장음표시 사용
161쪽
disse Erardum a Marha docent nos plures libri ab ipso
Erasmo, aliisque eidem inscripti, nam eorum Praefationes fidem faciunt, insignia beneficia in literas, li. teratosque conferri ab ipso consuevisse, ac proinde verum esse demonstrasse, quod ipsi in eadem Epistola Erasmus significaverat, videlicet, qui hoc animo sit,
ut quantum potest, tantum & velit omnibus bene. facere, huic quodammodo praestare ossicium qui vellicat aurem , admonens, ubi recte valeat beneficium collocari . At majorem laudem promeritum fuisse Cardinalem Leodiensem ex maxima cura suscepta in moribus Dioecesis suae, Cleri praesertim, emendandis , eique negotio valde utilem operam PoLUM eontulisse, ex proximo g. innotescet. Hunc claudo ex MSS. Prioli literis ea decerpens,
quae edita a PoLo in Leodiensi domicilio Christianae pietatis exempla patefaciunt. Quam sancte ibidem iste, suique horas partirentur, Priolus Beccatello die x 8. Julii his verbis exponit: La matrina VHunosistanella sua camera fino a uis bora e mechi innaneti pran-uo, nella quat hora convenimo in una Cbie ola domesica, ed in lime eantiamo te ore more Theatinico siemeta canto. Mo g. di Verona e u nosro Masro di ca
giona. Postquam vero exempta fames epulis &c. Un-
hovo lene ordinariamente un Capitolo d'Eusebio de Demon stratione Evangelica: si continua, e ripigna donoiquakbe onso e grato ragionamento cbe dura fino a una,
162쪽
ta, e d potu Nono Legato si tandem lasciato exorare di seuerei se Epictois di S. Puolo alternis diebus; ed ha ine inelato datu prima a Timoleo, con Iomma stat agione det Vesco , e di tuiti mi. O quanto desidero e voi, ed ii nostro Abbenssimo Hesiovi di Funo a questa fanissima legione da questo fantissimo vomo contanta riserenna, ed umilia, e con tanto giudietio letta, ebe is non seprei certo desideraro lios ne eredo ebe ι' amor mimanni questa volta. Spero dato mirabe eb'ione ramgliero poterisne dar buon sanio, quando at Fgnor Dio placera ebe ei troviamo insieme. Aluanto
ripo la stetisne si cena: siva per una o dot bore in barea per si fume, o in I borto pleniando, e retionando sem- pre di esse convenienti a quest Signori ; e spe so spes .angi cottidianamente desideriamo ,e ebiamiamo it Amovostro, e la sua compagnia a questo nostro bonesto, e belr po ,ringragiando it Signor Dis di tanto bene, ebat si degna di concederne. O quante volte mi replica li Signor Legator Certe Deus nobis haec otia feciti O quanto Ili fiamo obbligati etiam hoc nomine i ed agglugnes re: O perebe non e Mo g. Contarint con noi
Genus hoc vitae degendae a Poto in Apostolica Legatione obeunda susceptum atque servarum compa-ient nunc Heterodoxi cum moribus atque institutis Lutheri, aliorumque, quos Christi Legatione functos
163쪽
tur. Ut de iis tantum loquar, qui Smalcaidiam, dum Potius Leodii ageret, ad decernendum de Pontificia Concilii indictione , aliisque sacris rebus convenerant, narrat Joannes C lilaeus in Commentariis de Actis & Scriptis Lutheri ad an . II 37. tam Lutherum, quam ejus discipulos in eo Conventu impugnasse omni machinationum genere Concilii auctoritatem , adversus illud , nullum modum servantes, pasquillos , novas Beelsebub Epistolas, & ludi.cra alia figmenta in vulgus sparsisse , etsi in Indictionis Diplomate Paulus Pontifex sancte testatu fu i siet , se cogendi Concilii propositum suscepisse, Ut sie suiserso Orbe in unum idemque ovile Domini coalescente , in vera me , spe , oe ebaritate ,sobrie , juste, o pie vivatur, ει inde ab Omnipotenti Deo corona justitiae expectetuar . Ad eas ineptias, ad ea nugamenta abiisse in Conventu illo Smalcaidiae Luthera nos, quo ipso tempore Rom me Curiae ablegatus, tam ipse , quam comites, quos secum ex Italia duxerat , coelestium rerum studio unice occuparenturi
