Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

48 EPIς TOLAE, nostro, atque Legationis causae esset inimicissimus, cujus ut magnam rationem haberet, tempora ipsa cogebant. IIaee Rex Christianissimus, quae facile ostendunt, quam mihi timenda sit adversarii potentia, qui tantum in tali causa contra Legatum Sanctitatis Tuae potuit, & eo magis ostendunt, quo magis perspexi, quam invito animo

ejusmodi postulatis Rex Christianissimus annuit, quod satis declaravit , cum eodem die, quo hunc nuncium ad me miserat , Lutetiae me in Urbem excipi imperavit eo honore, qui Legatis haberi solet, ut hoc voluntatis ejus suisse omnes intelligerent ; quod vero colloquium esset aversatus, necessitatis. Quae tamen necessitas, quo majorem vim habuit , eo majora pericula mihi ab eo de- nunciat, qui talem tali Principi necestitatem inferre potuit. Quare, his auditis , Regis mandatis obtemperans, statim iter in Flandriam, Caesaris provinciam, converto. Cum autem Cameracum pervenissem, civitatem Sanctitati

Tuae maxime deditam, hic quidem ab Illustri hujus Civitatis Episcopo sum exceptus, qui me adhuc multum sua humanitate fovet. Sed cum ad Reginae Aulam, cui provinciae Flandriae gubernatio a Caesare fratre est credita, certum hominem ex meis, eum litteris ad Reverendissimum Leodiensem, quem ibi elia cognoveram , misissem, ut ei de meo huc adventu significarem , permissa illi non est transeundi potestas, sed statim ut Ualentianam, quae paucis millibus passuum hinc abest, pervenit, illica Praesecto ejus oppidi est retentus, & postea ad me remigiis. Cujus rei etsi aliam ille causam afferebat, tempora belli excusans, quod audisset eum e Gallia venisse: his autem non solere fieri transeundi potestatem nisi explorata prius Reginae voluntateῆ tamen cum oratorem

Regis Angliae cognovissem paulo ante ad Reginae Aulam pervenisse, quae necessitas Regem Galliae impulisset , ut me tam cito e Regno suo dimitteret, eandem video Caestri Diuitiaco by COOste

402쪽

sarianos coegisse ne aditum mihi in eorum provinciam , permitterent , sed me cum meis omnibus tota provincia

excluderent. De quo si prius dubitassem , quae per id tempus, quo hic jam triginta sere dies versor, tentavi, nimis me docerent, cum nunquam intermiserim per Nuntios alienos experiri nam ut aliquem ex meis mitterem

ad Reginam, nunquam potui impetrare ut si me in

his locis subsistere non permitterent, saltem transeundi mihi, & meis copiam facerent , ut tuto nos in Germaniam conferre possemus. Cum autem primum ab Illustr. hoc Episcopo impetrassem, ut per aliquem ex suis litteras , & mandata ad Reverendistimum Leodiensem miti re liceret, ille quidem, qui uno die iter ad Aulam confecit , ita post decem dies ad me rediit, ut nullas litteras reserret, sed tantum mandata a Reverendissimo Leodiensi, quae potius mihi undique pericula impendere , quam ullam ex his evadendi rationem ostendebant, neque enim in hac Urbe propter insidias , quae variis modistenduntur, me tutum esse poste; omnia sua illum mihi Offerre, quibus, ut meis, uti possem , si modo in provinciam illius pervenissem, ubi & de loco tuto, & comm

do se mihi prospecturum pollicebatur. Quod quidem primo in votis mihi maxime suit; sed quoniam , qua ratione illuc, salva dignitate, penetrare possem, non videbam, cum ille, dissimulato vestitu ut venirem, suaderet, coactus sum iterum cum Episcopo agere de altero Nuntio mittendo, atque ille tunc Archidiaconi hujus Ecclesiae, hominis probi, & industrii, ac Sedis Apostolicae obedientiae in primis dediti, operam mihi obtulit: quem cum misissem probe de omnibus rebus edoctum, tandem post undecim dies rediit cum his mandatis a Regina, & Reverendissimo Leodiensi postquam de his consultatum suisset, quae ipse postulassem, Reginam statim missuram , qui duces itineris mihi Leodium usque futuri essent, ibique omnia mihi Reverendissimum Leodiensem , quae vel ad

403쪽

EPISTOLAE .

commoditatem cominorandi desiderari possent, prolixe polliceri, atque hunc Nuntium in horas expecto.

