Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tionis negotium. Coepit a se ipso, elegitque quatuor Cardinales Simonetam, Gbinucium , Theatinum , or me, quibus injunxit, ut diligenter videamus, ει eorrigamus ea quae expediri consueverunt per Datarium. Nos non deerimus oscio Cbristianorum Praesulum. Omnes femme Remerendismi Cardinales fament 'formationi. Deipis immutari facies Con sorii, ea quae proponuntur, non ita facile expediri incipiunt, Cunones proferumtur,

perpenditur quod feri debet, ω quid non feris adeo

ut magnam Dem , non dico, conceperim quia nunquam desperavi Ied foveam, res nostras quotidie melius processuras . Summopere eupio te, ae fleverendissimum Carpensem nobis ades, ut pluribus operam dan. ibus Amp. Cbrisiana facilius instauretur. Audeant

nunc Heterodoxi Paulo III., nostrisque, eo Pontifice , exprobrare summam Romanorum consiliorum

id unum spectasse, ut populorum simplicitati illuderetur, & pulchrum illum fucum vel ab ipso Palla vicino in Histor. Conc. Trid. pro summae prudentiae specimine habitum, nonnisi pallium,&crustam fuisse enixae in Pontifice, & Aula Romana Voluntatis, ut nihil fieret quod Reformationem saperet, nedum reipsa promoveret. Palla vicini verba in maIignum sensum detorta justa interpretatione ab invidia vindicabimus suo loco. Reformationis Capita a novem Praesulibus in eo scripto repraesentata , de qu egi in Diatriba, & fusius in Animadversion. ad prior. Epistol. Schel hornii, vel ipsa ex se satis evincunt longissime a suco abfuisse molitiones a Paulo Pontifice Diqiij by GOrale

122쪽

adhibitas, ut re ipsa Reformatio illa ad exitum perduceretur, eumque, quoad fieri potuit, etiam nactam fuisse, hoe illud est quod apertis Palia vicini verbis edocemur, quippe qui libri I U. Cap. V. totus in eo est, ut ostendat singula ejus Reformationis capita, quae percenset, Opportuiram medelam admisisse , quare his verbis Caput illud concludit : Gorgesi emendato per quanto ba permesso limana condiet scherutio cio eb' allona fis riputato degno d' ammenda , condiminuir in gran parte fuso delis gragis a Ponte fici, eper consiguente quei due acquisti, per cui fui appardesiderabile ii triniscato, deli' oro, e deII'animi. Pari candore Contarenus in eadem Epistola testatur sincerum Pontificis studium in generali Concilio

Convocando, causamque affert , cur Mantua non

amplius ad id res idonea censeretur: Concilium inquit dilatum est ad Kalendas Novembres ob id, quod Dux Mantuae petierat a Pontifice mille oe quingentos pedites, centumque equites, alendos Pontificis pecunia, ob Civitatis Mantuanae praesidium , quae res visa es allatura Dise calumniam nobis , utpote qui nollemus Concilium liberum, si armati boe praesidis venissemus.

Sinceram Pauli III. Procerumque Aulae Romanae in Utroque negotio, nimirum Reformationis, & Concilii, voluntatem extra omnem controversiam ponunt hae Contarent literae ; neque enim aut ipse idoneus,

cui quisquam in hujusmodi rebus fucum faceret, aut ipse fuco aliis faciendo, multo minus sibi amicissimis, accommodatus. Plures alias ejusdem argumenti

123쪽

LX v I DIAT IBA

seu POLI, seu Contarent, seu aliorum literas exhibet Collectio nostra , quarum loca , prout occasio feret, recitabimus. Adeo autem verum est , Paulum Pontificem serio curasse ut Reformatio perficeretur , utque Concilium cogeretur, quod hac ipsa

de causa homines sapientissimos sibi adsciverit, qui in id operis strenuissime incumberent. At enim ait Sensus in laudata Concione) quis Pontificum unquam post hominum memoriam magis omni divinarum , bu- manarumque scientiarum genere Viris eruditisimis abundavit , nimirum quam bis prae eaeteris omnibus misnaros bomines summo studio illos semper complexus, ω maximis, o alii is pretiis auxerit, oe bone Baeterit ' Nam neque apud Ptolameum, neque Augustum , aut quemvis alium biste sudiis ulla aetate amicum principem, in tanto bonore, quanto apud Paulum

III. Pont. Mux. doctos Viros fuisse censeo; qui semper simul atque viῬidum aliquod ingenium deditum literis ubivis gentium ese accepit, fimgularibus donis ultro et prosecutus , ω eommeatu bonestissmo sustentavit .

