Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

bardus, Bernardinus, Benedictus Ferrariensis, se fle, nardinus Presbyter, quos inter Marci filios nominant PoLi ad eundem literae in superiori f. laudatae. Lombardus ille, alius certe fuit a Lombardo, quem vidimus POLO comitem fuisse in itinere Belgico , quemque eidem in Tarvi sina pariter hac rusticatione socium adhaesisse dignoscimus ex una ex tribus illis Prioli literis. Alterum hunc, superius p. LXXXVII. dixi eundem forte fuisse cum Lombardo, de quo Madius in Prooemio ad Explanationes in Artem Poeticam ; at quoniam ex eodem Prooemio discimus,Lomin bardum per annos viginti ita conjuncte cum Madio vixisse, ut ne momentum quidem temporis eos separaverit, hinc adducor modo ad credendum & a Lombardo, de quo Madius, alium fuisse Lombardum illum. Quod autem tam Poti, quam Contarent secet a sum maxime exhilaravit, nuncius fuit seu pacis, leta induciarum , quae inter Carolum, & Franciscum statutae fuerunt. De his ita PoLus in eis literis: Di quelle nove delia Pace non posso dir altro per adeso ebe que

ebe mi replicavi un Pistore a Verona a Uni ora par-

non frustra eadit in terram verbum Domini, sed pro-1perabitur ad omnia, ad quae misi illum, ut inquit ille Propheta in perseva Dei: xam cum magna spe expectavimus Pacis fructus. Sacra praeterea studia otium illud utrique ex ipsis jucundius adhuc reddidisse,fidem faciunt S. Augustini,& S. Basilii Opera in litetis &Poti , & Prioli memorata ; novamque eidem oble

242쪽

ctationem accessisse ex doctorum Virorum convictu demonstranr,qui ibidem nominantur, bini celeberrimi Patavinae Scholae Professores M. Antonius Genua,& Lazarus Bonamicus , pariter Trypho Gabrielius, Victor Superantius, Carolus Gualteruccius,& Donatus Rullus, omnes ex quam plurimis Bembi, Sadoleti, aliorumque Scriptis sat bene comperti. Hi cuncti ad POLUM rusticantem adierunt. Cum Contareno autem adfuisse intelligimus praeter Thomam ejus fratrem, & Matthaeum Dandalum, sororis ejus Virum, quos ipsos Po Lo e Belgio redeunti obvios Veronae. factos fuisse vidimus, Petrum Danesium , celebrem illum ea aetate ex doctrina Uirum, postmodum vero

ex demandata ipsi Francisci II. Regis Galliat in litetis institutione, insuper ex Vaurensi Episcopatu in ipsum collato , ac demum ex aditione ad Tridentinam Synodum, ubi famigeratam de Gallicinio argutiam jactavit. Ipsum,& in hac, & in prima Diatriba laudandi occasio mihi adfuit.Jucunditumus tandem eorundem Cardinalium secessus ille evasit, quod mutuo ad se

invisendos accesserint, & una simul per dies aliquot vicissim habitaverint. Villa, in qua degebat POL Us, ad Pliolum spectabat, & de ea haec scribit Bembus Bruno suo Vol. III. lib. XI. Se Iarai ito a Treυille colMag.M. Lusti Prioli, mi placera, ebe se averat avulo placere , e vetato una belliis ma villa, e di vero degna

Tam Paulus Pontifex itinere prospere confecto, quam PoLUs, & Contarenus atque hi quidem post

243쪽

CL xxxv I DIATRIBA

aliquot dies Venetiis consumptos Romam reversi, animum statim ad Christianae rei negotia appulerunt. Hujusce rei testis adest Epistola altera in hoc g.

