Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

praeterea eidem laudem tribuit, quod ipsius non solum aequitate,& justitia, sed summa etiam clementia, ct benignitate, omnia quae voluerant consecuti fuissent ipse , & populi illi, quae scilicet ad horum fortunas c salutem potius, adversusJudaeorum improbitatem ,& fraudes tuendam pertinebant. Eas exaravit utrique Pontificis Nepoti , Farnesio,&Sfortiae, quos paribus laudibus cumulat, tellatus, ex suscepto causae illius patrocinio maximum , certillimumque confirmatae in se ipsis virtutis, egregiaeque in Christianam Rem p. voluntatis argumentum praebuisse . Perlegant, velim, literas illas omnes de eo negotio a Sadoleto conscriptas, quotquot seu Pauli in publicis utilitatibus curandis socordiam,seu Cardinalium in obsequium Pontificum ad blanditias,&assentationem pronum ingenium , seu denique eorum Pauli Ne . tum adolescentiam parum dignam amplissimis honoribus in eosdem collatis, carpere, atque reprehendere non verentur. Siquidem ex iis literis intelligenti eos adolescentes singulari virtute, dc supra aetatem prudentia praeditos fuisse, Cardinales libere omnino, quoties res &causa postularet, sensus suos Pontifici explicare non reformidasse, Pontificem demum Rei p. administrandae sedulam ubique, sapientemque ope ram navasse, nec quidquam magis seu a Nepotibus illis suis, seu a Cardinalibus aliis praesertim a se renunciatis , expeti ille, quam ut ad illius gubernacula admoti, pro sua ouilque parte singuli opem ferrent,&periclitanti subvenirent. POLI Epithola, cujus occasi

282쪽

ne memoratae sunt Sadoleti illae, data est die 1 8.Julii. Ad eum ipsis in diem spectant binae ejusdem Potaliterae , binis numeris LXXVI. & LXXVII. in fronte g. indicatae, agiturque in iis det controversia pecuniaria excitata inter Bartholomaeum Stellam , POLrfamiliarem, & Cardinalis Verulani, Ennii Philo

nardi, nepotem . Stella tercentum aureorum summam sibi creditam, ad eum, qui eandem deposuerat, ita exigentem, transmisit, de ejus securitate nil minus prolpiciens,quam si sua fuisset pecunia.Quum autem in direptione Urbis,ejusdem jactura accidisser, Potus, cujus arbitrio Philonardus causam commii eistat, Stellam nonnisi injuria in summa illa condem nari posse contendebat, hominem de tali fraude nunquam ante suspectum, imo vero in paribus negotiis integerrimum inventum , atque ab omnibus habitum. Censuit tamen, eundem posse jure amicitiae extra judicium invitari, ut partem damni eum

amico pro sua facultate solveret, Et sile ego subdit

ille eondemnavi illum, ut centum aureos solveret in resarcitionem damni, quibus ego ex meis totidem adjunxi. . Equum adeo, ac Pota prolixa, beneficaque natura dignum arbitratum, Philon ardus rejecit, caulatus, Stellam gloriari, & aliqua dicere, quae suum honorem tangerent, ac praeterea diminuere velle de summa, quam PoLUs solvendam statuerat; eo autem rejecto, maluit, ut iis reverteretur ad Iudicem, di ab eo pro tribunali decideretur. Rei novitatem a Sadoleto, cui de eadem scripserat Philonardus, Potus VOLU fr in

283쪽

intellexit, statimque ad hunc literas num. LXXVI. designatas dedit, quibus profitetur , omnia se Philo- naidi voluntati remittere, perinde ac si inter ipsos de ea re nihil esset actum, nihil promissum, nihil dictum ; duo tamen petere, primo ne Philonardus in eam ad versus se suspicionem adducatur, quasi plus tribueret familiaris sui utilitati, quam ejus h

nori , quem maxima a se observantia omnibus ossi ei is colendum esse semper censuerat; deinde vero ne congruum tempus ad probationes suas afferendas

Stellta , qui eas in patria habebat, Brixiae scilicet, denegaretur. Tandem de integritate sui illius familiaris ita loquitur: Hoc autem iterum dico , postquam eum recepi, nunΤuam me parvisuis , illis qui autbores fuerunt, ut mibi operam praestaret, sepe gratias egis, ratem revenisse, quasem illi mibi deseripserant, oe tulem, q9ulem Rosea Dnio V. judicavit, quando tantam pecu. niae summam illi crediderat, qualem nunc inveniret,s aemulis ejus aures obstruere vellet, integerrimum, observint simum etiam bonoris Dirae DV. si illi se reconciliari potere ur. De re vero antea gesta,&de pactis inter se, & Philonardum , testes laudat Durantem ,

Episcopum Algerentem ,& Votitium, Episcopum A quensem. Ille pluries alibi memorabitur. Hunc auiarem , ex Palla vicini Historia satis celebrem, hoc Po-Lus exornat elogio :Sic de illo Viro sum presuasus, eum Ruin, probum, exercitatum in jure , ω qui Dei non bominis fuciem , aut peoonam tu judicando respiciat. Ad hune ipsum data est PoLi Epistolae, signata num.

LXX VII.

284쪽

LXXVII. qua paucis se expedit, a sermans, se plenius scripsisse Cardinali S. Angeli, seu Verulano, nec tamen diis mulat, se adhuc valde cupere, & expectare, in linquie) Ditio ejus Rita rei a pr.esset, ae perficiat, quod tanta bumanitate , ae benignitate mibi antea es pollicita . En quo pacto bonum & honestum PoLi animum vel Epistolae istae demonstrent,in quibus tantum de pecuniarum summulis agebatur. Restant recensendae pol remae omnium literae, signatae num. LXXVIII. quibus magis, magisque Po-Lus in medium affert & discutit momenta profectionis ad Regem Galliae, a Pontifice , ut ex Conta. reni literis intellexerat, arbitrio suo Permissae, non ita facile suscipiendae, quin antea Caelar sententiam suam clarius explicasset, imo vero voluntatis jam constitutae certum aliquod testimonium praeberet,

nam eo tantum munitus, suum ad Regem adven

tum gratum futurum sperabat, quod id ipsu in Nuncti Apostolici apud eum literae, sibi datae, & R

mam a se transmissae, sed a Contareno nondum ac ceptae , apertis verbis testatae fuerant . Cujuscemo. di esse oporteret testimonium illud, ita declarat:

Majestas Caesarea potest ad Pontifcem scribere literas quae si ad me postea deserantur eum literis Mus

Sanctitatis, quae me proficisei iubeant, jam vides quam to majore cum autboritate omnia flent, di bonore Sedis Apostolicae. Et quid minus a Ciegare potes postulari, praesertim cum verbis boe jam promittat facturuns

Unde vero existimaret, nuda Caesaris verba non Iu D

285쪽

CCxx VIII DIATRIBA

fice re, in hunc modum explicat: Cum verbis boe idem de voluntate Coiaris ad eum deferebatur, referente A bale S. Sureatorir ς tamen cum de eadem re , cs' de meo adωentu postea loqueretur Nuncius cum Magno Conie stabile , hoc tum in meo adveni v exigebat, ut aliquid certius afferrem de voluntate Caesaris, significans interim, aliter baud gratum fore meum adventum cum

hoc grarisimum, quod quo pacto feret, nisi aut Caesem

per litteras boe signiscaret, aut cerium bominem ex suis una mecum, qui boc testaretur, ad Regem mitte. ret, irae quidem nou video. Et paulo post subiungit: At vero curabit, ut Orator apud Regem Cbrisianis1-mum de bis certior fiat, ct mandata certa bubeat, qui in meo admutu mecum aderit apud Regem. Atque bis quidem tum expectabam ut fleret, cum Abbas apud R tem bue de causa ad sis promissum enim fuit in meo disiesu ab Auti, cum nou aliud de me expectaretur, quam ut re tu me ad Raem Christianissimum confer.

rem , in meo ictbuc adventu me reperturum Oratorem Caesaris, qui de omnibus mandata baberet; postea υμro cum ipsie consilium mutarem, o Abbatem mitterem, cum ille cum Caesaris Oratore de negotio ageret , ille ne literas quidem de negotio babu se reo dit. Hisce expositis de tota re, denique concludit, se Sanctitatis Suae voluntate, & Servorum Dei orationibus fretum , certo confidere , omnes dii ficultates posse superare, eum tamen sinquit siuperare difficultates tali in causa, potius appellandum sit, in mediis dissicultatibus occumbere, quo, subdit, nihil sibi optabilius contingere posse.. g. XII.

286쪽

f. XII.

Ad Epistolas

LXXIX. LXXX. LXXXI. LXXXII. LXXXIII. ROMAM ex Hispania reverso Cardinale Farnesio, quod contigit ante finem mensis Julii an. 1 33 9. POLUs, qui eundem in transitu per Aveni nensem ditionem alloquendi occasionem ceperat, quique ipsi aperuerat quietis, quo flagrabat, desideatum, hoc ipsam in prima ex Epistolis modo indiratis, ad Conta renum die T. Augusti scribens, his

verbis declarat: Certo is sono forte perplexo, ct piudesidero di quiere ebe alero, di se per te cost publiebeio

non posso far gi amen3o akuno con se attioni, desidero poter baver otio di pregar udio per ii bi gno diqueues ac statim addit, se avide expectare Farnesiiliteras, quae sibi, ut ille pollicitus fuerat, Pontificis

de ea re mentem patefacerent. In eadem Epistola, quod in plerisque omnibus Carpent oram datis fac re consuevit, felicem se praedicat ex otio, quo fruebatur in Fratrum de Observantia Coenobio, ex st diis, quibus ibi una cum Beccatello, & Priolo v cabat, ex Sadoleti, quam frequentabat, consuetudi

neo Hunc autem Contareno commendat ita serti

bens: Non seria se non e a lotimo a N. S. ebe fratabre siue Creature bonorare da S. S. si ricordas amebe di questa che non e I' ultima fra tante belle piante falle da S. S. alia quale non mancbera modo, ruando

287쪽

L morra fare adoperaudolo o in Germania, o in Iulia, o Δυe meglio si placera. Quietis illius desiderium multo fusius, atque ardentius Pot Us , postquam Farnesii calamo Romam a Pontifice se revocari intellexit, declaravit in omnibus aliis literis , quas ad Contarenum dedit ante

suum Carpentoracti discessiim. Quare in Epistola ad notata num. LXXX. quae post octo tantum dies jam recensitam subsecuta est , statim ita loquitur: Et si maxime cupio primum FSmi D. N pedes coramos lari, deinde ad tuam omnium mibi jucundissimam consuetudinem redire; tamen ut corpus aegrum sive animi desideria ne impleri queant, impediis quod quidem ego ita boc tempore experior , ut nunquam magis , fui eum illa exopto, quae modo dixi, alio tamen me νrabis animi aegritudo, ut solitudinem potius quaeram , c separationem etiam ab bis , quibuscum verbari, oe quo cum adesse eum non ita animus languebat) fuerat jucundis

mum. Postea subdit,Contareno sat bene constare posse, qua ratione animus suus, quoties eum nimius pungeret dolor, ad celebritatis fugam semper spectarer,& ad quaerendas latebras , ubi totus in doloris re medium incumberet, ac proinde eidem minime mi. rum visum iri, si in praesens majore cum studio ad te. medium illud confugeret , quandoquidem dolore jam obrueretur , quin tamen spem abjiceret de causa, quam in mani sus habebat: Nee enim sinquit def-perare posuim quandiu de illius potentia cogito, ad quem magis, quam ad me baec cause pertivet , nunquam vero,

288쪽

ut spero, eapiet me ejus obliυio . Etsi enim Patriam meam agnosco esse provinciam illam, quae omiti genere calamitaris premitur, cujus vicem tam vebementer δε- leo, tamen non minus intelligo eandem esse portionem Regni ejus, cui data est Iiιmma omnis earnis potestas. Et paulo post: Fundamentum consolationis mecum circumis

fero , quod positurn est in lilius providentia, oe amore erga Dot, super quod sans ipse, eo etiam minus per- rurbor , quo magis per illius gratiam nibiI mibi consitus sum , causam unquam dedisse me, cur in has calamitares boe uus Regnum inciderit , sed bis , qui eas intule-Υ-ς , semper, quantum potui, rectisse, atque ubi Oe- ea is mel minima spes se ostenderet, meam operam juvare posse, nunquam de ise. Haec fateor, magna esse consolationis semina , ω magna doloris remedia, sis tamen si possint adolescere s quod ut fat, temporis tranquillisas , ω loci Iolitudo maxime praestant. Iuod si ad solita negotia redirem eorum, qui hujusmodi doloris malum non sentiunt, vereor illic Dinas, quibus baec semina

prorsus Distiscentur , quod si non prorsus suffocentur, ar

certe ne vis eorum retundatur, ut minus valeat ad remedium doloris, quia expertus jum, non possum non timere. Obtestatur igitur Conta renum,quem certo noverat juit illimum esse doloris sui aestimatorem ,& sui a maluissimum, ut sibi a Paulo Pontifice impetretine eo tempore ad celebritatem Urbis vocaretur , quam alias etiam sanando dolori minus aptam e

liertus fuerat, quaeque, si in ea ipse spectaretur, pa-am ipsa faceret, nihil amplius esse quod quisquam de

289쪽

de causa sibi commendata speraret. Moxque: Selutcumque sis de causa , quam nescio, an extincta sit, eum nihil aeque opponatur consolationi animi mei boetempore, quam si in sam celebritatem pose bas jucta.

tiones venirem I boc , quaeso , pro me procures apud

SSmum D. N. ne mibi necesse sit Uibue accedere, ubi

nemini prosum, mibi, ut nunc rerum mearum flatus est, maxime obsum . Non agam pluribus, baec enim nimis multa sunt, in quibus sentio, me longius, quam pares, oratione prozebi. Causam autem, cur tot verbis, ad obtinendum quod petit , opus esse non putet, hanc affert, quod sibi persuadeat. tantulum doloris

solatium ex secessu,& vacatione ab urbanis rebus minime denegandum ab eo, cui secundum Deum serviens in dolores se immiserat, labores exhauserat; praesertim si Contarenus deprecator accedat, qui auctor extiterat, ut omnia sua, ac fortunam domus suae eidem, non tam ut publicae personae, sed ut privatae propter animi generositatem, & virtutem sine ulla exceptione committeret. Tandem nihil alienum a dignitate, nihil extraordinarium se petere, in

hunc modum ostendit: nuod si bω concedi solet, pum in nostro Ordine, tum in aliis, ut, qui propinquos aut caros amiserit, qui uxorem, qui parentes, qui liberos , aliquot dies ad lugendum sibi fumant, quibus va- eant a publicis muneribus, idque in fingulis, qui faciunt, rite, oe ordine facere vidensur; ego, qui non fingulos,

sed prope universos uno momento amiserim , partim nece , partim captivitare, ει , quod omnem causam dolo-Diuitiaco by Gorale

290쪽

rir superat, patriae meae interitum pene viderim, nec enim aliter disere possum de ea, ex qua Fides, oe Rel gio Iunt expulsae, quae florere in ipsa maximesolebant. sine spe, quantum ego quidem de bumano auxilio cogi. rare possumi, fore ur ille nunquam revocentur, an at quid indecore facere videor, si, ut baec lugeam, mibi licere postulem ab Urbe abesse, oe vacationem ab umhanis rebus petam y Immo indecore facere viderer, nisi baee sagirarem , qui si in tantis calamitatibus o meorum , ω patriae vacationem ei omnem visam peterem, ut orationi, ct lacrymis ιocus iucumberem, meo fortasse ει decori, ω incla maxime servirem. Claudit Epistolam, fassus iterum, longius oratione se progressum fuisse, quum ei scriberet, cui sciebat salutem suam non minus curae esse, quam sibi, casumque suum, aeque ac sibi, amaris lacrymis dignum videri. Quod

si inquit ad illum scriberem, a quo sunt impetranda,

minus etiam nec se video, cujus benignitatem bae in

causa scis esse talem, ur vel gemitus soli, si absque verbis iniιlligi possent, Iatis essent ad baec impetranda, ne is

dum tam longa oratio meos gemitus referens . Scripta hac Epistola, literas Contarent, triduo serius quam Farne sit illas in eadem memoratas, accepit, quare plura eidem adjunxit; di primum omnium , quod consilium cepisset Romam ad pedes Pontificis mi , tendi charissimum Abbatem suum, ut a Sanctitate Sua impetret, ne ipse ad Urbis celebritatem eo te mispore redire compellatur . Deinde dolorem suum aperit ex Campegii Cardinalis obitu, at una gratula. VN. II. gg tur

SEARCH

MENU NAVIGATION