Hujuscemodi vere fuisse, scilicet divinarum , humarumque scientiarum peritissimos, quotquot Reformationi statuendae Paulus III. delegit, comprobat Novem viralis census,quem attulimus in Diatri superiori, ubi actum est de eorumdem Consultatione , di quaternarius eorum numerus, quos suis in literis Contarenus nominavit. Praeter ipsum Conta renum, &Theatinum , qui Consultationis illius primae maxima pars fuerant, Ghinuccius, & Simoneta in altera hac Di siligod by Coosl

124쪽

hae Consultatione comites additi, doctrinae,& integritatis laudibus iis claruerunt, quibus testimoni uiri perhibent ejus temporis monumenta in Ciaconii Opere indicata, & alia etiam quam plura. Potos Lugdunci digressus, cito Lutetiam advenit; inde vero pedem movere statim adactus fuit, ut reclintata ejus Vitae verba narrarunt. Quare absque mora,

querulas literas dedit, in Collectione num .X VII. positas, Rodulpho Pio Cardinali, qui Pontificis negotia apud Franciscum Regem curabat. Doluit in iis, ut par erat, Legationis suae jura perfringi, postquam eidem suseipiendae Christianissimi Regis Oratores Ro-anae non assensum tantum praebuissent, sed praeterea & sibi ex ea Urbe discessuro, & Pontifici ipsi constanter assirmassent, adventum suum Regi grarissimum fore. Attamen in eo dolore declarando modeste abstinuit ab ipso Rege accusando: bil inquit plane babeo quod accusem , nisi iniquitatem ejus amicitiae , mi Rex necesse judicavit bae in re gratifcari,

accusare debeo ς quam tamen in bac re non accuso, nihli enim tale illa amicitia postulabat, sed Me postulabatur, idque a Rege Chrisianissimo, ut in Oratorem . oe Legatum Visarii Cbrisi, Cissi causa ad eum a

euntem, manus injiceret, o vinctum in rugis inimici potesatem traderet . Eum dolorem qua ratione PO-Lus cum debita erga Regem Franciscum reverentia in iis literis exposuit, atque studiose cavit, ne quoquo pacto Henrici Regis nomini injuriam inferret. Hujus itaque tantum Consiliatiorum iniquitatem

125쪽

Lx VIII DIATRIBA

causatus est, quibus scilicet deberetur, Regem natura in religionem propensissimum, institutorumque Mi orum D orum obstruantem, modestum, benignum, sua sponte Iiberalem, oe elementem, ita prorsus depravase se. Verba ista, etsi forent satagentis , solliciti, di in triabulatione positi, imo & quaecumque alia in ea Epistola leguntur, POLt animum in Legatione quam obibat, judicet quisquis, num mitem, atque mano suetum, an vero Vatiniano, & novercali odio aestuati. tem, anhelante inque minas, & caedes demonstrent.

At illa ipsa ad labem hanc expungendam jam satis laudavimus in Animadversionibus ad Epist. alter.

Schel. Quare contentus ero ea recitare, quae sanctos Omnino PoLi sensus in eo munere fungendo patefaciunt. Sunt autem hujusmodi: Illud autem me maxime confirmat cogitantem, si Deus me ministro uti melit ad res Ecclesiae in Patria mea ad ejus bonorem componendas, nibu prorsus borum conatus viicere posse ad id impediendum, etiamsi universus Orbis eum illis conspiraret, ct una omnes spiritales nequitiae in eoel sibus; sin aliter Divinae providentiae visum fuerit, ne dum completae sint iniquitates Amorrbaeorum, nostrosque homines maioribus actue ealamitatibus ascere Deus saluerit, O bis, qui sanguinem innocentem quae runt, permittere, ut desiderium suorum expleant 3 mo. do id ad bonorem ejus redundet, id quidem in meo Ianguine fieri, non solum non aegre feram, sed ut quam ci ii blime fiat, maxime ab ejus benignitate precabor, atque

hoc summum beneficium Summorantisci semper debeo, quod

126쪽

quod mibi aeternum portum iam diu Ipectauit, eo en diψsmam viam eo perveniendi, ct bae Legatione mi bi patefecerit. Nota seu temporis, seu loci in iis litetis desideratur. Eas tamen conscriptas constat post Pota Lutetia discessum, atque , ut videtur, ante ejus

dem Cameracum adventum .

