Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Finem pariter literis hoc f. designatis imponit Contarent ad POLUM Epistola, Romae die xx. Maii

exarata. In ea assirmat, etsi non aliam a PoLo acceperit post Lugdunensem, de qua superius, se tamen ex Prioli literis intellexisse, quo in statu res Legationis forent, subditque , Doleo plurimum , Regem tuum , cujus bonum novi quantopere cupias , quotidie

longius recedere a Cissi Ecclesiae Unitate, sibiquι dum

putat optime consiulere,oe rebus dignitatique sute, magis in praeceps ferri; intellexisse etiam , quibus rationibus adductus decreverit diutius in eis regionibus morari, qua in re moderationem quandam adhibendam suadet, ne cinquit) vel cum ignominia properetis,meI eum indignitate diutius delitescatis. Quemadmodum autem exhibitae in superiore g. recensioni coronidem quandam adjicere nos adegit intentata ab Jo. Georgio Schel hornici adversus Paulum III. Pont. Max. accusatio; hujus quoque f. pro 'trahendi quamdam nobis necessitatem injicit labes nomini Giberti, Veronensis Episcopi, inusta ab Ottone Fridericci Menchenio . Hic siquidem in libro, quem conscripsit de Vita & Scriptis Hieronymi Fracastorii, dum acerbissime inlectatur Praefationem Homocentricorum ab ipso inscriptam Paulo III.

Pontifici, suasore, quin autore eodem Giberto, hunc, aeque ac Fracastorium ipsum, a censura vexasse censendus est. Antequam tamen tractationem hanc,

labis scilicet illius propulsationem , aggrediar, Lectores monitos volo, complures Epistolas hoc f. de-

132쪽

signatas summa cum laude commemorare divinas 'virtutes ejusdem Giberti, quem POLO in Legatione jam jam descripta Pontifex non comitem tantum, sed socium veluti, & collegam dedit ; indeque peti commode posse, quae earum encomtis cumulatis ita

Episcopi sui Vita, a doctissimis Veronensibus, ejus Operum Editoribus, diligentissime conscripta, haud exigui momenti mantissam adjiciant. Quo plenior

vero non ex ea tantum Vita, sed & ex Epistolis no .strae Collectionis earum virtutum exurget commen indatio, eo firmius sustinebitur, atque vigebit potissi- 'nium praesentis Diatribae institutum, ac proinde qua ratione eidem haud mediocriter contulit orta in superiores. occasio ex iis Comitiis, quibus a Paulo IILadscripti sunt Apostolico Senatui Viri sanctissimi , insigne etiam Episcopalium Infularum decus esse. renai, videlicet Cosmum Gherium , Antistitem Fanensem, ita par emolumentum ex Legatione, de qua hoc g. dictum est, consequetur, si eidem illustrandae , praeter eximia ejusdem Senatus lumina, ipsum scilicet POLUM ea functum, pariterque Contarenum, Rudolphum Pium, Erardum a Marha, quos sing los suas in ea partes implesse vidimus, praeclarissimi insuper Antistitis Christianarum virtutum decora

minime defuisse comperiantur. Porro tam Gherii , quam Giberti Insulas Romanae Purpurae ornamento earuisse, nemo mirabitur; nam Gherius juvenis adis modum decessit , natus scilicet annos tantum viginti quatuor &quidem post dies quinquaginta septem k x puta

133쪽

xxxvI DIATRIBA

putatos ab initio morbi, qui illi exitialis fuit, ut supra p. xxxv m. ex Cod Magliabechiano tradidi,addens,

quatuor tantum numerasse Uarchium in Hist. Floren .ex Batava an . I 723. Editione, at nuperrime comperi quaranta legi in Editione Coloniae an. III. I. quare in literis Rhamberti superius laudatis divinus plane juvenis , animique plane coelestis juvenis , & in literis Bembi ad Philippum Gherium ejus fratrem Vol. III. lib. IX. buono oe santo glavane nuncupatur. Hae datae sunt .A' 6. di Gennajo is 38. di Padoa , t quunturque de Gherio jam mortuo, & revera cibi