cui non occasionem judicandi suppeditet, sinceram, religionem his, potius quam illis, cordi fuisse
Eusebii Opus de Demonstratione Evangelica, cujus Caput unum , statim ac fames epulis exemi foret, ab Episcopo Veronense, ut Priolus prodidit, legebatur , unus erat ex iis Graecis libris, quos in Latinum idio ma converti idem Episcopus curaverat. Id discimus ex Praefatione ejus operis Paulo III. inscripta a Donato Veronense, qua refert, eundem RΟ-
164쪽
AD E p I s T GLA s. CUI Iina domum regressum, quo migraverat, recensete
istum Pontificem veneraturus , haud satis habuisse ejusdem probitatem , religionem, prudentiam, de magnitudinem animi praedicare, faterique tandem tempus illud, quo Deus Ecclesiae suae labefactatae, ac nutanti consuleret, venis, sed praeterea cogitasse de certo aliquo gratissimi animi sui testimonio inveniendo, ac palam efferendo, indeque in mem riam revocasse , quos sibi Latiae reddendos tradiderat libros Eusebii de Evangelica Demon st ratione. Subdit vero, Gibertum ad munus illud Paulo exhibendum libentius devenisse, quod ipsi innotesceret, Te ita Pontificem in ea Prefatione alloquitur Donatus ) illorum Graecum exemplar, quod unum in Italia panes Joannem Franciscum Mirandulensem Priseipem emtaret Visum , cujus in omni genere literarum, omniabusque magnarum artium disciplinis industria, atqua excellentia nunquam satis praedicabitis omni studis c habendum , O legendum curase , idemque summopere laudare eonfinisse. Annon haec ipsa Pauli III. cura ,
an non sacra ea lectio ab eodem usurpata, an non ingenii, εο doctrinae munera , quibus ipse impense delectabatur, ostendunt, eundem Pontificem quidquid
adversus eum garriant Heterodoxi Evangelicam veritatem maximopere adamasse , atque fovisse λ
165쪽
XXXVII. XXXVIII. XXXIX. XL. XLI. XLII. XLIII. XLIV.
ΡRio R ex Epistolis istis reducem in Italiam Po-
tuu exhibet; isque in ea Contareno statim narrans, se Tridenti tantum , Ambrosii Protonotarii illam accepisse , qua, Pontificis verbis, suo judicio integrum relinquebatur, si ve hybernare vellet in provincia Leodiensi, si ve ad Urbem redire, mox lubdit, judicium suum tale esse, ut optime cecidisse existimet, quod evenit, idest, ut non prius illas literas haberet, quam prioribus parui flat. Locum autem, unde Epistolam suam dabat, & prosequendi R mam usque itineris rationem his verbis declarari Has enim Iiseras Bovolonae in Villa Rev. Veronensis
scripsi, quae non longe ab Hoctilia oppido Agri Mantuani in ripa Padi posito distat, quo nos cras cogit mus , ut inde Farrariam secundo Pado navigemus, Opui eodem summe usque Ravennam , hoe enim, o ad
facilitatem itineris maxime emori, O , eum nos LO-retum rogitemus, illa via maxime eompendiose videtur. Rev. Veronensis Ferrariae nos relinquet. Commendat insuper Veronensis Episcopi erga se pietatem, qui, ut praesens, consilio, amore, omni genere ossiciorum se prosequi nunquam cessaverat, sic multo magis discedentem , adjunctis etiam liberalitatis suae Disiligod by GOrale
166쪽
suae pignoribus, in quem sinquit ego potius liberalis
osse deberem. Sed hoc, cum Deus dederit, nune abstulisse Udetur, ut aliorum liberalitati locum faciat. Denique affirmat jucundissimum sibi accidisse, Veronae amplecti Thomam Contarent fratrem ,&Matthaeum Dandalum, sororis ejus virum, qui inquit in natim ut de meo adventu audierunt, eo advolarunt. Haud alio, mihi crede, genere gaudii isios amolerans animum mihi
profundi sentiebam, quam quo solebam perfundi paren
tes , ω propinquos ex longo intervallo videns, quos in horum similes Deus transtulisse videtin. Priolus noster alter Acbates a latere nusquam discedit. Reliqua e ram . ut spero, brevi. Cbrisus te servet. Data est haec Epistola pridie Calend. Octobris. Antequam autem POLUM literas quae subsequuntur recensendo Romam deducam , quid ipse in eo
transitu, Veronae egerit, Operae pretium puto expli care , unde scilicet constet novo argumento, Here-rodoxos nihil prorsus videre, dum iacram Catholicorum rebus nocendi famem exsaturent. Degebat in ea Urbe M. Antonius Flaminius , quo tempore PoLus ad eam, ut diximus, ex Legatione revertens
advenit, quumque , sua fore Giberto, Explanationes quasdam in duos & triginta psalmos lucubrasset , quam valide a PoLo excitatus fuerit ad easdem in vulgus edendas , his ipse verbis testatur in Praefatio. ne, qua illas Paulo Pontifici nuncupavit: Accidit autem nuper, ut i FGiN ALDUs POLus, Vir literarum, oeomnium virtutum gloria praestantismus eronam venia
167쪽
Υet ex Gallia revertens, quo is illam simul rem Giberio maximis de rebus legaveras. Is cum forte has meas lumbrationes inoMaias, ct rndes legisset, a msummopere contendis,vit illaδ quampri-m emendarem, atque in mustus ederim, quod eam rem hominibus piis,
s religiosis non inuti m fore iudicaret. Eas igitarpaulo post publici juris fecit Flaminius, ratus, etsi periculosum foret, quod Giberto,&sibi familiariteriorisorat, id peetvulgari, atque edi, tanquam omnibus scriptum, Io tamen morem gerere se debere: cur enim sinquit ejus haminis ego judicium eonum-nerem , cujus in omni litera m genere apud te, ac cα- a ros omnes gravissima foret autharitas aut qui poteram ejus voluntati non parere, Pi me uvise amaret,
varismumque faberet, Pemque ego proprer Angulares ejus virtutes summa sempeν obse aluia colu lem Idem
Flaminius alios praeterea labores in psaliuis interpre--tandis insumpsit, nam integrum eorum librum explanavit, & tandem triginta ex ipsis Latino carmine reddidit. Quotquot ex intercidoxis Flaminii Chri- stianam pietatem collaudant, in coelum praesertim ex- . tollunt eas in psalmos lucubrationes; nam in ipsis, a junt, ubi vis elucere eximiam in Deum pietatem ,
.ardensque Numini optimo serviendi placeradique studium , 8e animum divino spiritu repletum , addentes tamen, in iisdem animi sui sensa de praeci- .puis Christianae fidei capitibus, deque pia & recta
Vicie institutione, ita exponere, ut nemo Evangeli GEcclesiae addictus aliquid amplius possit desiderare .
168쪽
ita concinnasse & Paraphrasin, & Explanationem illam , ut nec ipse Lutherus nec tantillum in iis obelo dignum fuisset deprehensuriis. Haec ipsa verba in libello superius pag. Lxxxii I. citato de M. An tonii Flaminii religione habet Schel hornius, quibus . certe facit , ut optimo jure petere Catholici ab eo. valeant, ut, antequam isti iisdem praeconiis in ueullo temperamento si scribere adigantur , ipse, nesque ejus Contribules, nulla pariter exceptio e fa-m, volentes libentesque amplectantur, quae in Prinfatione ad Explanationes illas Flaminius de MN a. ni Pontificis dignitate, & pote ita tu exaravic. za quae praefixa visitur Explanationi, de qua hujus loci er edi in rere, Paulum Pontificem primo collaudat, quod
ut caeteris omnibus ingenuis artibus a puero semper studuerat, ita Poetas. Graecos, & Latinos maxima di.