adnotata,& modo recensenda. Data est ex Ostiis Tiberinis die 11. Novembris ad PoLUM a Contareno. Hic Pontificem comitatus fuerat, novo itineri Roma vix adita se dantem, nullumque, ut supra vidimus , incommodum refugientem , ut Ecclesiae Romanae populis otium, quietem, pacem, justitiam procuraret, mirantibus omnibus, qui fieret, ut sex& septuaginta annos jam natus, tot itineribus, tot laboribus adeo non deficeret, ut magis magisque in- dies vires acquirere, in iuventutem referti, & revirescere benignitate Dei insigni, & incredibili videretur. Ita Sensus in saepius laudata Concione I ac statim adnotat, inde ob summum desiderium , quo pro desse cunctis mortalibus, praesertim vero ditionis suae, flagrabat, plus virium ei accessisse, quam aetate detraheretur. POLUs autem Romae substiterat, etsi optasset otium sibi fieri, imo illud a Pontifice impetras. set , ut discimus ex tertia ex illis Ptioli literis ja in jam memoratis, ubi ad Beccatellum ita scribit: edi μηo M avulo lettere de Poto loquitur da M. Boriolumio da Nyma, ebe gli striis ebe S. Sant. I inpetrata e contenta di concede ii oetio, e secesso da Roma , mavisino a Roma per Uni buon rispetis, e pero ave disegnato ebe Sua Signoria nesse a Tisoli, e gia si avema dato ordine per il Palaior cbue dei Cardinal San.

ta-Croce. Cur autem Romae PoLus, ut dixi, substi

244쪽

terit, in causa fuisse censenda est novae in Hispaniam Legationis ei post tres menses demandata provincia, de qua in g. proxime subsequenti. Romam igitur ad POLuM ex Ostiis Tiberinis Contarenus literas scrip. sit, quarum argumentum colloquia ab ipso cum Pontifice habita de negotio ad Curiae Romanae reforismationem spectante : In via inquit eampellavit me

seorsim Optimus bis Senex Noster , solu ue eum solo

sermonem instituit de Reformatione Ompositionum, o dixit ,se detulise secum, atque legisse antelucanis horis tractutulum quendam, quem conscripsi s de ea re nibulibi bactenus dixi, quia fere desperaveram, putabamque fore celandum potius, quam prodendum quidquid actum fuerat) plurimaque Christave mecumi seruit, quo effectum es, ut iterum conceperim magnam spem esiquid Deum boni acturum, neque portas inferi pravatim sese contra Dominispiritum. Haec ut quam celerrime sci.

res, cupio, ac Deum ores, ut coepta as dirigat, ac perficiat. Quid clarius ad probandum, adeo vehementer,&assidue Paulum III ad ChristianaeReip.instaurationem, submotis morum corruptelis, adspirasse, ut cogitationem illam neque inter itinerum labores, neque in . ter graves curas, quibus in ea ditionis suae municiis piorum lustratione implicabatur, deponeret Opusculum illud Contarent de Reformatione Compositionum extat in Biblioth. Pontis. Roccaberti T. XIII. atque in eo de Pontificiae potestatis finibus ita modeste, ita sapienter ille disserit, ut longissime abesse

se ostendat , ut eandem ultra modum amplificatu

245쪽

rus, honesta virtutum nomina vitiis impertiatur. Quae

profecto sincera dicendi libertas , nihil scilicet eorum, quae Rei p. Christianae bonum postulabat, vel ipsi Romano Pontifici reticendi , inter praecipuas laudestam Contarent, quam insignium aliorum id temporis Cardinalium emicuit, eaque tot fere constat documentis, quot supersunt seu eorundem Epistolae, seu lucubrationes aliae. Eadem comparet in alio etiam Contarent opusculo, quod superius laudato in Collectione illa Roccaberii conjungitur, imo praemittitur; hujusque exordium statim aperit, quid idem Contarenus degravissimo illo Reformationis negotio cogitaret, nam ibi haec habentur: Beatissime Pater, equidem tot curis, ctgravisimis occupationibus cum videam Sanis

Bitatem Tuam distineri, o non queat omnibus per θυ-iisfacere, bominum nostri ordinis ostium esse duco, qu niam in pariem Ajus bolicitudinis publicae vocati sumus,ur qui seque no rum pro virili eam, quam potes, opem ferat Beatitudini Tuae ,praesertim bis temporibus, quibus multo magis, quam per multa secula retro, navicula Petri sinuat, ae undique oppugnatur. Innumera fere Iibi sunt negotia obeunda , verum borum maximum non injuria quivis censuerit boc , quod aggressus es ruor mationis negotium. Quae mox subsequuntur , palam est referri ad Consultationem novem Cardinalium , & Praetulum, de qua multa dixi in superiori Volumine , scilicet in Diatriba , & in Animadversion ad Epist. Schel. nam hujusmodi sunt: Super quo Re- formationis negotio cum beBerna die, multa ultro,