Cameraci POLUs jam aderat, priusquam Aprilis mensis desineret; hujus enim die 17. Epistolam ad Erardum Cardinalem Leodiensem exaravit, quae septima est hujus 9. In ea statim narrat, quam grave sibi acciderit, unum ex familiaribus suis, Virum no-- bilem,& sibi a secretis, prohibitum fuisse a Duce. qui Valentianae oppido praeerat, ne Bruxellam us que iter faceret, Aulam Reginae aditurus, ad cujus primatium Consiliarium literas ob eam causam a Dferebat . Subdit, Regis Gallorum pariter adeundi facultatem sibi paulo ante ademptam fuisse, at multo tristius sibi accidere , quod par obstaculum inditione Caesaris afferatur, postquam Legationem sibi a Pontifice impositam ejusdem Oratores ursissent, eorumque consilio, hortatu , imo& impulsu, se maxime reclamante, itineris per Galliam habendi consilium captum fuisse constaret : Si bumanitatis in

quit in in Gallia quasi gutta aliqua degustata , flumina

benignitatis, omniseque humanitatis in Caesarea disione nobis promitteremus, merito quidem id facere videre. mur p nil enim nobis cum Gallis plusquam eum bospiaribus in diversoriis publicis, per eorum provinciam iter

facientibus fuit; fluis vero itineris , si Anglia probi

127쪽

Lxx DIATRI BR

beremur, Caesaris provincia ab ipsis Caesaris Orasoriabus proposita fuerat. Demum reteri, se et si valde munitum benevolentia Cameracensis Episcopi non tamen sine cura, & sollicitudine animi esse, tam propter milites, qui ad portas uisue quotidie excurrentes, aut se, aut quempiam ex tuis nusquam exire paterentur, quam propter transitus licentiam quibusvis factam, ac proinde Anglis etiam, quorum insidiae juste timendae.Tandem haec habet: Summa vero barum

litterarum es, ut, qui sim, a quo missus, quibus de eas sit, oe quibus instigantibus, atque adeo compellentibus meniam, intelligas, atque ita me tuo consilio , ct op ra in omnibus rebus iuves, ut pietas tua erga Deum, O Ecelesiam, atque ipsius Dei Vicarium, tum honoris

Caesaris sudium , ω Sacri nostri Cudlegii conjunctio po- sulant, atque ut Sancte i Domini Nostri fiduciae de

perspecta, cr cognita animi tui generositate, qua omnia meam spem confirmant, maxime respondeas, meque in omni re commendatum babeas. Aliam ex ea ipsa Cameraci Urbe die t 8. Maii P Lus ad Paulum Pontificem Epistolam dedit, jam recensitae proxime conjunctam, in qua haud opus habuit fusius exponere, quae vel ad causam sibi a Sanctitate Sua commissam , vel ad se ipsum aliquo modo pertinentia, in itinere scire potuerat, quod Omnia scripsisset ad Ambrosium Proto notarium , prout locus & tabellariorum expedita facultas occasionem aliquam praebuerant . Statim itaque de reditu sibi ejusdem Ambrosii literis, Sanctitatis Suae verba

prae

128쪽

praeserentibus, perscripto, agere instituit, m quibus, inquit , tanquam discultatem progrediendi SanctitasTua divinaret, iubet, ut quod commodo meo ρο eausae facere posm, reditum maturem, tit in Sacro Conisellio Mantu.e celebrando Sanctitati Tuae praeso adsis,