ligentia perlegisset, deinde ipsum his verbis affatur:
idy quod castissimus summi Dei cultu ,.plevissima
que pietatis religio, summa omnium voluntate mei tua, praestantissis qua virtuti eredita est, atque in terris maximi numinis sucum tenes. Ad quem igitur mi ις- rem potiuι explanationem libri Iunct simi, quam ad cu- sodem, di principem omnis Iantiitatis , quem jure omnes Ianctigimum ct colimus , ct nominamus Id certe eo justius petere posse videmur, quod Schel hornius aliam Flaminianarum Explanationum Praefationem, inscriaptam scilicet Cardinali Alexandro Farnesio,aeque sanctam putaverit ac Explanationes ipsas,& proinde dignam habuerit,quam integram, paucis primis lineis
169쪽
exceptis, libello illi suo insereret. Quare eodem pariter loco habenda ab ipsis videtur Praefatio, de qua loquimur ; nec enim puto iisdem visum iri, studium Numini Optimo serviendi placendique , quo homo ille , in primis psalmorum Explanationi incumbens, flagrabat, ab Operis ejusdem fastigio, cujusmodi Praefatio ad Paulum Pontificem, abfuisse, imo vero in foedae assentationis vitium immigrasse. Id autem si revera accidisse arbitrentur, nil erit quod sibi plaudant de eximia Flaminii religione ,&de eo homine ad partes suas pertracto, indeque Catholic rum partibus illudant. Si igitur nunquam rei, quam postulo , assensum sunt praebituri, desinant, amabo , egregiam laudem, & spolia ampla a se relata
jactare ex eo Flaminianarum Explanationum corpore, quippe qui eidem cervicem equinam inesse fate. ri cogantur. At de Flaminii religione aderit alibi dicendi locus. Hujus vero sit adnotare, omni verisimilitudine carere, Opus a Flaminio, sanctis, ut ipse loquitur in ea Praefatione, Giberti Episcopi, divinarum literarum amantissimi, precibus susceptum , & voluntate Cardinalis Pota icujus in omni literarum genere apud Romanum Pontificem, ac caeteros omnes
gravissima foret authoritas, ut idem pariter assirmat, evulgatum , tandemque eidem Pontifici dicatum, eujus fidei in eadem Praefatione castissimum summi Dei cultum, plenissimamque pietatis religionem credita fuisse asseverat, atque ipsum in terris maximi Numinis locum tenere, insuperque ceu custodem ,
170쪽
& principem omnis sanctitatis, jure ab omnibus sanctissimum , & coli, & nominari, opus, inquam, hujusmodi non Catholicorum , sed Heterodoxorum , lententiis favere . Adnotabo praeterea , testimonia quae ex iis Explanationibus decerpta Schel hornius in medium attulit a pag. 67. usque ad p. 8O. quaeque ipse lucu lenti Isime demonstrare contendit nostram in rebus spiritualibus αδ μίαν , gratiam Dei, & justificationem hominis peccatoris per solum meritum Christi vera fide apprehensum , quo articulos ait ille cadente e. eteros cadere omnes , sanie autem
universam Bare religionem , Neologorum probatismorum est sententia, ea , inquam, testimonia facile evinci posse haudquaquam refragari Concilii Trident. Sess. VI. Cap. VIII. ubi docemur, gratis hominem, & per fidem ex Pauli Apostoli doctrina justificari, quod nihil eorum, quae ejus justificationem prae,
cedunt , e fides, Me opera, ipsam justificationem pro .
meretur, & Cap. IX. neque remitti, neque remissa unquam fuisse peccara nisi gratis divina misericordia propter Cbrissum. Re fragarentur autem Tridentinis san
ctionibus,&cum Lutheranorum erroribus conveni in
rent, Flaminii dicta , quae adstruerent, hominem seu ex sola fide justificari , seu teneri ex fide, cui falsum subesse non possit, ad credendum , se gratiam Dei esse consecutum,& se esse in numero Praedestinatorum. Nihil hujusmodi in Excerptis illis, nihil proinde in toto eo libro , ex quo insuper depromi