246쪽

eitroque dicta fuerint in Conventu 'verendi orum Cardinalium oe prudenter, ω docte; attamen, quoniam nonnulla incidit dubitatio de his, quae in principio statim illorum capitulorum, quae jusu Sanctitatis Tuae eon fecimus, dicta fuere, an liceat lismum Pontisci Christi Visario, vel euivis alteri, qui es particeps potestatis clavium, aliquid sibi ex Qu illius potesaris compara

re, meas partes esse duxi oec. Paria utique leguntur Consultationis illius Novem viralis initio , ubi inter caetera: Putamus, non licere Pontifici , ω Christi Vica .ris in usu potestatis celavium poteBatis inquimus ) a Christo ei collatae lucrum aliquod comparare. Conclusio demum ejus opusculi ista est: Pater Sauctisme, ingressus es viam Christi, audacter age . Neque magno isto ιuo animo ullo pacto verearis, s ob correctionem Bujus rei desint tibi ob distractionem bonorum Eceles factam a tuis Praedecessoribus viginti, aut triginta mil. Ita nummorum aureorum ad sustinendam vitam Ponti=cis . uuis facillime multis modis resarcire baee posscum immortali tua, tuorumque omnium laude, ac sempiterna memoria. Universa Cisistiana Reo summum gaudium capiet, re venerabitur ut Deum alterum; nullumque Pontificum post Beatismum Petrum tibi praeferendum ducent , ω nostrae aetatis bomines, oe univems posteritas. me cactigato, quod ad Te pertinet, ca-δera omnia erunt Deillima. De ea castigatione, seu emendatione, Pontificum imperio perfecta, quantum tamen humana conditio

pateretur, Pallavicini verba p. Lxv. attuli, quibus scilicet

247쪽

licet claudit lib. IV. Cap. V. Eo loco fuse expende.

rat Novem viralis Consultationis Capita omnia, comprobaturus providam ubique manum morbis Ecclesiae sanandis potius re ipsa, quam sanctionibus , adhibitam a Pontificibus fuisse . Quam vero mirum mihi acciderit, eodem loco Palla vicinum de ea Consultatione ita Ioquutum fuisse , ut plane ostenderit, nihil se prorsus rescivisse de eadem typis Romanis vulgata per Antonium Bladum, Camerat A postolicae Typographum, aliisque, in quorum fronte Pontifici. um Pauli Stemma non desideratur; nihil ve etiam de eadem in Catalogum librorum vetitorum, Paulo IRPontifice publicatum, reposita ; & insuper, utrumque hoc atque ignorasse tam Sarpium, quam Couraterum, di alios plerosque omnes , quibu& occasio adfuit de ea disserendi; id, inquam , quam mirum mihi acciderit , adnotavi in Animadversionibus paulo ante

memoratis Modo autem , capta occasione ex Opusculo illo Conrarent , adnotabo , laudatas ibidem a me SadoIeti ad Sturmium de ea Consultatione lite, ras ab ipsemet Sadoleto memorari Epiae UI. lib. XI. ad Ioannem Cochlaeum , cui causam significat lenitatis a se adhibitae in Stuimio objurgando, ita scribens: Decet enim vos istorum s Haereticorum insolentiam non exasperare convitiis, quo in genere mammeexultant ipsi , sed mansuetudine retundere, quod proprium officium Cbristiani bominis es. Integras easdem literas Sadoleti exhibet, non Germanica solum Collectio , cui titulus , Discursus Epiliolares Politici

248쪽

Theologici &e. Francos an . I Sio . sed praeterea ipsa frons Tomi IV. Oper. Sadol. Edition. Veron. earumisque demum partem recitat idem Cochlaeus m lib. de Act. &Scripr. Luth. ad an. Is 3'. quo loco de Con. sultatione illa agens, itatim testatur, evulgatam illam fuisse in sirio Pontifice, & postea narrat, se edito libello eandem a Sturmii,& Lutheri crimin attonibus vindicasse. Et hic quoque libellus proscriptus visitur in Indice Romano. Adeat, velim , Lector meas illas Animadvers. quibus p. x Liri.& sqq. pro virili laboravi,

ut quibusdam conjecturis res maxime involutas, te, ut mihi visae sunt,aenigmati similes,aperirem. At contra nil apertius, quam juste omnino conqueri in ea

