Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

xxx IV DIATRIBA

riorem unquam fulse. Et paulo ante de binisPauli Pon. tificis nepotibus haec dixerat: Nunc contra Alexandri Famesse, o Guidonis Ascanii vortiae Cardinalium-ximorum prudentiam ct modestiam quaeso respicite; quia bus , es ob Iummam Avi in se ebaritatem licere omniamideantur, oe ea aetate sint, cui condonari etiam tacitis hominum judiciis multa facile possent, nihil tamen eorum sibi permittunt, neque se vanis ullis , neque adeo juvenilibus studiis admodum oecupant; at moderandis rebus mortalium, o regendo imperiis terrarum orbi , junctis

eum magno Avo consiliis , una intendunt. Atque ita ineunte adolescentia, eaelestium clavium oneri asuescen-res , sustinere discunt sub monitoris multo sapientissimi, ω amanissimi disciplina Pontificatum. Haec placuit re

citare, quod probent, Pontificios hujuscemodi nepotes decus Romanae Ecesesiae non foedasse , ut contendunt Heterodoxi, aliique e Nostris non pauci, sed , virtutibus suis vel in ipsa adolescentia admo. dum commendatos, auxisse. Id ipsum plura suis lo. cis tradenda demonstrabunt. At unum ex Sadoletiliteris locum hic praestat adjicere. Eae datae sunt ad Cardinalem Farnesium,cui Cardinatatum gratulatus, causamque reddens, cur valde sero id praestiterit, ita loquitur: 'squam vero plurimorum literis ac nuntiis, unaque o constanti voce omnium , de tuo ingenio , tua

que modesta, deque optimis o liberalismis moribus, utique in primis admirabili comitate, verae nobilitatis si ria , qua tu probos oe doctos praecipue complecteris ,

ma ingens increbuit, egoque Avenione tuas quaildam le

Dissili sed by Corale

92쪽

gi literas diligenter scriptas, quibus cura di sollieitudo animi tui indicabatur , ut in Ecclesia, quae ad Deum ,

ad cultum religionis pertinent, rite atque integre administrarentur omnia quam ego virtutem omnium maxiamum esse judico) tune demum existimavi maturum esse scribere aliquid ad te, ει tibi de tuis amplissimis ornamentis gratulari : cum jam non ad incertam amplius spem, sed ad firmam ct fundatam de te opinionem, mea ct iatiaria di gratulatio dirigeretur.

Duplex jam allatum mutuarum literarum par exincipiunt breves Bembi literae, ad quas quodnam fuerit POLi responsum,ignoramus. Id tamen novimus,sumptam a Bembo in iisdem monitoris personam , dum ad ipsarum calcem haec habet, Tu vero longe ornatior,

atque illustrior factus, non Italiam modosed Britanniam

etiam xuam, atque ipsum coeti verticem tuarum laudum splendore De impleas; novimus, inquam, eam pers nam minime effecisse, ut POL Us etiam parem indueret in iis literis, quibus Bembo post biennium delatum Cardina latus honorem gratulatus est; imo vero obstare sibi aetatis discrimen affirmavit, ne ad ea, ad quae se juvenem Bembus senex hortatus fuerat, ipse juvenis Bembum senem hortaretur. Verba haec austerius, ouam opus foret, Bembus accepit; quare PoLo rescribens, testatus est, se eadem legentem conricidisse animo, quod nihil ineptius, atque impudentius a se fieri posse censuisset, quam monendo Virum maximum, atque amplissimum , omnibus bonis artibus excultum , omnibus virtutibus perorna

93쪽

tum, magna prudentia, magna rerum experientia praeditum . Ita Bembus in literis hujusce Collectionis; additque, verba illa a se adhibita non tam hortan. di, aut monendi, quam laudandi, orationis quendam colorem esse, lusumque magna, atque praeclara de eo , ad quem scribitur, sperantis, atque pol licentis . Caeterum Bembo vere perjucundam accidisse collatam in PoLuM dignitatem, certo traditur

in ejus Epistola Italicar. Vol. III. libr. III. qua Francisco Molsae scribens , de Polo haec habet: Medes mamente mi e dolce e cara sata la creation di Mon. signor Poto , a eui e per la sua eccellente dottrina , eper l' in inita bonia non si convenisa men chiam grado; e spero ob' egii fia spirito molio utile alia Romana Rep. che grandemente ba di tali Uomini uopo a questo te M. Nihil autem ex illo Bembi lusu imminutum fuisse ejus cum Poho necessitudinis, discimus ex illius Epistola ad Cardinalem Sadoletum Familiar. lib. III. sex tantum mensibus post apologeticam illam ad POLUM, exarata.

