Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

amoris ει amicitiae rationem potius adbiberent, qua amicum oe fratrem graviter lanum erigerem, erectumque in regis Batu confirmarent; quam, ut odii, oe inimicitiarum armis uterentur, quibus eum opprimerent,

atque spoliarent. Hoc ego nunquam profecto volui, neque cum iliis egi: sed intelligens, quantum eorum vel exemplum veI auctoritas in ram Mnesa piaque causa valere posset, ab utroque id contendi, ut omni auctoritate oe gratia apud illum niterentur, ne diutius in sua a communi omnium matre Ecclesia defectione perfe-raret, neque a reliquis Cbristianis Principibus bac tu resjunctus esse vellet. Puod si, tentatis omnibus amoris,c bene lentiae offciis , nibit se prosicere videreur, ι umquidem non negabo, suasisse me, ut minas etiam adde. rent , ω ab omni cum eo usus oe commercii genere prorsus absinerent. Extremum itaque remedium, ad quod ille, quotiescumque desperatam prope Henrici salutem conspexisset, se confugere posse existimabat, idque, ne quid intentatum relinqueret, quo seu labentem , & ruentem sustineret, seu lapsum ab interitu vindicaret, non aliud fuit , quam ut ambo illi Principes amicitiam Henrico renunciarent, seu ab omnicum ipso consuetudine discederent. Qua autem ratione expositis a Poto in ea Epistola sensibus res

pondeant reliqua omnia monumenta ad eandem Legationem pertinentia, suis locis manifeste patebit.

Tres literae modo recensendae POLUM iter aggres.sum repraesentant, nam unae ab ipso datae sunt B noniae, alterae Placentiae , tertiumque locum occupant Disitiam by Corale

252쪽

pant literae Contarent alteris illis respondentes. Bononiae Po Lus hospitium cepit apud Beccatellum , indeque Contareno significat, tempus quidem omnium asperrimum propter maxima frigora , & alti Inras nives in Appennino tolerandum sibi fuisse, tamen

nihil inde sita subdit me magis invitidum factum ad labores ferendos sentio, adeo ut, si iter, propter anni

tempus, discultatemve viarum, longitudinem, multo dissicillimum rectet, tamen, ut spero, iter durum vince pietas, quam spem meam augent cum orationes multorum bonorum virorum quos scio in boe ogkiomibi non defuturos ut ab eo, qui Iolus debiles fortes

facit, idem pro me precibus impetrent, tum maxime Rhie D. V. Datae sunt hae literae in Festo Epiphaniae an. I 33 9. Alterae autem datae sunt post quatuor tantum dies Placentiae ; & ex iis discimus, a Cardinale Ioanne Maria Montio , Pontificis in iis regionibus Legato, Poto exhibitas fuit se ejusdem Pontificis ad utrumque Principem literas, & una simul praestita ossicia omnia, quae maxime ad itineris sui comm .ditatem pertinerent. At nihil opportunius, nihil jucundius Poto in ea Urbe contingere potuit , quam ibi nancisci Gibertum , Episcopum Veronensem. Quemnam ex hujus praesentia fructum ceperit, dein clarat Epistola illa hisce verbis: Ego his unum diem integrum permanisi, ut me reficerem, eo quidem libentius, quod Remerendum Veronensem bie repererim , qui me ad aliquot dies jam expectaverat, ut mecum condoleret,

simul ae de itineris uosri ratione intellexisset, de gra-b b , vi

253쪽

mi esu meorum. Et ego quidem nune sensum i ius musto melius, quam unquam ante, ex ejus conspectu visussum intellexis, qui dicebat, animo afflicto nihil majorem consolationem asserre, quam φίλα, Baiis, quasi diceret, caria misi oeulus. Iuod prorsus nunc maxime sensi, cum mea nolictio maxime rem retur ex quibusdam litteris, qu.em ibi damnationem fratris majoris natu ad mortem significabanm, quare nunquam opportuniκI Iam earus amicus inibi ρ erre potuit, qui in multis , quae ad com moditatem itineris etiam pertinebant, sua liberalitate prospexit. Deus illi referat gratiam. Sanderum, he.roicam PoLo in adversis tolerandis constantiam tribuentem , Burnelius sibi satis refutasse videtur, ita seribens: Nous amns ensuite dans niatre Auleur que ques traiis de la conflance beroique de Potus . Mai3

