Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

eluso, inire resigioni sibi haud duxisse di cum si res ad PoIi ruinas & praesagia filixissent cvid. p. I I 8.'. Amoen. & Rex& subditi eius imperio populi , mercaturis faciendis pluri

mum victitantes , omni reliquarum gentium commercio amiendi fuissent r at ab illa arvo ad nostra usque tempora non

facile ullus Rex foederibus cum aliis Principibus, Romano etiam Catholicis, initis Angliae Rege est illustrior , nec ulla facile gens commerciis & opibus ejus populo florentior,

Dum gestas a Poto Legationes mihi objicis, saxum aliud ex fabula υFolidae superius indicata sur. sum agis, quod tuis e manibus quodammodo ela' sum censebam , postquam scripsi ilis operis tui pag-IT 2. quae attuli p. Lx viti in Animadversionibus ad superiorem Epistolam tuam. Ut autem illud ite rum ex iisdem excutiam, omnique ejus revoIvendi

labore, si fieri potest, in posterum Te liberem , primo

loco adnotabo, quaecumque Potus in iis Legationibus adversus Henricum molitus fuerit, pro in juncto sibi a Paulo Pontifice Legati munere, fidelitet molitum fuisse, ac proinde ex ea causa non Vatinia

ni odii culpam , sed integrae & sacrae fidei laudem

promeruisse Non erat prorsus, cur odii illius invidia in eum caderet, qui in iis Legationibus non propriam , sed Principis sui personam repraesentabat . Deinde vero adnotabo, quam plurima esse, quae aper te demonstrant, POLUM vel in ea persona gerenda nihil penitus remisisse ejus lenitatis, quam a natura singularem acceperat, nec ejus studii, quo amanti Lsim: Dissiliam by Corali

72쪽

CUM ANIMADUERSIDNI Bus. X

sme ad procurandam Henrici incolumitatem fere iabatur. Multa in hanc rem protuli tam in Diatriba, quam in Animadversionibus; at quoniam ad plura adhuc proferenda provocari me video tua hac altera Epistola, nonnulla in eam ipsam rem hic exhibeo. eaque praesertim ex literis hoc ipso Volumine comis prehensis. Hae utpote ad eos conscriptae, quibuscum amicitiae necessitudines omnes POLO inerant, quique praeterea Romanae Aulae negotia, ad id a Pontifice Maximo lecti, sustinebant, omnino censeri debent intimos ejusdem Pota sensus declarare , adeo ut si

quam iste dissimulationis larvam sibi, dum Henri- eum, & Eduardum Reges Angliae, seu eius Insulae Concilium, di reliquos Magistratus , seu ejusdem

aut Proceres, aut populum alloqueretur , accommodare necesse habuisset, ea foret prorsus abiicienda, di condita pectoris evolvenda , statim ac perne cessarios illos, Sodalesque suos, Pontificiaeque Curiae Administros per literas adibat, quo certioreS eos redderet de Legationum suarum succella , aut cum ipsis gerendarum rerum consilia communicaret.

POLO primam ex duabus iis Legationibus , quas Voluminis istius literae exponunt , ad res scilicet sacras in Anglia restituendas, ineunti, & per Gallias iter habenti, jamque Lugduno Lutetiam usque praetervecto, unde facilem ad Franciscum Regem sibi accessum futurum speraret, Henrici Regis artes obstiterunt, ne accessus ille ipsi pateret, neve ei facultas foret in ejusdem Francisci ditionibus lubsisten

73쪽

di ; quare coactus fuit inde pedem e vestigio m Vere, ac primo Cameracum, deinde Leodium di vertere . De hoc infortunio amare conquestus est in Epistola ad Rodulphum Cardinalem Carpensem, qui id tem poris Sedis Apostolicae negotia apud Franciscum Regem moderabatur ; at vel in ea animi anxietate non alios Pontificio illi Administro sensus erga Henricum Regem explicavit, quam ex una erga Deum, erga Ecclesiam, erga Patriam charitate profluentes, quae tamen ad honorem quoque Regis , non vero ad ejus perniciem spectaret . Ea

verba quibus declarat, quid sbi de rebus Anglicis a Pontifice mandatum fuisset: Puid enim aliis inquit mibi mandatum es, nisi ut Ingulam suctuantem in dogmatibus Fidei, oe propterea tumultuantem, ac in Omne genus Ieditionis erumpentem, cum siummo Ecclesiae damno, propter nobilitarem illius membri, quod ea Ieris exemplum verae , oe sabilis Religionis Iolebat eisse, quantum in me esset, qui ex illis sem , omni ra-ιione curarem , ut in antiquam stabilitatem reducere

tur , unde Regno quies, oe salus, oe Regi ipsi bonor, oe Ecclesiae pax , ad Cbristi gloriam consequi posset 3

