Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Paulum III suis in literis donavit ob eximiam prudentiam, atque sollertiam adhibitam in Apostolico Senatu constituendo. Quod autem Osirus subdit, ex eadem sapientia, quae in amplissma ea dignitatem- doletos,ω Contarenos POLO dederat locios, aeque hunc

socios habiturum Nyssienses quoque, o Erasmos, nisi frudelis mors bunc illis bonorem inυidisset, id, inquam,

Profecto probat, memoriam Osium honorasse Eratomi recens defuncta, quem pariter viventem ha excoluerat, ut ex Italia in patriam remeaturus, animo destinasset,Basileam conlulto destectere,quo eundem eoram alloqueretur . Praeterquam quod Osii voluntas ista effectu caruit , Erasmo non adeo in post rum favilla ejusdem judicium, discimus ex libello de Legitim. Judie. Rer. Ecclesiastic. ubi Erasmi testimo. nia proferens adversus Pseudo- Evangelicos, duia sim

quit scribat de vobis, qui versatus fuit multis

annis inter vos, nec valde nonnullis visus es ahenus a doctrina vestra, ita u3 quasi vulgo diceretur illud, aut Erasinus Lutberretat, aut Lutherus Erasmigat. Pota cum Osio consuetado eam mihi in mentem revo cat, quam ab illo cum alio Polono jungendam, seu licet Joanne Lasco , curavit idem Erasmus, ut dixi Cap. L superioris Diatribae I at magnum intex utram que discrimen extitit , nam Osius, lucid issimi sydetis instar, Cat bolicam Ecclesiam i Ilustravit, contra La sus eandem impiis erroribus obtenebrare conatus est. Hactenus de literis hoc f. comprehensis, quarum singulae . cui vis oculato, & extra p ites posito fidem Disitigod by GOrale

102쪽

faciant, oportet, Paulo Farnesio Pontificatum gere te, magna cum laude a Catholicis Viris laboratum fuisse, ut Ecclesia Romana in veterem dignitatem restitueretur . Eo scilicet tendebat Supremi illius Hierarchae studium in Apostolico Senatu compone a.do, id enixe conabantur recens adsciti Senatores ;Praesules alios eadem cura tenebat; vota Principum, politicas Respublicas administrantium , sancti sumorum Coenobitarum preces, tanto bono divinitus impetrando suppetias ferebant, cumulumque his omisnibus addebant praecipui in eloquentia Viri, eam exerentes, ut sanctum illud propositum fautoribus, atque patronis abundaret. Hujuscemodi Catholico. rum labores , conatus, & curae , videant Heterodoxi , quam valide, quam luculenter demonstrent, ptimam rationem Majores suos inituros Dille , si quotquot apud ipsos ex pietatis, doctrinaeque opinione commendabantur , non quidem veterem Ecclesiam abolendam suscepissent, sed in ejus com .

munione permanentes, consilia cum Catholicis comtulissent ad ejusdem maculas eluendas, quo certe pacto implendis Christiani hominis partibus debitam

Speram navassent. At eas contra, de nova Ecclesia

aerigenda unice sollicitos, inductoque damnosiis moschil male, miserandum in modum abjecisse, nimis quam dolendum. Novi utique quid ipsi ad haee reponant, praestantissimos scilicet e Nostris, dignita. tibus , commodisque suis, veluti vinculis, irretitos, veritatem quidem propius inspexisse, at quum de ea

103쪽

libere profitenda ageretur, earum utilitatum iacturam reformidasse ; quibus verbis manifestam inesse calumniam singulae tere Collectionis nostrae Epistolae satis superque comprobabunt. Novi quoque, Ad versarios illos, dum majori adhuc studio detrahere conis tendunt thorci illi Catholicorum,ltrenue ad reparandum, augendum que Romanae Ecclesiae decus desudanti,invehi acerbe solere Supremum in ejusdem Prinfidem, & longe alium fuisse clamare , quam dec illud poposcisset. Itaque Paulum III. criminantur ex morum juvenilibus annis licentia. ex nimio ad ver sus Consanguineos amore, ac demum ex fide praestita Astrologiae judiciariae . Quoniam vero postre mum hoc a Schelhornio meo meum appello, quod in suscepta cum ipso concertatione, ejus eruditionem, dicendi vim , atque elegantiam , singularem hum

nitatem , honestum etiam animum expertus fuerim

Pontifici illi potissimum objici deprehendi Amoen. Histor. Eccles. & Liter. T. II. p. 4 σε. & seqq. Operae pretium puto ad labem eandem ab eodem repellendam aliqua pro primi hujus f. coronide subjung re, quae praeterquamquod proposito hujus Diatribae scopo mirifice inservient, necessaria etiam censenda erunt ei incuriae absit verbo invidia supplendae, qua passim Scriptores nostri tantum Pontificem tam gravi dedecori obnoxium manere sunt passi. Iraque Schelhornius eo loco agens de quibusdam Actorum Coneilii Tridentini Collectionibus, maxime interesse assirmat , prae caeteris , quam podest fieris Disitigod by GOrale

104쪽

ri, penitissime cognitos habete illos Pontifices Romanos, qui per Legatos suos Synodum Tridentinam moderati sunt; moxque Paulum III. verbis Huriadi Mendozae, Caroli V. ad Concilium illud ablegati, iamedium allatis sugillatum, magis magisque sugillandum sumit , professus, qui ejus pectus sanctum Dei Spiritum inhabitasse persuasum sibi habeat . voto errare coelo jure dicendum esse . Quare ut is alienum ab ea persuasione demonstret, Virgilianos

eos versus Iecitat, Ante leves certe pascentur in aetbere cervi,

, Et freta desiluent nudos in litιore pisces, Ante pererratis amborum 'ibus exvi qui Ararim Parthus bibet, aut Germania Nigrim. Tantus iste , ut mihi videtur, hiatus quid ferat, inspiciamus. Ad ea MendoEae verba , Le Pape desere plus que jamais a ses Aserologues , Schelhornius statim subjungit: me non in ejus odium eonficta es a Mendoeta luculenter evincunt, quae iam ex Hieronymi Cardani, Medici Mediolanensis, qui ea tempestare in Italia mixti, ω floruit, libro Geniικrarum, Lugduni anno MDLV. in 8. typis excuso, deprompta dabimus. Lugdunensem hujus libri Cardani Editionem non vidi, at praesto mihi fuit Basileensis in fol. ex

ossicina Henric petrina, biennio ante Lugdunensem in lucem edacta, quae Cardani Commentariis in Ptolom. de Astror. Judie. subjungit librum illum Geni- rurarum. Dat autem Genituram Cardinalis Alexandri Farnesii, tempore obitus Leon is X. confectam ab

105쪽

excellentis o Afronomo D. Paride de Mantua, cujus . initium hujusmodi est: 'virendissime Domine, via di, ω eum siummo studio, ea quae ad me transimi Belaea Genituram Vestrae fleverendis Dominationis , cridiem nativitatis , quae fuit 28. Februar. m. 46. anna Domini 1 68. Inspectis sydetibus,quatuor ex illorum recursu Paris Alexandro praenunciat in hunc modum:

peremus recursu 1 erum satisfacere desiderio tuae D. Amae in bis proximis Comitiis ; verum Bdera pro nunc non hunt Hypota, sed in aliud tempus eruus benignio

ra. Pollicentur enim assumptionem ad summum gradum Pontificatus an. Dom. i 1 3 4. qui erit annus vitae

6 6. dies Σ13. bor. 9. min. 34. . . . At interim non leve periculum in aquis an. si .mens. 6.dieb 3 Anno 81.

diebus 68. I 34'. D. vestr. Reverendis.graviter se babebit cum magno vitae discrimine , quae dies erit 4. vel s. Maii I 149.... Posset tamen prae sientia Jovis conferre, quod tamen nos non credimus. Haec recitans , risum tenere vix possum , Schelhorni. Hucque facere censeo versus illos , Ante leves certe μ. quam i pse scilicet credam, Genituram a Cardano allatam, etsi inventa jactetur inter arcanas chartas Petri Aloysii Farnesii, Pauli III. filii, pro germana habendam esse, quam scilicet Paris Astronomus vix mortuo Leo ne X. consecerit. Ignoscas, Vir bone, vel ipse meo mecum sentire omnino debes, quippe qui ejusdem Tomi p. 6o'. & sqq. erroris condemnas Philippum /Melanchionem , ejusque discipulos,& alios praeterea Contribules tuos, Arti divinatrici plus justo tri

106쪽

buentes, hisque verbis Observationem, quam de eo argumento inllituisti, concludis: uuam autem, quae- δε, temerarius fuit ausus, vivorum adbue Principum , aliorumque Virorum illustrium, tbemata genethliaca , ipso etiam expresso mortis anno, die, boraque, omnium oculis exponere t Si hujusmodi desipientia in Schelhornium non cadit, deroganda ab ipso igitur erat fides Omnis, & auctoritas themati illi genethliaco, quod Cardanus Arti, quam profitebatur, accommori datum pro vero potuit venditare . Excellentiam hieproinde Paridis Astronomi in praedicendo, thema illud afferens, collaudavit; at in isto exsufflando,

tanquam commentitio, videlicet post: rerum tantume Ventus excogitato, satis erit animi sanitas, qua in

Observatione illa se probe praeditum Schel hornius ostendit, licet ab ea alienus videri possit quibus tradita ab ipso de Pauli IlI. Genitura legere contigerit, nisi milius sentiant, devii tantum animi fuisse, quod ille de carpendo Paulo magnopere sollicitus, minime animadverterit, eum Pontificem ex Genitura a

Cardano in lucem educta damnare , idem prorsus esse , ac divinatricis Artis figmentis suffragium tribuere. Equidem , ut sincera undique charta illa compareret, haud neglexit adnotare ad calcem p. 464. omissum ibidem in Pauli Nativitate fuisse bor. 6. ante meridiem, quod Cardanus ab Evangelista Brasca, Mediolanensi, Monacho ordinis Benedicti ni, Pati. dis Mantuani discipulo, cognovisse se scribit . Ea sinceritas ut Schelhornio, aliisque magis magisque

107쪽

L DIATRIBA

declaretur, haud omittam ipse eosdem certiores redis dere, periculum, quod in aquis a Paulo subeundum ante Pontificatum charta illa vaticinata est , etsi neque in Alphon si Ciacconii opere, neque a Raynal-do in Annalibus memoretur , revera tamen conligisse, idque consta re , si caetera desint, ex Ludovici Sensi Concione superius laudata, cujus Verba recitabo : Censeo, Cives, audisse vos , eui enim morta

lium est inauditum t quod cum Alexander Farnesius, tunc maximus Cardinalis, is, qui nune Paulus Tertius, Maximus Pontifex, Roma Noctiam cujus erat Episcopus) cum Octa vis nepote, o nonnullis familiaribus Iecundo oberi veberetur, nescio quo caμ depressso lembo in pro uentem cum omnibus, qui secum essenς

una, cecidisse s oe tantummodo Cardinalem cum parvo nepote, quem in tanto periculo,sui prae illo immemor , pius complexus fuerat, e sise . Sananda in ea charta restaret nota chronica, quae magnum vitae Pauli discrimen, unde mors etiam consequuta est, hoc pacto designat, quae dies erit 4. vel 3. Maji I 34'. sananda, inquam, nam Pauli Pontificis mors contigit anno quidem I 34'. sed 4. Id. Novembris, idque post pauculos tantum dies a decubitu. Videat Schel hornius, num in ea quoque nota Scriba hallucina rus fuerit mensem Majum pro mense Novembri scri bens, nam Pauli mortem ex Actis Vaticanis, alii Lque Diariis accidisse discimus die decima Novembris, ac proinde quarta, vel quinta ejus mensis Uere in magno illo vitae discrimine versari coepit, dolore Disiti ou by Cooste

108쪽

lore animi victus, deficienteque spiritu, statim post lectas Octavii nepotis literas. Praeterea quis vetat verba , quae, illo discrimine in ea Genitura indicato, subduntur, posset tamen praesentiaJovis conferre; quod

non credimus, ita interpretari, ut Iovis praesentia sex illor tam mensium, qui inter Majum, & Novembrem excurrerunt, beneficium Pauli vitae fuerit imperti,ta Nullam tamen volo seu ex recitato Sensi loco, seu ex allata chronicae illi notae medela , seu etiam ex modo ad juncta interpretatione,a Schel homici gratiam inire; nam contra quo plenius Paridis vatici

nationem comprobasse eventus comperietur, de chartae fallacia, unde gravissima injuria ei Pontifici illata ab eodem Schel hornio fuit, clarius constabit. Ea autem labe a Paulo III. in hunc modum depulsa, praestat insuper explicare, quodnam fuerit A. stronomiae genus , quam ille perdidicit, adainavitque. Non innocuum tantum , sed sapientissimi Pontificis mente dignissimum illud fuisse, certo certius liquet ex Hieronymi Fracastorii testimonio , quod legitur in hujus libello de Homocentricis inscripto,

Pauloque ipsi nuncupato, ac typis edito an. MDXXXVIII.

quo iplo Cardanus, notas adjiciens Paridis fragmento illi, assirmat meminisse , audiυ se Pontificem ,-ctasse, quod securus esset de vita usque ad I annos ex pleros ab sumptione dignitatis . In ea enim Epistola Nuncupatoria Fracastorius narrat, se ab Episcopo suo. Iotnne Matthaeo Giberto, impulsum fuisse , ut ipsi Pontifici, non vero sibi, opus illud dicaret, praeserti n

109쪽

quod is post religionis , o Cbrictianae Reip. euras nuno alio magis tenetur studio, quam totius Pbiloyopbiae ,pr.eeipue illius , quae circa Odera, ct caelestes orbes versatur . Fructum autem , quem praecipue Pontifex ex eo studio relaturus foret, his verbis declarat, Paulum ipsum affatus: Puod sit oe ea quoque te tenebit tum diva, tum necessaria cura, quae Julium Casarem Ponti-jicem Maximum habuit, reformandi anni, ω Sohiaris v jus ad vera aequinoctia reducendi, succurrendique lanis Getis, bine te nou invitabunt modo, sed apertissimum Σiam ostendent odera . De hac ipsa cura ad

Summos Pontifices maximopere spectante , a quibus scilicet minime ferendum esset, sacrosanctam Ecclesiam magno Haereticorum , & Judaeorum risu sancti siti num Pascha praepostere celebrare, plura idem habet in quibusdam Fragmentis inscriptis de Cyclo. In literis vero ad Gibertum, aliisque certos nos facit, scientiam illam Astronomicam, cui Paulus III. incumbebat, nec per somnium quidpiam commune habuisse cum Astrologiae judiciariae ineptiis, ac fatui. talibus, quippe qui ha e in libris suis ne verbulo quidem designet. Silent pariter de iisdem quotquot Astronomica Fracallorii Scripta commendant, inter quos legenda praesertim testisnonia M. Antonii Flaminii, & Jacobi Augusti Thuani, quae extant ad calcem Operum Hieronymi Fraca itorii Patavii excusorum

an . MDCCx xl x. At quodnam certius teli imonium ,

quam Giberti sanctissimi Episcopi , cui Cardinalis Alexandri Farnesii studia optime erant comperta, &

110쪽

compertus ejus etiam animus, postquam Pontificium thronum conscendisset Ad ipsius siquidem recens electi deosculandos pedes Romam accessit, indeque Veronam redux , Fracastorio suasit, librum suum sub ejusdem auspiciis ponere, quod speraret eidem acceptissimum futurum . Sincerus ille pietatis magister, Gibertus, quo longius abfuisse creὸendus est a divinatricis Artis deliramentis probandis, eo minus consilii illius Fracastorio auctor fuisset, si qua ipsi haesisset vel levis suspicio fidei, quam Arti eidem Paulus

quoquo modo praestaret. Addam insuper, ex mutuisti ieris Cardinalis Contarent,& Joannis Sepuluedae, quae leguntur inter Epistolas Claror. Viror. ab Ioanne Michaele Bruto collectas, editatque Lugduni an. II 6 I. constare, Astronomica iis temporibus studia potissimum ad anni reformationem spectasse. Demum a Schel hornio, aliisque Paulum IlI. a cusantibus fidei Astrologis praestitae, libenter postu larem , num ipsi censeant etiam , Pontificem illum consulto syderum aspectu Viros sapientissimos, integerrimos, atque doctissimos Romam undique accersere consuevit se, eosque ad Cardina latus fastigium evehere Ecquisnam erit, qui tantam devoret ineptiam At , a junt ipsi, Brascam, Paridis Mantuani discipulum, aliosque ob Astrologne, quam vocant, Judiaciariae notitiam ad amplissimas dignitates a Paulo III. provectos commemorar P. P. Vergerius in primo Tomo erum adversus Papatum p. 16'. ita enim lego innotula Schel hornii loco saepius citato p. 46 I. Qua

SEARCH

MENU NAVIGATION