un avtre Auleur n en a parte, dia moltis de ma conmissante, nous les considerans comme des esseis de feloquen-ce oe si g nis de Sanderus. At erectam illum, imperterritumque POLI animum innumeris exemplis demonstrant tam quae in ejus Vita Beccatellus descripsit, quam quae ipsemet in literis suis prodidit,

cujusmodi certe est locus jam jam recitatus. Praeterea eam POL i pectoris constantiam commendant

literae Contarent in fronte hujus β. ultimo loco designatae, siquidem earum hoc est exordium: Accepi litteras tuas datas Placentiae x. die mensis, quem agi 'mus, simulque Epistolam Beecatelli nostri; nimirum, qua/ possum , maximas gratias ago Deo optimo, qui te

254쪽

incolumem fervat, adeoque fimgulari ope fovet, ut nec sentias incommodum iter, neque molestam bemem, animumque babeas imperturbatum in bis procellis, quibus fortuna te exercet. Mibi equidem illud Rapbuelis ad Tobiam in mentem venit: uuia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentario probaret te . Verum Deus di .ves in miserationibus, ut video, cum tentation pro Ueu- . rum facis. Ne dubiter, tempus veniet, cum illud nu- mi cantabimus: Laetati fumus pro diebus, quibus vidiamus mala, annis quibus nos bumilia Ii: trafivimus per ignem, oe aquam , ct eduxisi nos in refrigerium. Quam

Vehementer Vero eandem virtutem admiratus fuerit Sadoletus, binae ejus Epistolae statim declarabunt. Iter suum magna Potus celeritate prosequutus, Alpibus conicensis, in Galliam advenit, indeque in Hispaniam profecturus Carpentoracte ad Sadoletum divertit , mansitque cum ipso unum diem . De eo igitur scribens Sadoletus ad Conta renum , ita Epistolam, quae prima est lib.XIII. exorditur: POLus colleganoser, Frimus atque amplisimus Vir,dignisimus illa fomtuna in qua erat natus, non bac, quae nune illi obsat,graviterque infesta est, iter faciens in Hispaniam, Carnii- rora Ie ad me divertit, tuoque inibi adventu eum non mediocrem dolorem, tum magnam etiam attulit voluptatem . Videre enim ει aspicere bominem eum, quem

humme diligo, o affari pr.esentem, quem absentem deinfiderare sum liolitus , insigni quadam Letitia me astetit. Audire autem ex eodem acerbos familiae suae casus, ct nobilissimam immunitate teterrimi tyanni pene extiu-

255쪽

ctam domum intelligere , sane usque eo mibi miserumst crudele visum es, ut nisi ejusdem Poci , cui erat illa calamitas insim, virtute oe sapientia levitus ef-sem, modum meo dolori facturus non fuerim . Verum ille, qua suis in rebus omnibus animi constantia oe moderatione es , cum Deo semper se subjiciens, atque i Bus voluntati obtemperare Paratus , de suis acerbis mis rebus , tanruam de alienis loqueretur , suum d messicum quidem incommodum fortiser gerebat , de publico vero Corsiani nominis incommodo gravius commovebatur. Ignotum itaque prorsus Burnelio fuisse reportet Sadoleti Epistolarum Volumen , quando affirmavit, PoLi constantiam , de qua Sanderus, nul. lius Scriptoris testimonio fulciri, da molns de ma conmiganee. Altera Sadoleti Epistola data est ad Cariadinalem Montium , & prima est lib. XIV. atque hujusmodi habet exordium: Admntus buc POLI ampli pimi collegae noseri, o magnum mibi dolorem attulit , ut tu quoque futurum videras , di non minorem etiam voluptatem; videre enim bominem amicisimum utrique nostrum, summa imum virtute , summa Lem

perantia , modestia , sanctitate Φitae praeditum, sanae jucundisimum mibi fuit. Eundem autem videre tot a'

petitum injuriis, atque alienae impietatis oe crudelitaris sicelere , in tantas, oe tam graves conjectum ea&mitates , certe non mediocriter mibi molestum accidit :cum praesertim non amici solum in eo incommoda , bed Cbrittianae etiam Reipublieae vulnera , uno ct eodem