Hie certe finis meae Legationis in bis, quae ad res Anglicas pertinent,fuit. Prodit deinde quam nam viam, ut ad hunc finem perveniret, ingressurus foret, nisi temporum iniquitas se a Chriltianissimi Regis colloquio arcuisset: Certe eum ad Regem Christianissimum iter pararem, a cujus colloquio nunc excludor ejus opera , cujus DLIem maxime expetebam I bane

74쪽

solam viam mibi proponebam, in qua, ut ad id quod

volebam pervenirem , maximam opportunitatem babere videbaιur amicitia duorum illorum Regum; amicitia praeterea Regis Cbrisianismi cum Summo Ponti- fee , oeCbristi nomine bumma eiusdem obedientia , a qua

quia alter Rex jampridem defecerat, omnia bine mala in illa Insiuia erant orta . Ae maxime quidem idoneus

viidebatur ipse Rex Cbrinianssimus, qui parem ordine

Regem , eundemque amicitia ibi conjunctum, ad ean. dem , quam ipse siequebatur, obedientiam , ad eandem normam in omnibus iis, quae ad religionis dogmata pertinent , sequendam bortari, oe pertrabere, omnibus modis conaretur. De Anglicis vero seditionibus ita subdit: uuantam vero occasAnem id ei persuadendi dabat motus ille populorum nuper in Anglia ob bas causas excitatus qui quamvis pro tempore sedaretur, tamen ille nunquam nisi constitutis rebus religionis securus futurus effer, ut hoc ei consilium vel Jalutis, 2 incolumitatis juae causa maxime siquendum videretur . Haec quidem Jumma erat omnium, quae mihi cum Aege Christiaηissimo, Angliae causa, agenda erant .Tandem quantum opis in hoc negotio a Giberto, Episcopo Veronensi, Legationis suae socio, expectaret, in hunc modum ostendit: Multa autem omitto de ratiove, o via, quam excogitaveram, ut etiam eum siummo Regis Angliae bonore , ω eum universe Ecclesiae gaudiobaee ferent, quae si minus ille a me initio audire vellet propter alienatum a nostro Ordine ejus animum, adducebam mecum illum, cujus summa incia amoris, crGI II. c pie-

75쪽

pietatis plena in ipsium rugem exstiterant, dum rerum Romanarum sub Pontifice Clemente gubernacula tene oret, quem tota nostra natio amicismum semper , c incla mum in se est experta, cujus etiam incia sibi gratisima Regem praedicantem sepe audiveram. Is est Veronensis Epycopus , non minus etiam ob similia incia erga se Regi Cbristianissimo gratiosius, in primis au-ιem Deo earus, cui sic in munere Disicopali jam mul-

ros annos instruit, ut omves eum tamquam exemplar

quoddam singulare justi, oe veri Epycopi suspiciant ,

quale vix multis heculis Deus populis donare solet.

Hisce omnibus in medium allatis, POLUs Cardinalem Rodulphum ea oratione compellat, qua & veteres ipse adversarios suos falsitatis redarguit, & aeque ego premi posse censeo quotquot hisce temporibus gestas a PoLo Legationes criminantur : Habes

nunc , qualis sim Regis Angli e in bis proditor . Et quoniam praeclari illi ejus Consiliarii boe i persuaserunt, ut litteris ad Regem Cbrisianismum scriptis, me proditorem appellaret, ει reum iase majesatis diaceret 3 ego sane Regem Chrisianismum judicem non rec- , immo exposio. Nec vero deerit, ut Dero, O casis, qua non Dium apud Regem Cbristianismum, sed apud omnes Reges Cbrisianos, denique in conspectu universae Ecclesia , qualis sim proditor, declarare pom. Illi vero, qui, boc Regi ut scriberet , persuaserunt, si non haris se proditores ejus Majestatis ostende.

runt , cum imum, natura in religionem propensismum, insitutorumque majorum Dorum maxime observantem,

76쪽

CuM ANIMADUERSIONI sus. XIT

modestum, benignum, sua sponte liberalem, ω elementem , ita prorsus depravarunt, ut, qui nulli unquam Rerum in mentem venisent, bonores concupisceret, Ecclesiae dogmata mutaret, Ecclesias Ipoliaret, Mona- seria everteret, Minis ros Ecclesiae vexaret , eos denique crudelissime interficeret, quibus nunquam illa Iu-sula meliores tulit, doctrina, omnique virtute praejtau

tiores , qui sedem summa etiam in ipsum Regem Merrant. Multum absum , Schel horni, ut Te nequissimis hujuscemodi Consiliariis accenseam ; at illud Pro amore, quo Te complector, me summopere exin cruciat , aeque pariter Te abesse a Poti consiliis probandis. Remota etiam Legati persona, quae in eadem Epistola de se praedicat POL Us , innocuum ejus animum abunde demonstrant : Si boe tantum ait

ipse spectetur quam personam a puero semper ges-rim, si, qui amor erga Regis salutem meus fuerit ex

totius vitae meae curseu, ex actionibus omnibus, atque

Rudiis, s moribus confideretur , si, quam multa boerempore concurrerint, ut illi , ω domi , ω foris usui se possem, si, quanta animi contentione egerim, tit Regi ad illius incolumitatem, bonorem , ω ad Regni qui rem inserωirem , cogitetur , quod maxime ex bac Legatione suscepta omnibus perspicuum esse pote t. Haec

omnia si falla esse, Schel horni, contendas, vereor, ne hac persuasione tua vetus illud dictum comprobes , Nimium altercando veritas amistitur. Testimoniis singularis erga Henricum pietatis scatent complures insu per Poti Epistolae, quae ad pri-

77쪽

mam illam Legationem referuntur. Quoniam vero ipsi nullus carior, nullus amicior Contareno, ac proinde nullus extitit, cui apertius, & nitidius cogitata sua patefaceret, horum testem hunc igitur si afferam, nihil amplius desiderare posse videris, Schel horni, ut sine fuco nuda simplexque veritas Tibi conspiciendam se praebeat. Conta renum autem loquentem audire, non Pota tantum pietati illi fidem adstruet, sed certo demonstrabit, eos ipsos sensus Contareno etiam communes fuisse, ac praeterea eringa Regem Henricum optime animatum quoque fuisse Paulum Pontificem, quem compertum est in gravibus quibusque Ecclesiae negotiis Contarent sen. tentiam plurimi fecisse . POLO igitur in hunc mois dum scribit Contarenus: Summopere cupio certior fleri , quo loco conflituta sit res Anglicana , quae sir spes janitatis . Scis quantopere doleam ratione communis , ω public.e utilitatis Ecclesiae , nunc cum inspiciam , praeter Luiberanorum Sebisma, Regnum illud Angliae, membrum pr.ecipuum bifus corporis, di stum esse, ingemisco , oe doleo quantum scis, immo fortasse quan-τum nescis s doleo insuper , quantum Tibi non persuaseris, Regis illius, qui oriebatur, ut Iucifer, vicem , Ο sum . sui fieri potest , per Deum immortalem ut

animus ille tam mitis, tam mansuetus, ut ad benemerendum de bominum genere a natura factus ese videre-rur, sit adeo immutatus Deum Optimum quotidie fere rogo, ut ex ejus animo aboleat omne tuta, quod ipse

non suasit, sed inimicus ejus acerrimus inust, tibique, qui

78쪽

cuM ANIMADVERI IONIBUS. XXI

qui Regem semper, plusquam vitam tuam, amasti, oecoluisti, ad se in hoc negotio, ut per te uuiversa Ecclesia ctristi, fiex tuus, ae universia Anglia paxria tua ,

Deo gratias agat, Dei laudes decantet, cum videbimus inventam esse Margaritam, quam amiseramus, ct reductam ad ostis ovem pulcberrimam, quie deerraverat.

Contarenus, ut omnes norunt , homo ea aetate, ii quis alius, ingenio suo mitissimus , an non mere.

tur, ut ipsi de PoLi animo ita sentienti animi quoque noliri sententia suffragetur, ac proinde ad ejusdem Scripta,& Gesta interpretanda eam Tu lenitatem adhibeas, Schel horni, cujus ille mirum exemplum praemonstravit; eam etiam ipsam, quam&a me iacausa religionis pertractanda adhibitam fuisse eonfiteris , quamque, quod minime pariter abfuerit ab Epistola illa tua, qua Diatribam meam expendisti,

magnam confiteor ego eidem gratiam non apud me tantum, sed etiam apud Aulae Romanae Proceres, quotquot eandem legerunt, conciliasse

Ad alteram Legationem venio, quam biennio post, anno scilicet M DXXXIX. POLus obivit, ut eam quoque ab ea invidia eximam , qua ipsam one rare Tibi posse visus es, Steidani, Beccatelli,& Raynaldi locis in medium adductis . Nihili igitur facis quae de scopo eidem proposito enarrat ipIe Po Lusin Epist. Apolog. ad Eduard. his verbis: Cum utro. que autem Principe Caesare Carolo, & Rege Franci-ico sie egi, ad id utrumque semper bortatus sum, ut amoris o amicitiae rurionem potius adbiberent, qua

79쪽

amicum ct fratrem graviter lapsum erigerent , erectumque tu regio statu confirmarent, quam, ut odit,oe inimicitiarum armis uterentur, quibus eum opprimerent ,

atque spoliarent. Hoc ego nunquam Profecto volui, neque cum illis egi: sed intelligens, quantum eorum vesauctoritas in tam bonesta piaque ea a valere posset , ab utroque id contendi, ut omni auctoritate oe gratia apud illum niterentur , ne diutius in Da a communi omnium matre Ecelesia defectione perseveraret, neque a reliquisCbrisianis Principibus bae in re sejunctus esse vellet.

Quod si, tentatis omnibus amoris,oe bene υolentiae inciis,nibu Ie proficere viderent, tum quidem non negabo, suas se me, ut minar etiam adderent, oe ab omni cum eo uius di commercii genere prorsus abstinereur. Huic

tamen POLI narrationi summam inesse fidem , manifeste probant binae aliae literae , unae nimirum POLI ad Conta renum , a Iterae Cardinatis Farnesii ad Paulum III. suo loco laudandae. Ille studia tua eo ferri testatur, ut Caroli, & Francisci nomine mittantur, qui Anglo protestentur id ipsum scilicet, de quo perhibet testimonium Epistola ad Eduar- dum γ Anglo vero non obediente, eae minae adjiciantur , de quibus ipse ad Eduardum . Quae autem scribit Paulo III. Cardinatis Farnesius adeo evincunt, ejus Legationis scopam ab omni sis vitia , ω asperitate ab suisse, ut potius institutam doceant, ne duris remediis adhibendis, cujuscemodi Apostolicae Pauli III. litetae jam paraverant, locus daretur. Quicunque extra partes positus trium harum Epistola-

80쪽

rum expenderit verba, certo intelliget, nihil saevi, nihil asperi eam Legationem praetulisse ; praeterquam quod si in scopum illum criminatio aliqua juste cadere posset , insons adhuc POLUs habendus foret , ut jam dixi, quippe qui non propria sponte, sed ex injuncto sibi a Pontifice munere negotio illi se immiscuerat. Exhibitam a Poto in ea Legatione fidem ii tantum carpent, ii tantum damnabunt, qui sibi, persuaserint , Principum Administros, suae potius . quam dominorum voluntati in publicae rei procuratione obsequendo, officio suo recte defungi. Muneri meo, quod in hisce Animadversionibus suscepi, jam satis defunctus mihi videor, Schel horni, iis allatis, quae adversus alteram Epistolam tuam opinponenda judicavi. Has ergo Animadversiones claudo ; at una simul Te moneo, consilium a me cap tum fuisse, quod cum jactis in calce Animadverso. num ad primam illam Epistolam tuam seminibus apte consentire nemo, ut spero, negaverit. Quum enim ob oculos ibidem Tibi potuerim Romanae Ecclesiae Conspectum , ut comprobarem, Majoribus vestris fas minime fuisse ab eadem desciscere, & novam Ecclesiam fabricari, eundem nova huic Volumini praeposita Diatriba apertius adhuc, & fusius exponere constitui, unde clarius quam antea innotescar,

eosdem gravissimam veteri Ecclesiae injuriam fecisse secessione illa cujus luctuosis sma damna insatiabili-Ier, aeternunque a bonis omnibus deflenda ; namque μαι dies nobis maerorem e pectore demet. Defleverunt

SEARCH

MENU NAVIGATION