Gratulatoriam Benabi Epistolam, Pota responso, ut diximus, destitu tam , subsequitur POLI responsum ad Cosmi Gherii, Fanensis Episcopi, gratulatoriam, quae desideratur . Quanti faceret Potus Christianas Gherii virtutes cum praeclaris aliis ingenii, animique dotibus conjunctas, jam prodidi superioris Diatribae Cap. V. quod ipsum ex eo illo responso innotescit; namque ibi inter caetera Potus eas Gherii literas sibi placuisse scribit ob singularem ipsarum elegantiamsDissiligod by Corale

94쪽

tiam, summamque erga se humanitatem, tum vero

maxime propter pietatem, quam in Cbristum, oe Ee-elesiam eximiam praeseserebant; idemque de illis judicium fecisse Viros judicio, doctrina, & pietate multum praestantes, quibuscum easdem communicaverat. Christianis autem sensibus, & sacro Antistite dignissimis ossicium gratulationis POLO Gherium exin solvisse, satis nos docent sensus illi, quos idem eo ipso tempore, eademque de causa, ob evectos scilicet ad Cardinatatum PoLUM, Sadoletum, Caratam, explicavit Contareno in literis, quae leguntur inter Epistol. Claror. Uiroi. Huic enim gratulatur, quod ex Cardia

natatus tui inquit quasi semente, eam Cardinalium tui similium frugem Deus colligere velle videatur, quaesit in veterem suam dignitatem Cbristianam Remp. tristissimis temporibus vindicatura . Plura de Fanensis huis jus Episcopi sanctimonia in ea Epistola attuli, quae tertiae Decadi nostrae typis excusae finem imponit;

hic vero addendum occurrit, Florentiae inter rariores Magliabechianae Bibliothecae Codices unum exintare, cui titulus, Visa e Costumi deI Reverendo n- signor Vesciso di Fano, eumque conscriptum Author non indicatur Αloysio Priolo petente; atque ibi quoque referri somnium in Epistola illa nostra

ex Italica Bembi Vita memoratum , quod scilicet Fanensi Episcopo POLUM, Sadoletum, Conta renum una secum in Paradiso degentes repraesentavit. In ea autem Magi labecbianae Bibliothecae lucubratione, aeque ac in Epistolis nostrae hujus Collectionis, nec Vola, nec sti

95쪽

stigium comparet infandi illius facinoris, quod in

Gherium a PetroAloysio Farnesio admissum fuisse, ex Varchii, &Segnii Historiis seu editis, seu manuscri. piis pro certo a quibusdam habetur. At perperam; nam ejusdem facinoris infamiam praeterea aperte refellit febris quinquaginta septem dierum circuitus, qui ex Magliabechiano Anonymo Gherium confecit; dum ex earum Historiarum fide proditur, intra pauculos omnino dies quatuor tantum Varchius numerat post vim exsecrandam sibi illatam Gherium

summo oppressum moerore e vita migrasse. Consonant Magi labechiani Codicis,& Collectionis nostrae Epistolarum silentio Benedicti Rhamberti literae Philippo Gherio, fratribusque datae Non. Octobr. I F3 7.

inter Seleet Claror. Viror.quae nimirum id unum praepostere in Gherii morte contigisse a sermant, quod divinus ille juvenis, optimus, atque sanctissimus in aetatis flore decesserit. Gherii praeclara animi, & ingenii ornamenta commendant etiam Bembi literae in Diatriba laudatae. In ea pariter Cap. V. laudavimus inter cariores hi necessarios Georgium Selvam, Vaurensem Episcopum , cum quo, dum Veneriis Regis Galliarum Legatum ageret, arcto ipsum amicitiae vinculo copulatum fuisse, ex Petri Bunelli literis constare dixi. mus. Ex iisdem pariter constat, in eo Antistite ve- rerum Patrum sanctitatem minime fucatam emi cuisse, ac proinde, quam multos ,si diutius in vita tia

le mansisset, exemplo suo ad religionis Christianae L.

96쪽

b is, ει inclinatae ruinas fulciendus allicere potu se ;haec Bunellus in Epistola ad Petrum Danesium . Ex ea itaque inter ipsos familiaritate, & ex eo pretio, in quo Sel vae virtutes Potus habebat, is, statim ac Cardinalis renunciatus fuit, ultro ad illum literas dedit, quae tamen desiderantur . At earum argumentum nobis aperit ipsius Selvae Epistola in hae Collectione num . septimo consignata, qua affirmat, quo ipso tempore Pota illam accepit, jam se in eam persuasionem veni illa, ipsum non suo consilio, sed Dei voluntate ad genus vitae multo molestius esse traductum ; quod ipsum clarius adhuc cognoverat ex ea, quam idem scripserat Marchionissae Piscariae, de cujus exemplum sibi transmiserat. Porro de Cardina. latu a Poto non quidem affectato, sed contra pro viribus summoto, consulenda in superiore Volumine praeter ejus Vitam loca plura Diatribae. Egregia autem Victoriae Columnae, Ferdinandi Franciscid Α- valos, Marchionis Piscariae, Conjugis, decora , scilicet

non poetica tantum in arte excellentiam , sed pietatem , omnigenamque, sacram praesertim doctrinam, quam plures ejus aetatis Scriptores mirifice collaudant.

Ea paucis complectitur Adamus Fumanus in Epistola, qua ipsi nuncupat, a se in Latinum conversa, M ralia, & Aseetica D. Basilii Scripta, affirmans, Giberto Veronensi Episcopo teste, ipsam ita vita, ac moribus praestare, ut caeteris non neminis modo, sed Viris etiam, & quidem gravissimis, clarissimum velut e superiore loco ad lalutarem vitae portum petendum

lumen

97쪽

x L DIATRIBA

lumen praetulisse videatur. Inter eas foeminas, ut in eadem Epistola prodit Fumanus, Victoria jam versabatur assidue, quae spretis vitae hujus voluptatum illecebris, Deo totas se penitus consecrarunt. Praestantissimum hoc muliebris sexus, Italicaeque nobilitatis ornamentum alibi celebrandi redibit ocea sto. Alibi etiam Georgii Selvae recurret mentio,Praesulis magna

laude dignissimi, qui Veneta Legatione fungens , etsi

foret plurimarum rerum , earumque minime levium , tractatione districtus, numquam tamen optimarum artium studia intermittebat, in quibus prae rerea eos progressus fecerat, ut ad extremam etiam

senectutem provectos superaret. Haec, & alia plura de laudibus Georgii Selvae Paulus Manutius in literis, quibus ipsi inscribit Commentarios Graecos ialibros Aristotelis de Moribus. Patavinum , & Venetum domicilium , quemadmodum Bembi, Gherii, & Selvae, ita &La Zari M. namici familiaritatem POLO conciliasse, plura Dia tribae superioris loca demonstrarunt. Gratulatorias igitur &iple POL o literas dedit, quae modo recensitas trium eorum Praesulum illico subsequuntur . In iis autem ita PoLi laudes extollit, ut una simul Pauli III. sapientiam in renunciandis Cardinalibus concele. bret, quod paulo ante vidimus ab eodem praellitum fuisse in literis ad Sadoletum. Pontifici itaque gratulatur , qui excelsi animi sui propositum in evehendo ad Cardina latus dignitatem Contareno decla

98쪽

eollata ostendisset, unde cuivis apertum fieret, cim nia ab illo ad rem Christianam constituendam referri, ac proinde justa spes oriretur, dignitatem illam, multo quam antea, apud omnes augustiorem, & venerabiliorem fore. Egregia haec Patavini Professoris in Deum, & Ecclesiam ejus pietas ita Pota animum commovit, ut eidem rescribens professus sit , se ejus dem literas maxime exosculatum fuisse, acresque sibi

stimulos addi sensisse, ut assiduis precibus Dei opem ad praestandum debitum illud, quo ex nova dignitate , ut monuerat Bonamicus, onerabatur, imploraret, qua in re a Bonamico quoque in suae ege. statis subsidium petit, ut Deum exorare dignetur. Novum ex Pota inter Venetos commoratione ejus

necessarium prodit Epistola decima , scilicet Benedictum Lampridium, ea aetate adeo celebrem humaniorum literarum praeceptorem , ut fateri Bembus non dubitaverit in Epistola ad Torquatum filium suum , non alium in docendi arte peritiorem tota Europa, vel ipsis magnorum Principum filiis insti. tuendis, parari unquam potuisse . Eam Epistolam, aliasque ejusdem Bembi, Lampridii doctrinam praedicantes, in Diatr. Cap. IU. laudavi. Paucis iste verbis gratulationis munus implevit, at multa complectitur, dum Epistolam ita concludit : Paulo primum

gratulor , quod Te suo maximo beneficio dignum propter singularem virtutem tuam esse saluerit; deinde Tibi, quod a Paulo acceperis, boe es a Pontifice non falso Maximo, ae Sanctissimo.

Bene

99쪽

κLII DIATRIBA

Benedicto Lampridio alium Benedictum, Mon elium, subjungit Collectio nostra , non quidem Po. Lo datam ab ipso Epistolam afferens, sed Povi dumtaxat responsum. In hoc nihil iste dissimulare apud eum, qui sibi in Christo conjunctissimus erat, sed omnem animi sensum , quem habuit, dum Cardina latus munus accepit, aperire cupiens , ingenue testatur, etsi eo tempore hortator sibi adesset Cardi. nalis Contarenus , adeo se abfuisse ab alacritare, &gaudio , ut multo promptius responsuras fuerit , si animo suo satisfacere licuisset, quae Tobias juvenis Azariae Angelo hortanti, ut uxotem illam acciperet, cujus plures viri interierant, respondit. Subdit tamen, se Conta reno, ut Tobias Azariae, tandem acquievisse. Benedictus ille Monachus , quod in Potaliteris Ferrariensis indigitetur, diligenter curavimus, ut, quoniam ejus nomen in Biblioth. Benedict.Casin. desideratur, seu ex Coenobii Benedicti norum Ferrariae, seu ex Urbis illius vetustis tabulis , quisnam so .ret, compertum nobis evaderet . At frustra ; nihil enim in iisdem datum fuit reperite. Nullus dubito, eum Benedictum ex iis Monachis unum fuisse, quorum sancta consuetudine POLUM Patavii degentem se oblectasse, discimus ex hujus literis, quas pii maPars Collectionis nostrae complectitur. Occurrit mihi, dum haee scribo, libellus Italicus Joannis Casae prosas nonnullas exhibens, isque nuncupatus an . F6 I. AI P. D. Benedetto Protti Monaeo negro deti' ordine di S. Benedetto, cujus praeclarae virtutes , unde spes Disiligo Coosl

100쪽

ret, ut ipe ad majores dignitates eveheretur, ibidem laudantur. Hunc esse Benedictum illum, aetas quidem, in qua vixit, non dissentiret, at divinare non licet. Inter illos, qui Patavit, dum ibi POLUs versare. tur, Lararo Bonamico praeceptore sunt usi, accensendus venit Stanis laus Osius, Polonus, qui Bona. mici doctrinam tanto in pretio habebat, ut omnes consilii, industriaeque nervos intenderit, quo eundem Patavio in Poloniam ad aperiendum ibi ludum literarium pertraheret, votique compos minime eL

sectus, sibi, aliisque Sodalibus optimis, &nobililli.

Inis Patavium adeundum censuerit. Haec conitant

ex ipsius Bonamici Epistola inter Selech. Claror. Viror. inscripta Petro, o, Polonis omnibus, & in hunc modum conclusa , Venetiis MDXXXV. eo ipso die,

quo de a entu ad vos meo desperabamus. Quo arinctius autem Bonamico Osius Patavii adhaesit , eo magis intimam cum PoLo familiaritatem conjunxit, quam aperte testatur ipsius Osii Vita a Stanislao Reis laici exarata , eandemque declarant mutuae hae liteis

rae, quae praesenti f. coronidem adjiciunt. Osii pietas in utrisque comparet. POLos enim his verbis ipsum compellat, Velim, Tibi perse deas , me, ut indoli tuae ad omnem pietatem , virtutem, atque doctrianam florescenti, eum Patavii adolescens literis operam dares , favebam, fie nune, postquam edoctus sum, praelaros fructus eodem virtutes edere , non potuisse non maxime gaudenti animo audire . Inter praeclaros eos fructus recensendae utique laudes , quibus Osius f L Pau.

SEARCH

MENU NAVIGATION