tempore, dolere, O misereri cogerer . Atque ipse qui

256쪽

dem , quo animi robore , or qua erga Deum pietato munitus est , ferebat res adversas fortiter atque cosam ter . Ego Uero qui nequaquam simili virtvie praeditus sum, cum me afflictarem in ejus acerbis casibus . illa ipso consolatore sublevatus Ium, cui me asserre folatium

magis oportebat . Atque is unum diem apud me cum

fulset , ita a me discessit, ut praeter pristinam meam

de illo opinionem , novam etiam admirario.em suae Jectati simie virtutis in animo meo relinquereι. Quid ad haec Burnelius 3 Non aliud certe, nisi fassus, Sadoleti Epist las nulla ratione fuisse sibi compertas, quae tamen in lucem prodierunt ante finem seculi XVI.

non unis Germaniae typis , quaeque Auctorem nactae omni disciplinarum genere, omni literarum cultu longe praestantem , merebantur utique , ne Hill ricum de ejus aevi memoriis evolvendis sollicitum laterent . Aliae Sadoleti Epistolae , quae fortissimum Potianimum , haud minus quam allatae,collaudant a non desunt, locumque suum inferius nanciscentur. Historicam Burnelii fidem aeque nutare deprehendo in prodenda causa , qua ductus Henricus fratrem POLi , aliosque e primaria nobilitate extremo supplicio affecerit. Sanderum a Barnelio impugnatum

vindicat in hac etiam parte Abbas te Grand in opere saepius laudato ; hujus vero dicta postquam ad

examen revocasset Isaacus Larrejus, tandem ita con

ιes intentiolis, qui v ont potui et e mises en execution, que

257쪽

que de ses punis . Mais U I a long tems que stes prostis crimineis, ει ces discours seditisux, qui atta-

quem la perlonne du S veram , Ont ete mis au nom. bre des c=imes de lege Majeste . At veram causam ejusdem supplicii nobis aperiet Potos ipse in Apolo. gia ad Caesarem, ubi haec narrat n. XX V. Tres uno tempore interfecit, Henricum Cor tenet, Marebionem Exoniensem, Henricum Polum Dominum Montacutae appellatum , ct Eduardum Nevellum ex Equestri ordine, de quibus nibu verebor dicere etiamsi unus ut rum mibi frater germanus fuit ) quod scio, ex communi universi Regni judicio di omnium , qui eos noverunt , me dicere, ut nullis nobilitate generis cessere , sic virtute, quae genus, ει nobilitatem ornabat, paucos ipsos babu se pares . Moxque profitetur, se paucis de eo argumento ibi agere , quod libro, qui per eos dies ad te perlatus fuerat, vulgato ab impietatis fautoribus ad iniquam illam caedem excusandam,inio probandam, in animo jam haberet respondere. Qua ratione magis adhuc magisque PoLr heroica constantia enituerit in matris suae supplicio, dicetur suo

locos

Ut ad Contare ni Epistolam redeam, paucis nonnulla POLO significat de publicis rebus , scilicet de restitutione Camerini, de negotio Ferrariensi, de Principis Auriae Romam adventu, celerique inde discessu, ac tandem , Ego inquit) libenter Sellem, ui consi-

tutis rebus cum Turca , vineam nostram repurgaremuF. Data visitur Epistola ista die i8. Januar. II 39. Digiti ou by Cooste

258쪽

g. X.

Ad Epistolas

LXV. LXUL LXVII. LXVIUI. LXIX. UNO die, ut supra nos edocuit Sadoleti Epistola, Carpentoracti transacto, POLus in Hii, paniam ad Caesarem iter prosequutus est, gravi quidem corporis cum incommodo ex hyemalis tempestatis rigore, exiguo autem, ne dicam nullo, negotii sibi commisti eum emolumento ob Angliae Regis molitiones. Rem ita narrat Beccatellus in ejusdem

Vita num. XI. N XII. Mense Januario propter saevam Demem, ω viae asperitates perdisciti itinere Barebin Mem venimus. Hinc Po Lus , quod jumenta nimium δε- fatigata essent, ut profectionem maturaret, quatuor ex familiaribus seeum ire jt , per equos dispositos ma gha celeritate Toletum venit. Interea Anglus de regni Di incolumitate solieitus, eum nonnibu de Pontificis Man contra se studio axque conatibus inaudisee, Legationem ad C rem de ineundo asiersius ejus inimicos foedere miserat. Eam rem Caesar, qui in Gallum olfenso erat animo, minime contemnendam ratus, ut Anglum confirmaret. Pota Legationem, commutata voluntate,

sis audit, ut alienum illud esse tempus exequendis Pontificis postulatis dicat; oe ut prius Galliam adeaι, eaec us sententia ipse quoque consilium capturus sit, monet. MLUs, eum fatis intelligeret, quo utriusque con

silia spectarent, o sua in Galliam profectione Angli

259쪽

cum Caesare foedus magis ac magis confirmatum iri animadverterer , non exij imavit prudentis bominis esse , nulla proposita utilitare, quin potius magno Cbristianae Rei publicae detrimento, oe causse, propter quam misus efflet, eversione, cerrissimis eaput Dum periculis objicere . Ita abeundi venia a Caesare impetrata , cum se omnia Pontisci perscripturum , ω quae is mandaret , cturum dixisset , eodem , quo venerat, itinere , Avenionem revertit, atque Eline Carpentoraste , quae ambae Ciυitates Pontificia 'mani juris ac ditionis Iuni, abiit. Nulla extat Pola Epistola scripta ex Hispania, at

plures exaravit Carpentoracte reversus, quarum qua tuor hoc f. recensendas sumimus.

Prima data est die 21. Martii , ibique, quod spectat ad itineris sui labores, & causae successum, Conta renum , cui scribit, ad Beccatelli literas amandat, hoc solum addens, tantis malis, quibus Res p. vexabatur , non aliunde proficisci posse remedium, quam ex precibus ad Deum fusis, iisque propterea

potissimum incumbendum iuuod si quis inquit boc pro se primum impetravit, ut auferatur cor lapideum, quod perpetuo re His voluntati divinae,si idem aliis, quod est voluntatis divinae ,persiuadere cupiat, frustra quidem

hoc verbis contenderit, utcunque ratione nisi , muniri, ct

acui videantur, nisi prius a Deo precibus assequutus fuerit, ut dura corda em fiat, ut verba possint penetrare Haec in postrema ejus Epistolae parte, quae quo brevior est, eo longior pars prima , in qua agitur de libro quodam Sadoleti, de quo judicium suum ape

260쪽

ruerat Contarenus per literas datas ipsi Sadoleto, qui easdem POLO legendas tradiderat. Hic Contais renum certiorem facit, quaecumque ipse in eo libro notaverat amanter,& prudenter, amantius forte, &majore cum judicio, atque animi aequitate a Sadole isto accepta fuisse , gratulatumque eundem sibi praete. rea de eo maxime , quod loca quaedam ejusdem libri , quae nonnulli perperam fuerant interpretati,aecurate expendens Contarenus, oculo suo columbi. no in ipsam rei veritatem , & Authoris ipsius sententiam penetrasset. Interim vero sita postea subdit boc eum merito dolet quod certe nobis omnibus non minus molestam ese debet, pro tanti Viri fama, oe Collegii conjunctione ) quosdam ese inventos, qui ex eodem libro, de quo ipse nondum firmum judicium fecerat, quem paucis commvulcandum, o bis solis, quorum jud

erum exquirebat , esse voluis, nescio quae excerpsere, oein vulgus protulere, quae nec cum istius sententia , eum scriberet, conveniunt, di bula infamiam apud ignaros rei meritatis inurere posset , tanquam novi, ct alieni aeonsueta Ecclesiae doctrina dogmatis auibor esse vellet. Tandem Conta renum rogat, ut pro tanto Viro, &Collega , imo pro honore ipsius Collegi i, defenso tis partes ubique , & apud omnes, atque ipsum etiam Pontificem , si opus seret, suscipiat. Agebatur de libro, cui Sadoletus titulum secerat de ussidificatione, seu Substructione Ecclesiae, quem ab eo dicatum fuisse Cardinati Joanni sal viato discimus ex E pistola huic ab illo data, & quarta est lib. XIV. nam ibi haec

SEARCH

MENU NAVIGATION