rat ante Octobrem an . I 3 3 7. ut certos nos reddit nota

chronica Rhamberti literis apposita, haecque, quem admodum &Cod ex illeMagliabechianus,aliaque m nu menta,vitii redarguunt notam aliam, quam praeserunt Bembi literae ad ipsum Cosmum Vol. I. lib. IX. quae pariter datae leguntur/6.di Gennase i s 38.diP dou.Quod spectat ad Gibertum,justior subire posset admiratio, eoque etiam major, quod ad Purpuram , qua ipse caruit, alios necessitudinis vinculo sibi conjunctissimos ipse, ut loquitur idem Cosmus in Epist la ad ipsum exarata inter Selech. Claror. Viror. quin dammodo deduxisset ; at eandem Purpuram non

ipsius virtutibus denegasse Pontifices, sed ipsum i victa humilitate novi quosdam natalium vitium causari quemadmodum &lissimos alios Episcopatus , respuisse docemur in ejus Vita , de qua paulo

ante. Haec certe a capite ad calcem tota est in Giberti virtutibus extollendis, easque Cap. XIX. quo etiam' i ejus-Disj1jgod by GOrale

134쪽

ejusdem mors narratur, paucis hisce verbis perstringit: In bane rationem compositus D. Mutibaeus Gibertus Episcopus Veronensis , ille , inquam, D. Matibaeuso imarum litterarum promotor ac fautor benemerent simus , eximius ille magnanimusique contemtor opum oe bonorum: ille virtutum omnium ae soluti pietatis observator integerrimus, ille antiquarum legum consuetudinumque assertor cultorque diligentissimus, ille τitiorum atque corruptelarum, necnon rituum rerumque

novarum boseis di insectator acerrimus, ille tandem orrimus passor, ac pastoris optimi exemplar omnibus Episcopis propositum, annos virtus plus minus octo supra quadraginta, in domo Nagaret b, ubi morbum sustinuit, Creatori suo, quem semper adama Uit, pro quo tot pericula totque labores adiit, cujus Ecclesiam tam fancte rexit atque instituit , siuaviter spiritum reddidit, eineunte anno x 343. III. Calendas Januarii, die Dominica , bora circiter decima septima I moxque ibi subditur, non Clerum dumtaxat , & populum Uer non sem sensisse eam jacturam , sed omnes, quibus explorata erant illius gesta, Antistites praesertim,& Cardinales, imo vero Paulum ipsum III. Summum Pontificem, qui tristi de Giberti morbo paucis ante obitum diebus Romam usque perlato nuncio, hoc pervulgandum duxit in publico Consistorio, ac si de re ad totam Ecclesiam pertinente actum fuisset. Haec, ut dixi, in Cap. XIX. ejus Vitae ; Capite autem proxime subsequenti testimonia de ejusdem Sanctitate recitantur. Venio

135쪽

Venio nunc ad Menchenium , & statim explico qua ratione Giberti nomini is injuriam intulerit. In eo libro de Vita, & Scriptis Hieronymi Fracastorii non dubitat quidem subscribere pag. 1 64. & sq. iis omnibus elogiis, quibus vitam Viri maximi, hono. res, laudesque praecipuas tam ipse Fracastorius,quam M. Antonius Flaminius carminibus suis celebrarunt; ae nescio quo pacto iisdem elogiis inverecundae, &flagitiosae assentationis criminationem adversus Frais castorium intexens, Gibertum etiam, quem tamen

non nominat, iniqua censura percellit. Juvabit huic expendendae Ze refutandae aliquantulum immorari, quod ea novum documentum praebeat, ab Helerodo. xis sus deque veritatem haberi , & venenosis interpretationibus Catholicorum Scriptorum dicta corrirumpi, ut pronius sibi ad obloquendum de Romano Pontifice iter sternant. Postquam ergo Menche. nius miris laudibus in coelum extulisset Fracastori. um , idque non ex ejus tantum in omni doctrinae

genere praestantia, sed ex probitate etiam, fide, &integritate, adeo ut de eo scripserit p.r 3 9.uuis es igi-ιur , quem bonorum Virorum amore dignum putemus, si Fracallarium non putabimus y & postquam mira pariter de Homocentricorum libro, cujus autor Fraca.

storius , praedicasset, assirmans in eo colligi quidquid in re Astronomica sublime & divinum est ,

ad examen pag. I 68. revocat ejus libri Praefationem

Paulo III. Pont. Max. inscriptam , & de ea proh superi, quantum mutatus ab illo l) statim pronun-