quo, ut ex ratione dierum codigo, multo ante Sanctitatem Tuam puto perventuram, quam et bae Merareddi posent. Igitur deliberatissimum sibi esse profitetur Ponti sciis justis parere, eoque magis, quod quaecumque sibi ad eam usque diem contigerant sea autem narrat, prout fecerat in literis ad Cardinales Rodulphum, & Erardum non invitarent modo, sed quasi impellerent, ut quam longissime, &quam celerrime ex iis locis se subriperet; magisque adhuc, quod causa ipsa, quae sola ipsum retinere posset, &quae illuc sola traxerat, ne spem quidem ullam ostendere videretur, vel minimo periculo dignam, cur in illis locis diutius maneret, populi tumultu, qui causam fovebat, ita sedato, ut multi supplicio lint a Lfecti, duces autem omnes in Regis potestatem venerint . Hisce praemissis, progreditur ad ea postea Proponenda, quae diuturniorem moram in locis illis suadebant, vel potius illud unum, quod unum

valere deberet, idest causam ipsam et uua inquit si tanti momenti en judicata, ut propter eam S. T. impensis, ct eura se se oneraret, ipse omni periculo me

objicerem, dum huc venios non minoris certe momenti eadem videri debet ad retinendum me tantisper, dum,

quid proficere posmus , intelligi post. Hoc enim pla

129쪽

ne constat, discessum meum tam celerem universe cauas: plurimum obfuturum, quod, ω populis illis, quibus maxime confustum oportet, desperationem certam niseret, ct adversariis, ut magis in populum, oe Eecloae ministros inbutient , summam securitatem. Deinde vero acrius ipsius causae momenta perpendens, nihil opportunius eo tempore , antequam scilicet veteris religionis memoria obliteietur , fieri posse affirmat ad desperationem illam ex Anglorum animis removendam, quam,si quis inquit ex huis e usexsimatio nunquam apud eos sit iasa , rectaque semper, ω constans de Aeligione opinio extiterit, quasi in eo

pectu illorum maneat, esus vel exemplo, vel aut boritate , ω suasione, ut se occasio tulerit, in eantur , qui non tam verbo, quam re, paratus sit omnia prorsus extrema corpore subire, quam perniciosis sis opinionibus quae animas perdunt , absentiri. Addit, satis sibi de loco prospectrem fore, si in Leodiensem provinciam

tuto penetrare posset; in luper occasiones rei bene gerendae minime defuturas, quod eas Deus in mana

sua habens, saepius praeter spem novas offerat, qua ratione oblatas elabi patitur, quum illas apprehendere cogitamus ; demum Regis sibi inimicissimi, Aepotentissimi insidias minime vereri. Postremum hoc iis verbis declarat, quae, etsi longiora, haud faciam, quin recitem, quod ipsa scribenti POLO Spiritus Sanctus, cujus proinde habitaculum foret illius pectus, dictasse censendus sit . Pontificem enim in hunc modum affatur . Iuis ergo me tutum ab bujus infesta ρο-

130쪽

thntia praestabis Z Idem, Beatisme Pater, qui animam securam facit, oe omni terrore, qui per bominem inferri posit, liberat, qui me id munus obire, quod mibi ea persona , quam gero, imponit, reliqua sius provia dentiae relinquere jubet, cui nemo unquam fora est confisus, sub quo omnes, qui ei Munt, ab omni incommodo , quod vel ab bomine, vel ab ulla re profescipossit , semper tuti sunt. Munus vero meum est, qui Carindinalis sum, oe in Sacrum illud Collegium cooptatus , nullum ut periculum pro Capitis Ecclesiae bonore, oeipsius Ecclesiae utilitate recusem , sed ultro etiam , ω Iibenter, si ita opus sit, omnia pericula oppetam, nulla habita salutis meae, ct vitae ratione. Hoc enim patrimonium es, quod nobis a magnis illis Ecclesiae Cardianibus Apostolis, quorum succesores ese gaudemus, es relictum , qui universam mundi potentiam contra Ie , dum Cbripi, ω Ecclesiae honori, oe commodo servi

rent, provocare non dubitarunt. Haec quidem in animo

meo oersus, antequam in sacrum hunc ordinem cooptarer , impresserat, oe, postquam sum cooptatus, eadem suggest, oe , antequam Roma egrederer, omnia baec pericula ante oculos positi, in quibus si nune exercere

me illi placeat, quid est quod timeam 3 quid est quod

non potius gaudeam qui cum causam communem cAmmagnis illis viris babere me sciam, quin ordinem eundem , ω eundem etiam Protectorem babiturus sim, dubitare non possum. Protectoris nomine ipsum Pontificem designat , cujus judicio, & man/ato in omnibus i. iubjiciens , literis suis finem imponit . Via.II. k Fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION