Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ejusdem Contarent humanitate obvenisse, intelligimus ex illius ad PotuM Epistola , rem aperte his verbis explicanter Contarenus noster valde humane egit mecum , qui me voluit absentem nibilominus participem esse earum pecuniarum , qua nostro ordini atttributa,

disribui solis ae sutat duntaxat inter praesentes: quod ego

profecto nec cogitavi unquam , nec postulata , quo etiam illius benignitas erga me eminentior. Laudat postea eximiam Contarent virtutem , apud quam , Video

inquit mmirore nibit fulse opus y per se enim ille

propensus ad me juvandum, oe omnibus beneficiis afaciendum assidue s. Tandem sensum depromit Sad letus animi sui magnitudine dignum , qui hujusmodi est: Num et si inibi nullum emolumentum , nullaque utilitas ita es cordi, ut vel minimum velim de mea dignitate propterea deperdere : tamen babere baee indicia amoris a summis viris, maximam ego arbitror esse dignitatem. Dignitati illi suae adeo studiose Sa-

doletus optimus cavebat, ne ulla vel levis labes adspergeretur, ut non dubitaverit, subsidium cenis renum aureum nummum, quod ei Pontifex ex fisco suo in menses singulos constituerat, etsi opportunissimum sibi certe, & necessarium donum, recusare; de qua re, ne notam duri, de agrestis animi incurreret, his verbis eundem affatus est in Epist.XII.

lib. XII. Rogo oe deprecor Sanctitatem tuam mibi ut ignoscat. Non enim profecto aut perversitate ingenii, aut moris naturaeve contumacia is id rusticitatis sum lapsus: sed quod diu ante natueram, meorum sacerdo

302쪽

tiorum fructibus duntaxat vi2ere, nibit pecuniae extraordinariae capere, quodcunque, aut undecunque unquam mibi obvinist. Itaque eo tantiam illius meae sententiae retinere volui. Paribus omnigenae virtutis documentis si quis neget, seu Sadoleti, seu Contarent, seu P Li , seu etiam Bembi Epistolas faciunt hae omnes in Diatribis nostris utramque paginam )redundare, dicam profecto, eundem quid sit virtus propemodum nescire. Venio nunc ad Epistolas hujus β. easque paucis recensebo, postquam tamen fidem Iiberavero, quam e p.CXCIII. obstrinxi, inserendae scilicet narrationis ex Epistola Poti ad Regem Eduardum, in hunc locum reservatae, licet ad initium CarpentoractensisPOLI commorationis pertineat : Cum ex Hispania

ita POLUs in ea Epistola rediens, per provinciam Galliam i/er facerem, paululum e via declinaui, ut Deluncam illam, in arduo praeruptoque Alpium jugo positam inviserem, ubi Maedalena plures annos, Prae teritis suis peccatis de flendis , vittam transegisse dieitur . Cumque inde ad templum υenissem, in quo eius caput agematur, in ipso ingreD, Regis pereatis obruti recordatus, cui ad salutem animus paenitens deeset, cum pro illo Deum, quam maxime possem, animo precarer, magnam vim lae marum profudi: quo in fetu cum illine digressus, ad aliquot etiam passuum millia perseverarem, idque a comitibus est animadversium, atque unus ex bis, quo familiarius utebar , causam a me

ejus luctus quaesisset, non modo eam exposui, fled etiam

303쪽

quid toto illo itinere, mente, atque animo precatus ese nempe me ad Patrem misericordiarum conversis oculis, id primum esse tectatum, lac mas illas non meas esse, meae enim si fuissent, me qui tot jam modis tam iniquis , tamque acerbis laesus essem , iustum porrus Dei Iudicium contra earum auctorem, quam misericordiam

postulaturum fuisse) Ied filii ejus lacomas esse, qui,

ut ait Apostolus, exauditus es pro sua reverentia, qui expers ipsie omnis peccati, pro alienis pereatis oravit . Quid ad haec Sche omius , aliique POLUM Vatiniani, & novercalis odii adversus Heruicum m simulan. tes Z Eorum judicio aut falla omnino narrasse ducendus erit, aut eas lacrymaS nota explendo , eg

recidoque dotati . sed crudeli illi, & atroci odio e saturando sudisse Itaque PoLox Carpentoriari digressus, Verona advenit, ut in ejus Vita traditur, in qua numerux

XIL his verbis concluditur: Ibi Carpentorini: sex menses comm ratus est magna cum sui, ct Sadoleti, ae populi illius voluptate; deinda revocatus a Pontifice, Veronam profectus es, qua in urbe, ejus permiis, aliginiam eundurus , summam amisismi seminis Ddi t/baei, ejus civitasis Episcopi , erga se humanisa

tem, altae bospitiaitatem expertus es. Non ita tametadiuturna fuit ea cunctatio, ac POLUS Opta rat , speraveratque; quandoquidem Veronam ingressus me. dio mense Octobri, ineunte Decembri Romae adfuit , etsi in prima ea urbe usque ad Christi μα- litia festa subsistendi facultatem jim a Pontifice im

304쪽

petrasset , de qua testem ipsum habemus in prima ex tribus hujus , Epistolis Alli V. scribit ipse ad Coma renum 3 giansi in Verona sano G salvo con Iacompagnia, ove tromi te lettere di HS. rima det priamo di intobre , te quali mi banno portato quella gratissima nova delia siceneta mi da N. S. ebe is posta δε- prasiar qui suo a Natale, la quale quanto mi si a flata cara oscio penor a V. S. Ania. Data est die x octobris. Et post biduum alteram conscripsit ad eundem, in qua veluti exultat ob eandem facultatem sibi impertitam : uuare inquit quod tempus Natiυitatis C si ad fruendum boe otio ejus Sanctitas praescribit, ita prorsus judico, si steliam ducem babuissem, ut domum ejus nataum invenirem , quam ma-πime quaero, non alio me boc tempore, quam in bane domum me conducturam, ubi magna cum spe vivam

videndi, O fruendi Me Rege Prael, non tantum in Nativitate, sed in Resurrectioine, O Ad censione. Sed

hujus rei denseratio tota penes Regem ecto. De Episcopi aedibus loquitur, in quas, licet antea mansioni. suae destinasset Alborum Monachorum Coenobium, quod illas a Principe Urbinate occupatas reperisset, cito tamen secessit, liberum locum nactus ex ejus Principis discessu. Subditque, nullum esse Monasterium, quod cum ea domo conserri possit: In quo inquit ipse dux totus in Deum incumbens pietatis sudio ardens, idque non verbis tantum , quantum operiabus declarans, reliquos omnes suos, tanquam adolescem uias Donyum Jequentes eodem trabere videtur. Haec

305쪽

POLus in Epistola data die i9. Octobr. At die 1 s.

ejusdem mensis tertiam ad mare num pariter exaravit, valde tristis ob litera S, quas a Bartholomaeo Stella acceperat. En ejus Verba: M Barao meo nostro importunamente con leςtere di XVII mi turbo enicosa, Icrivendomi come M. Durante li ba detto ebefaria meglio a venis a Roma di longo, oe cosa piis graia a Sua S. D sono restato attonito da quesa coga, laquai tanto mi molesta , quanto mi e selo la novi direstare. Conta renum igitur enixe precatur, ut ipse una cum Cardinali Farne fio a Pontifice obtinere satagant, ne i etrata jam gratia mulctaretur. Addit, non Farnesio tantum de ea re a se scribi, sed curasse etiam ut scribatur a M.' Marcelio, es quale VS.

Marcelli nomine hic a PoLo designari Marcellum Cervinum, praestantissimum paulo post Cardinalem , ac demum Pontificem Maximum, nullus dubito. De hujus Vita, Gestis, & Moribus diligentem & eruditum nuperrime in lucem edidit Vir

Cl. Petrus Pollidorus, Frentanus , Commentarium, cujus num. XI. docemur, eundem eo tempore praefectum fuisse a Pontifice educationi Cardinalium Alexandri, & Raynutii, Pauli III. Nepotum, &num. XII. eum Pontificem dicere solitum fuisse: Se tanto institutore Nepotibus cumulate consuluisse pn e dubitare, se eum magistrum , o ducem sequerentur,

quin utilisimi Apostolicae Sedi, ac Romanae Ecclesi

306쪽

evaderent, quod sibi quoque futurum decori, ct in ermolestissimas Summi Sacerdotis curas levamento. Idem Marcellus Alexandrum Farnesium in utraque Lega tione, quam an . II 3'. gessit, in Hispania scilicet

ad Caesarem, de qua superius locuti sumus, &deinde in Belgio ad eundem , eo ex Hispania per Galliam proficiscentem comitatus, ut ait Pollidorus una cum aliis Viris eximiis Adolescenti adesset, primasque post Legatum obiret partes. Profecto in. ter praeclarissima Pauli III. Gesta , ea cura recenseri

debet, qua diligentissime studuit, ut Nepotes sui

potius ex summa virtute, quam ex summa fortuna commendarentur , hujusque rei certissimo documento est demandata eorundem in si itutio viris omisnium virtutum, omnium literarum cultu excellentissimis. Quare ex illorum familia, quasi ex Ecclesiasticae sapientiae Academia, Episcopos, Cardinales, imo & Pontifices prodiisse, testati sunt Auctores in Ciaconii opere laudati, iique inter eos Cardinales, quos ea familia Protulit, magna cum laude memorarunt, praeter Cervinum , Nicolaum Ardingliellum,&Bernardinum Massaeum. Sed nullus quod ego quidem sciam ) ex Auctoribus illis adnotavit, Ioannem Petrum de Grassis, Bononiensem, Antistitem Viter-biensem, omnium primum fuisse inter illos, qui . bus Paulus Ill. regendam, optimisque disciplinis imbuendam Nepotum adolescentiam commisit. Id tamen certo constat ex binis Epistolis, quae Epistolar. Sadoleti lib. IX. leguntur, unae scilicet Grass

307쪽

ad Sadoletum, alterae Sadoleti ad Grassum. Hic inprovincia, quam humeris suis Pontificis voluntas imposuerat, amice advocat Sadoletum in partem suae illius sollicitudinis, eundem hortatus, ut, quod semel jam fecerat, literis suis Cardinalem Alexandrum

ad summum virtutis amorem inflammare pergeret.

Eas Sadoleti literas in g. I. laudandi occasonem mihi praebuit PoLi ad Ssortiam , alium Pontificis

Nepotem,gratulatio; ipsarum aurem placet hic exor dium recitare, ut magis, magisque comperiatur, perperam in invidiam vocari Pauli III. existimatio. nem , ob Nepotes illos, aetate adhuc tenera, Romana Purpura donatos: Puo tempore sinquit primum de tuo bonore am issimaque dignitate nuntius ex urbe ad nos bue pervenit, es statim cogitans existimare

coepi, te, quanquam aetate adbuc esses adolescens, indole tamen virtutis, oe commendatione ingenii dignum babitum esse, cui tantus bonos jure committeretur: tamen

quominus festinarem dare ad re Iiseras , suaeque praesenii , ω speratae a situdini gratu ri, illa res

erit, quod neque naturae mea, nec insistiti unquam fuit, ita accurrere ad laudem, di ad iratulassione m, ut fortunam magis, quam judicium fleuius viderer . Postquam autem elapso jam anno ex plurimorum literis, ac nuntiis,& constanti omnium Voce ea de optimis, liberalissimisque Alexandri moribus Sadoletus comis perisset, unde ipsi constaret, gratulationem suam non ad incertam spem , sed ad firmam, & fundatam de eodem Opinionem certo directum iri r Gratulor

in Disiligod by Cooste

308쪽

inquit tibi, oe ex animo gratulor, quod tum bonore isto, quo es a sectus , tum etiam spe, quam de te extimiam summie virtutis praebes, magnum in te praesidium simul, oe ornamentum, cum aetas nostra babitura ese videatur , tum Christiana universa Respubliea.

Honorem in eos adolescentes collatum, paribus ac Sadoletus sensibus , gratulari Ποπ refugerunζ, ut occasio tulit, Potus, Contarenus, de Bembus, qui Omnes, quoniam ut de uno ex ipsis assirmavit Paulus Manutius vixerunt, quantus eis vitae cursus fuit, in virtute toti , eorum proptereae testimonia nemo erit , qui per se se satis esse non putet ad Paulum ab ea invidia liberandum . Itaque miror, ad eadem Palla vicinum in Hist. Conc. non animadvertisse, imo vero Sarpio, Pontificem eo nomine cari penti, manus quodammodo dedisse, his verbis usum

lib. III. cap. XVII. Non perebe Pavo III. si Iascio tram re ad un recelso di tenereet a verso V suo sangue , to-glis ebe non fosse nes rem ete lator della Religione ,δε-

condo ebe appare da tutio it cors det suo Pontificato oSi come da un arto virtuoso nou beu s inferiscono tulte se virtu , eos da uuatio dissettuose non ben s.scludonstulte. E quel dissetio di Pa o ὸ eotanto umano, ebe nousi noteris per distetto in veris altro Principato; cbe non babbia dei sio umano. PEquior ea in re erga Paulum Natalis Alexander, qui de tribus Nepotibus ad Purpuram evectis ita loquitur, quos praeclarae animi do res di egregia merita non' temere adlectos comproba

runt.

309쪽

CCLII DIATRIBA

Eorum meritorum, ex quibus iidem post ad ep. tam amplissimam dignitatem concordi omnium v ce celebrati sunt, illud certe potissimum censeri debet, quod Collegas in eo Ordine praestanti lii mos sibi a Pontifice dari enixe curaverint, quodque illos postea omni ossiciorum genere prosequi nunquam omiserint. Unum tam praeclarae laudis testem afferam Bembum, cujus scilicet testimonio de Pota Romam adventu finis huic g. imponetur. TreS extant lib. VI. Familiar. ab illo ad Farnesium datae Epistolae, omnesque fidem faciunt, hunc non patronum tantum , sed propugnatorem Bembi fuisse, quippe qui maximorum, & clarissimorum hominum auctoritatem sic ipse loquitur in una ex ipsis se apud Avum , Nepotemque impugnantium, neglexerit, prudentiaque sua eorum consilium repres-lerit. Testimonium autem Bembi de POLI ad Urbem accessu legitur lib. III. in Epistola data ad Sa- doletum, atque hujusmodi est: Collega noster PoLus beri ad urbem rediit, quem virum non tu quidem plus tuis in literis laudas, atque in caelum fers, quam ille

tulerit te in eo sermone, quem, eum apud Contarenum caenaremus, mecum, oe cum iEo multum de te habuit.

sua in caena si astu ses, quis me effer fortunatior

Horum hominum coenas Platonis illis, quas Timotheus dixit non modo in praesentia, sed in posterum quoque diem fuisse jucundas, aequiparari potuisse nullus erit qui dubitet f. UL-Disitiroo by Cooste

310쪽

f. ULTIMUS.

CCLIII

Ad Epistolas

LXXXVU. LXXXVIII. BI N at Epistolae istae, etsi ad Carpen tora chense P hi domicilium , unde ipsum proxime praec dens f. Veronam deduxit, pertineant, polhremum tamen nactae sunt locum tam in lucubratione hac nostra , quam in Collectione, quoniam suo, quem scilicet temporis series poposcisset, assignarae, parum opportunae narratarum in aliis superioribus Epistolis rerum ordinem abrupissent. Complectuntur autem Poti ad Bembum , in sacrum Cardinalium ordinem Cooptatum, amplam gratulationem, & Bembi ad hane officiosissimum responsum , quod editum exiatat inter hujus Epistolas Familiar. lib. V. Uerba quibus ante binos& amplius annos usus fuerat Bem-bus, Poto eandem dignitatem gratulatus, Tu ve ro longe ornatior, atque illustrior factus, non Italiam modo, sed Britanniam etiam tuam, atque ipsum caeli verticem tuarum laudum splendore De impleas, jam diximus in I. I. POLUM in Epistola, de qua modo agimus, ita accepisse, ceu ipsum hortarentur, ac monerent; a vice tamen Bembo rependenda eundem abstinuisse, quod affirmaret, quae Bembum senem decuerant, se juvenem decere minime posse. Bembi excusationem juvat hic ipsis met ejusdem verbis repraesentare: Hic profecto es non tam bonandi, aut monendis

SEARCH

MENU NAVIGATION