136쪽

ciat, quotquot eam legerint , si veritatem ament, fore, ut in eam sententiam descendant, nihil legisse se unquam, quod cum maxima dictionis, verborum isque gravitate tantam adulandi libidinem conjunctam habeat; & postea, bile veluti exaestuans, subjungit: Non caelo , non a Bris pepercit inverecundus agen-rator , dummodo quamcumque blandiendi inde capiat maIeriam. Bona verba, Mea cheni. Nonne vides te per latus optimi Fracastorii tui Gibertum etiam trans. fodere 3 Si quod in ea Praefatione scelus, hujus utique ducem & artificem habeamus, oportet, Antistitem illum sanctissimum, cujus alumnus Fracastorius,&cujus opus Praefatio illa,quam si ejus non tantum suasu , & impulsis, sed ipso dictante exaratam fuisse dixerimus, haud procul certe a veritate aberrabimus. Studia enim totius Philosophiae, & praecipue illius, quae circa sedera , & coelestes orbes versatur, quod jucunda forent, post religionis, &Christianae Rei p. curas, Paulo Pontifici, hinc placuisse Giberto, ut

eidem Homocentricorum Syntagma dicaretur , jam vidimus supra p. Lxi I. ejusque deliderio morigeratum fuisse Fraealtorium. Quisnam autem, amabo, Praefationis illius locus, in quo horrendum cubet nefas Ecce quem profers: Ego tantum Me auspicium eapiens,

O desiderio nostri Episcopi morem gerendum duxi, o

plane cognovi, nulli eonvenientius , quam tibi, deberi sellarum orbiumque contemplationes, in quibus potesta,

ein tantam unus ex mortalibus eunctis habeas. AEquissimum praeterea est, ut oe tu novis plerisque orbibus, qui

137쪽

qui nune primi regniti sunt ,gratuleris, ει illi tibi: quos

fata tuum in Pontificatum quodammodo reservavere , ut, patente jam ct terra omni, nibit in inferiori foe

mundo sit, nibu in Iuperiori, quod tibi non sese aperiat

ac gratuletur. Recitatis autem verbis his, atrocia sunt, quae non in Fracastorium, non in Gibertum tantum, sed in Italos omnes, veluti lapidem, jacis: Belle admodum, o ad servum Italorum ingenium perquam accommodate. Doleo, Mencheni, quod, licet eruditionem tuam magni faciam , gratique animi sensus profitear singulari humanitati, qua libros quosdam meos in Actis Eruditorum percensere consuevisti, quamque prolixius adhuc mihi declararunt non unae literae tuae mihi datae, cogar tamen ex Veritatis amore postrema ista tua hoc pacto tibi regerere: Belle admodum , & ad lividum , ac mordax Heterodoxo. rum ingenium perquam accommodate. Ipsemet nec coelo, nec astris pepercisse Videris, quippe qui piacularem culpam impingis primum Fracastorio quem cum Auctore ejus Vitae quasi quoddam in terris delap-jum numen Vocare p I3 9. non refugeras, deinde transis verso ictu etiam Giberto , quem verbis ulus Fraca storii p. i cs. Dis coelestibus & ipse veluti aequaveras.

Nonne praestabat quo Heroibus hisce tuis quoquo pacto blandireris si quid absoni deprehenderas in tradita Paulo Pontifici in coelestes orbes potestate, ut benignam vocibus eam explicantibus interpretationem adhiberes 3 Saltem ad Poeticae artis confugium, qua excelluisse Fracastorium fateris, aditus tibi patebat, ut

138쪽

easdem mollius acciperes, tuncque memoriae tuae

currere potuisset celebre illud, Sapiens dominabitur oris.Quid vero,si nullius benignitatis indigae sanum

prorsus sensum per se satis expromant Potestate ni illam aperte adstruunt claves coelorum a Christ Domino traditae Petro , ejusque Successoribus . Nec ossicit, ex vestrorum hominum sententia easdem Α-po stolis cunctis, aeque ac Petro, assignatas fuisse, S: potestatem illam aequaliter in cunctos illorum Successores transmigrasse ; nam stabit adhuc ejusdem minime expertem habendum Romanum Pontificem , Petri Successorem . Non aliam quam clavium

potestatem verbis illis Fracastorium designasse, idque ex Giberti mente, docet ipsemet, eum ad se in hunc modum loquentem inducens: Meum enim si est boc munus, placet ut novi Pontifici novum dicetur opus, quod coeli, ae Oderum contemplationem complectatur, quorum ille claves, atque imperium geris. At ad verba ista minime animadvertisti , nec ad alia etiam, quae supra p. LII. recitavi, quae scilicet fructum , quem Pontifex ex Homocentricorum libri lectione ad anni reformationem , sanctumque Pascha terminis justis figendum capere posset, significant. Ista liquidem non satis idonea re putasti, quae dicte Iiis tuis inservirent, ac propterea missa fecisti, cordique potius tibi fuit, alio etiam loco, nempe p. 2ος.

eandem in Fracastorium censuram refricare ; quare

ibi ita scripsisti: Liserae quibus bune Homocentric

rum) Paulo librum dedicavit Fraeasorius , si dicendi

Vol. II. l genus

139쪽

genui spectes, graves sunt, ct elegantes ,si rem ipsum,

sententiam, animi ad adulandum compositi testes rem is ae . IEquius, ut spero, Menelieni, censebis de his , quibus te hucusque compellavi, non animo quidem ad carpendum composito, sed veritatis tuem dae studio. . Quo ipso pariter g notabo, te liaud mediocriter caligasse ad Giberti patriam , pro qua

Veronam habuisse videris p. I 64. ad Francisci Tur. riani genus p. t 62.6c sq. , de quo mox dicam, ad Fra- castorium denique, cui, ob medicae artis operam Tridentinae Synodi Patribus praestitam, traditum amplissimum a Paulo III. stipendium , de quo ipse p. 39. ex Steidano, e memoria tibi excidi IIe visum est, uenovo scommati locum faceres, haec scribens: Nee dubito, quin promeritam ingeni in assent attonis mercedem tulerit. Nibit tamen de illa Fraeasorius. Fortesiarum illorum , quorum ipse expers fuit, regendam ei dedit partem aliquam. Injecta Francisci Turriani mentio me monet, ne hunc absolvam , quin aliqua tradam de ipso, aliisqueia signioribus Pota comitibus in Legatione , de qua hucusque actum est. Inter Epistol as Virorum Illustrium Italica lingua exaratas, quas Dionysius Athanasius, aliique plures post ipsum collegerunt, bene

multae extant ejusdem Turriani, nec desunt quae datae visuntur ex Flandria, dum in ea regione cum Po-Lo Legato versaretur. At legendae prae ceteris binae ad Carolum Gualteruccium de Giberti morte sanctissime obita agen Ies, R unae ad Benedictum Rhamber-

140쪽

tum de eadem, quae lacrymas prosecto elicient ex eorum oculis, quotquot, non limis, Romanae Ecclesiae foetus, pios & praeclaros, aspiciant, & de quibus ipsa juste conqueri non valeat, Virgiliano illo, Nescio quis reveros oculis mibi fasina agnos. Mirum , eas omnes Collectiones ignotas fuisse Men- chenio, ni ipse de Fracastorii Epiliolis loquens pag.

. fatetur; nam, ut Athanasii illam Heter Oxi faelle agnoscerent, & libenter amplecterentur, esse. eit cura a Vergerio suscepta in edendo libello, -- cina hominis illius utique digno , cui titulus, Si

diet D Dpra te lettere di XIII. buomini illussei publiea. re da M. Dionigi Atanagi, e sampate in invitia uelcan. 3 3 14. Uergerium dixi , duce Ioan . Georg. Sche. thornio Amoen. Histor. Eccles & Liter. Τ. I l. p. 7. caeterum nec Vergerii, nec alterius cujusvis Auctoris nomen praefert libellus ille in Romano Indice proscriptus, a Schel hornio vero in medium allatus, cea susceptae de M. Antonii Flaminii religione, illius T mi initio, tractationi opportunus, idoneusque,qui Catholicis i psis, Flaminii pietatem quotquot magni aest i-ment, fucum faciat. Contra eae Collectiones multo aptiores censendae erant, quae absque fuco comperta facerent Menchenio quaecumque de ejusdem Turinriani patria , genere, vitaeque instituto frustra se dici investigasse fatetur , & de quibus , postquam ex Carminibus M. Ant. Flaminii, quantum scire satis foret, percepisse se assirmavit, non uisi tamen involuta , ne dicam into se pugnantia , eloquitur p. I 62.6c sq. lini a. hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION