intimus color ferri seipsum, magis quam credimbile est, manifestet, id quod in vitro apparet. Ferri ergo vel chalybis limatura in vase terreo vitriato irroretur aqua forti, &siccetur in sole. Deinde redigatur in pulverem, conspergatur aqua forti, & siccetur, idque saepius repetatur. Assumto postea colore subrusso, ut de croco Martis sulphure faeto dictum est, teratur, cribretur, & tingendo vitro servetur.

74쪽

Li AER PRIMUS.

C A P. XIX. Alia ratio praeparandi crocum Martis. HIc quartus & ultimus, ac sortasse omnium optimus modus est, faciendi crocum Martis, qUem nunc demonstro, ita tamen ut nullus eorum, quos demonstravi, non per se bonus ac perfectus, atque adeo propter diversos, qui requiruntur icolores, necessarius sit. Solvatur ergo limatura ferri, vel quod melius lest chalybis in vase vitreo bene clauso aqua forti regia, sale armoniaco, ut moris est, secta, uti postea de calcedonio dicetur, serveturque per triduum , ita ut quotidie bene agitetur: advertendo, ut sensim limaturam addas , valde enim intumescit, & nisi

caute tractetur, vitro periculum rupturae minatur, vel omnia foras eUomit. Exacto triduo aqua ad ignem lentum evaporet, atque in fundo crocum Martis nobilissimum invenies, quo

75쪽

quo vitra stupendum in modum tinguntur; quem in usus tuos servabis. C A P. XX. suomado bracteolae cupri tremulae vel crepitantes, Italis tremolante velor-pello dicta, calcinentur, quibus vitrum colore caerulio vel pica marinae tingitur.

BRacteolae aeris crepitantes, a tremendo , quod notissimum est; Italis tremolante dictae, aeris quaedam: a cadmia aureo colore tincti species sunt: atque haec cadmia non aes modo tingit, sed cum eodem conjunctai pondus quoque ejusdem non parum fauget, & ab hoc augmento, aes ubi bene calcinatum fuerit, etiam hoc habet, ut vitrum, quod visu jucundum est, medio inter aquae marinae,& coeli, cum sudum est, colorem modo tingat; quare necesse est ut cum

cura calcinetur, id quod apposite hac ratique fit.

76쪽

Recipiatur aes crepitans Vel trem Ulum, tale scilicet sui impensae minuantur) quod usui antea & corollis inseruiit, idque forfice concidatur, &in crucibulum opertum lutatumque inditum, in medios carbones fornacis ardentes mittatur. Ego illud in praefurnio, ubi ignis suscitatur, per dies quatuor igne valido detinebam, ita tamen ut non liquesceret: frustranea enim omnis opera fuisset. Exacto hoc quatriduo optime calcinatum erat, id quod minutissime contusum per angustius cribrum trajiciebam,& in porphyrite optime terebam, prodibatque pulvis nigricans, quem in tegulis extensum per dies quatuor

in area camerae fornacis, prope rotundum ejusdem foramen detinebam, &demtis qui inciderant cineribus, in

pulverem redactum, cribratumqUein usus meos servabam. Bonae calcinationis signum est , si vitrum addito hoc pulvere valde intumescat: nisi enim hoc fiat aes male calcinatum, vel nimio

77쪽

Linru PRIMUS.

nimio calore adustum est, quo utroque casu vitrum neque tingitur, ne- que intumescit. Hoc ergo notetur,

I cum ad praxin pertineat. C A P. XXI. Ut idem aes aliter calcinetur, S color

ruber pellucidis nec non flavus Sonychinus sat.

Ecipe aes tremulum, forfice uti antea dictum est minutim conci-l sum ; stratificetur in crucibulo sulphure pulverato & in candentes car-t bones mittatur. Ego illud ad calcis nandum in praefurnio per horas viginti quatuor detinebam, contusumque & cribratum in terreo vase operto ad reverberandum in camera fornacis per decem horas stare permittebam, & deinde pulveratum tritumque ad usus meos servabam.

78쪽

C A P. XXII. Color aquae marinae, in arte vitraria primarius.' Qua marina, vel color eo nomine dictus, e praecipuis, quibus vitra inficiuntur, coloribus est,& si pulchrum illum & exquisitum facere desideras, e bollito vel artificiali crystallo fiat necesse est. Etenim vitro communi factus, pulcher

non est. Iam qui crystallino sit, magis quidem elegans, sed omnium optimus est qui bollito vel artificiali

crystallo paratur : notando, Ut aqUae marinae colorem facturus, nulla ra tione magnesiam addas; utut enim igne consumatur, vitro tamen istius modi qualitatem dat, ut aqua marina semper nigricare videatur, ac minuSperfecta magisque deformis appareat. Ut ergo aquam marinam elegantem& venustam facias, fritiam crystalli recipe, eamque nulla addita magnesia in ollam mitte, & ubi jam vitrum

bene

79쪽

bene coetum purgatumque fuerit, sal quod vitro instar olei innatat cochleari vitrariorum ferreo, Ut notum est, diligentissime auferatur; ni- si enim id fiat color deformis, lan- guinosus reddetur. Ubi jam vitrum optime purgatum fuerit, ad vigintii libras crystalli, aut circiter, addantur taeri S tremuli, eo, qui capite vigesima ioccasione coloris caerulei & picae marinae descriptus est modo calcinatilpraeparatique unciae sex, nec non Zas iferae praeparatae pars quarta, sed ita, ut hi duo pulveres antea bene mi-lsceantur, & sensim ac per vices in ol-llam mittantur. Etenim aeS trem Ullum, bene & sussicienter calcinatum, usque adeo intumescit, ut Vitrum Olmne e catino propellat: quare atten-itione opus est, & assiduo vitri motu . His peractis vitrum per tres horas quiescat, ut colorem imbibat, & posmea denuo misceatur, captoque eXperimento videatur, an satis plenus co-

sit, nec ne, ut intendere illum vel

80쪽

6 LIBER PRIMUS.

diluere, si opus sit, possis. Etenim

vasa & pocula operis tenuioris colorem magis plenum , vasa majora dia lutum magis requirunt, & pro ratione operis vel intendendus vel di

luendus est color, id quod judicio

vitrarii relinquitur. Usu tamen re- ceptum est, ut experimento facto semper id quod minus est sequamur, cum intendere colores, illos praesertim, quos vitro bene depurato da- imuS, nunquam non in proclivi sit. iExactis ab addito pulvere horis vi- iginti quatuor , elaborandum erit vi- trum : animadvertendo semper, uti santea quam operi manus adhibeatur, vitrum inde a fundo ollae, & per totum bene misceatur, & color miscendo diffundatur. Etenim quiescente vitro cossor fundum petit, & pars vitri superior colore destituitur: mi- sceatur ergo subinde, prout necessitas requirit. Idem ordo, eademque do- sis & regula in ollis crystalli majoribus servatur. Atque hunc modum

SEARCH

MENU NAVIGATION