Epistola Sadoletum de injuria Catholicis facta, dum

uno nomine omnes in vituperationem Vocantur,

Cum tamen sinquit ) ct de singulis judicium faciendum sit, oe major fit copia bonorum Virorum in Urbe Roma,

eorum , inquam, qui sacerdotiis praesiunt, quam malorum ἔ ω virtus, ae religio in eadem Urbe Jummo apud omnes in pretio, atque bonore fit. Nil etiam magisllerspicuum , quam conferre maxime ad Pauli III. audem , quod idem Sadoletus ejusdem libri XI. Epist. I. testatum reliquit, nil aliud dies, & noctes cogitasse Paulum Pontificem, quam quo pacto icta, quae dissidiis,oe alienationibus animorum distracta sunt, in unum rursus quasi eorpus coalescant. Addere ρο-

tuisset , in eandem curam intentum fuisse Pontificem, dum etiam iter haberet, eoque etiam tempore

antelucanas horas sanctae illi cogitationi consecrasse. S. IX.

249쪽

Ad Epistolas

LXII. LXIII. LXIV. ROMAM ex itinere, quod in superiore β. descripsimus, POLUs appulsus, desinente Octobri, seu ineunte Novembri, per reliquos duos tantum menses ejus anni r 13 8.in Urbe subititit inuandoquidem prima ex tribus hujus j. literis ipsum exhibet

non Roma tantum egressum, sed Bononiam advectum ante diem Epiphaniae anni Is 39. Itineris hujus causam hisce verbis ejus Vita exponit: Romam per aestatem Pontifex Max. rediit, eumque non ita multo post Contarenus, oePo Lus una, paucis diebus in Gallia Cisalpina consumptis, consecuti sunt. Ae Pontifex quidem, suesponte Da , sive bortatu Caesaris , oe Regis Galliae, qui etiam inrmarent, sibi nullum deinceps

fore cum Anglo commercium, quod bae re nonnullas rosenderetur populos Angliae ad tumultus, ac seditionem adduci pose , POLUM iterum Legatum ejus rei causa mittit; arque ut celerius , quo iter erat, pervenire, ac rugis Angliae insidias sugere tutius set, placuit Pontifici, ut mutato vestitu, paucis quibusdam comitibus, recta in Hispaniam ad Casarem, qui Toleti erat, contenderet , atque illinc postea ad Galli.e Regem se conferret . Interim autem, dum uterque cum Anglo amicitiam abrumperet , ipse loco aliquo, stae in Gallia I nibus, sis in Belgis, ubi magis e re futurum esse vi

250쪽

deretur, subsisteret, ibique totius rei exitum expectarentanus ego tum ex iis fui, qui POLUM Iecuti sunt. Quae tamen Legatio, licet hortatu Oratorum Caesaris, MRegis Galliae suscepta, aeque improsperum habuit successum , ac Belgica superius descripta , cui pariter ineundae eorundem Principum consill ia, & hortamenta non defuerant, ut PoLiliterae ibi allatae perspicue comprobarunt. Eandem sancto animo tam a Paulo Pontifice decretam , quam a PoLo initas nfuisse, nemini certe licebit in Θubium revocare, si ad ea animadvertat, quae copiole de hujusmodi argu mento in medium attuli pluribus locis tam hujus, quam superioris Diali ibae,&copiosius adhuc in Ani. madvers. ad utramque Schel hornii Epist. Saluti profecto , non exitio Henrici Regis, non Ansliae caedibus, sed tranquillitati institutam ipsam fuisse, Omnium luculentissime declaravit Po Lus ipse in Episto. la pluries laudata ad Regem Eduardum, narrans quid sibi ea Legatione apud Caesarem perfuncto acciderit, dum ex Hilpania rediens per Provinciam Galliae iter faceret, atque e via paululum declinans, Speluncam inviseret Sanctae Mariae Magdalenae. Eam narrationem in alium β. reservamus. Quae autem eidem Po Lus praemisit, etsi alibi a me allata sint, hie iterum Lectorum oculis supponam , quod summam operis POLO a Pontifice in eadem Legatione deman. dati ita in propatulo ponant, ut nihil magis: Cum utroque autem Principe ait Potus in Epist. ad Edu

ard. sie egi, ad id utrumque semper boriatus sum , ut

SEARCH

MENU NAVIGATION