IIaec autein nunc commemoro Sanctitati Tuae , non

solum ut sciat, quo loco ca lint, quae meae fidei sunt comini Ta, sed ut sacilius ex hoc colligere possit, quam mihi minime tutum sit, & maxime timendum in iis locis diutius manere, ubi adversarius ini estissimus ordini nostro,& Sanctitati Tuae, ac mihi praeter caeteros, tantum apud Principes postit, ut ei contra ipsorum voluntatem , quae a nullo Principe Christiano quisquam impetravit unquam, temporibus cedentes , concessierint. Sed neque hoc tam est timendum propter factum, quam propter exemplum , ne videlicet cum homines perspexerint, quae isti Principes , contra ipsorum, & aliorum consuetudinem, contraque suam voluntatem fecerint, ne inimico nostri ordinis displicerent, ne , inquam , hic eorum timor aliorum audaciam augeat, ut id tentent, & iaciant, quod maxime ci placeret; non ut ego ex Gallia discedere cogar, vel a Flandria excludar, sed ut prorsus tollar e medio ὁ huc nimirum pertinebant mandata oratoris ejus, qui ad Regem Christianissimum est missus , ut scilicet me ad se Rex Christianis limus adire sineret, tum autem in manus Oratoris ejus in Angliam deportandum traderet. Qui autem, ut me in sua potestate haberet , a Rege Christianissimo non veritus est petere, ut omne jus humanum, & divinum violaret tale enim petit, qui Legatum sibi contra jus gentium tradi postulat) quis non videt quam infestus

sit ejus in me animus, de quam idem caedis meae appetens. ZHaec quidem postulatio ita quorundam veterum amicorum meorum animos terruit , quos Lutetiae inveni , homines Gallos, cum hic nuntius ad eorum aures perlatus esset, ut me statim adirent, & maxime adhortarentur, ut per dispositos equos quam celerrime , & quam maxime , cum

fieri posset, me e Gallia subducerem. Sed ego, etsi de Regis Christianissimi voluntate , quam mihi illi quoque

404쪽

II priores confirmaverunt , & de omnibus Gallorum animis exploratum haberem, quam ab omni ejusmodi scelere non modo prodendi me abhorrerent , sed ne in minima quidem re offendendi, contra autem Omnia facturos scirem, quantum tempora paterentur, ut nihil tale timere possem; tamen si in eo periculum non agnoscerem, ne hic timor tantorum Principum offendendi inimicum meum , aliorum audaciam armet, ut ei gratificentur, qui nihil magis quam meum sanguinem appetere videtur , praesertim in tam vicinis locis, nimis quidem audax, & temerarius videri possem, ptaesertim cum nullus sere dies, ex quo hic sum , praeterierit, in quo non aliquis de periculis, quae mihi hic ma

nenti impenderent , admonuerit.

Quae cum ita sint, eadem prorsus, non solum ut quam longissime, sed ut quam citis sin e , & quam celerrime ex his locis me sebripiam , non invitant modo , sed quasi impellunt , & eo quidem magis, quod causa ipsa, quae sola me retinere posset, & quae huc sola traxit, ne spem quidem ullam ostendere videtur, vel minimo periculo dignam , cur in his locis diutius mancam, populi tumultu,

rui causam ipsam fovebat, ita sedato, ut multi supplicioni affecti, duces autem omnes in Regis potestatem venerint. Ac de sedato quidem tumultu in itinere, cum Lugdunum pervenissem, audiveram , sed tum dicebatur, ut aliqua ex parte populorum animis satisfaceret, Regerrta pollicitum esse se coacturum Concilium, in quo de rebus

ad Religionem pertinentibus ageretur, quae maxime eos, ut tumultuarentur , impulerant : praestitutum vero diem

fuisse festum Divi Ioannis Baptistae id est viij. Kalend Iulii.

Atque hujus quidem Concilii rumor, quod extremo Martio futurum, Romae intellexeram, ut maxime, quantum per impedimenta licuit , in itinere properarem , effecerat: atque sic Lugdunum perveneram cum impedimentis, ut

qui expeditus idem iter fecisset, biduo dumtaxat ante me Lugduno discederet. Sed postea cum illud prorogatum in

405쪽

Iuli una mensem audissem, ea res tardiorem me in reliquo itinere fecit , & nunc cum hunc rumorem evanescere videam , ita ut nemo quidem Concilium aliquod expectet, quam id quod in conventu malignantium Londini sup rioribus diebus est coactum ab iisdem , qui prius omnia illa decreta contra Ecclesiae unitatem secerant, qui cadem nunc multo violentius confirmarunt, & cum reliqua omnia, quae spem aliquam in causa afferebant, oppressa sint, &, ut Putantur, extincta, adjunetis his terroribus, quos dixi, haec

sane omnia reditum multo magis accelerandum monent.

Unum videtur quod retardet , & ad aliquod tempus hic nos retinere possit, quod ad honorem Sanctitatis Tuae spectat, ne videamur temere venisse, qui tam cito discedimuS. Verum non modo non temere id factum, sed magno conlilio, ut est factum, videbit, qui rem consideret in eo statu, quo, cum Roma discederem, erat, cum populus religionis causa tumultuaretur, ac duces impigros, & no

biles Uiros haberet. Nihil enim videbatur esse, quod ma jores animos populo dare post et, quam si unum ex suis

cum authoritate adventantem audirent , qui causam eo rum juvaret; nihil quod magis terrorem illorum adversariis afferret, aut facilius ad aequiores conditiones eos pertraheret. Argumentum autem terroris illorum maximunia

illud fuit, quod, populi tumultu jam sedato, tamen summina diligentia, R in Gallia, B in Flandria per novos Oratores, ob hanc ipsam rem missos, apud Principes egerunt, ut propius accedendi potestas mihi ne seret. Quare illud optime factum judicari debet; & nunc, rebus mutatis, non jam temeritati attribuendum est, si, dilapsia occasione illa, propter quam sum missus, revocer, sed potius, si diutius

in his locis retinerer, ubi sine magno periculo esse non possim , praesertim cum unicus hoc tempore minister relictus videar, per quem cum Anglis agere in Ecclesiae causa Sanctitas Tua possit. Utcumque autem res adhuc processit, cum eventus non in hominis, sed in Dei solius potesta-

406쪽

SI testate sit, quae homo videre potest, haec optime SanctitasTua prospexit, cum me talem tali tempore ad tales milit, in quo nemo non Summi Pastoris ossicium libenter agnoscata Haec sunt, Beatissime Pater, quae mihi in mentem venerunt , quae merito S. T. persuadere posiSint, ut me is quamprimum ad se revocet. Nunc quae rursus diuturniorem moram in his locis suadent, proponam, vel potius illud unum, quod unum valere debet, id cst, causam ipsam, quae, si tanti momenti est judicata, ut propter eam S. T. impensis, & cura se se oneraret, ipse omni periculo me obiicerem, dum huc venio; non minoris certe momenti eadem videri debet ad retinendum me tantisper, dum, quid proficere possimus, intelligi possit. Hoc enim plane constat, discesium meum tam celerem uni verse cauis plurimum obfuturum, quod , & populis illis, quibus maxime consultum oportet, desperationem certam afferet,& adversariis, ut magis in populum, & Ecclesiae ininistros insultent, summam securitatem. Quod si quis acrius in ipsam causam intueatur, illudque consideret, quantopere intersit Ecclesiae , illum ex ipsius sententia componi, is certe reperiet, si perpetuo ad omnes occasiones, quisquain in his regionibus excubaret, ut praesto esset, quoties aliqua occasio emergeret, ita optime consultum iri ipsi Ecclesiae. Ac nisi illam Insulam, quae olim pulcherrimum Ecclesiae membrum fuit , penitus amittere velimus, sic propemo dum necesse esse facere. Si enim ei non in tempore subveniatur, sed ita dimittatur, ut filiis eornm, qui nunc vivunt, ejusmodi opiniones prodantur, jam sero quidem,& frustra laborabunt, qui tum Ecclesiae praeerunt, ut cum reliquo Ecclesiae corpore illam conjungant, & ad legitimi Capitis obedientiam retrahant. Quo magis igitur conatus istorum eo pertinent , ut posteris pestiferae opiniones ad Ecclesiae perniciem prodantur , eo magis , qui Ecclesiae

praesunt, huic rei obviam ire debent. Nihil vero ad im-

407쪽

pediendum opportunius hoc tempore videtur, antequam veteris Religionis memoria obliteretur, quam si quis ex suis, cujus existimatio nunquam apud eos sit laesa, rectaque semper , & constans de Religione opinio extiterit, quasi in conspectu illorum maneat, cujus vel exemplo, vel authoritate , & suasione , ut se occasio tulerit, moveantur qui non tam verbo, quam re, paratus sit, Omnia prorsus extrema corpore subire , quam perniciosis i stis opinionibus , quae animas perdunt , assentiri. Sed hoc nunc frustra commemoro, si huic nec locus ullus hoc tempore tutus ostendatur , ubi consistere possit , & omnes occasiones talem animum declarandi sublatae sint. Quamvis si in Leodiensis provinciam tuto penetrare possimus, cujus rei nonnulla spes ostenditur, satis quidcm, ut fp ro, de loco prospectum erit. Nec enim illi desunt urbes, aut castella, quae, & tuta erunt, & ad omnia , quae comgitamus, Opportuna; occasiones tantum desunt, quae quisedem in manu Dei sunt, qui saepe praeter spem novas os- seri , quomodo etiam oblatae, cum illas apprehendere comgitamus , elabuntur. Eas vero in hac causa non defuturas, eo magis sperandum est, quod videmus, maxime illam occasionem, quae ex tumultu populi extiterat, sic oppressam esse, ut primum largitione, & blanditiis, tanquam escis, duces capti sint, deinde in eos sit animadversum, quos benigna promissa traxerant. Quod si iis actibus animi hominum placari poliant, non multum quidem sperandum esset, fore, ut per eosdem novae occasiones excit rentur . Sed cum omnium animi magis hac ratione exa-eerbari soleant, ac doceri, ne cujusquam verbis, ac promissis fidant, quibus adducti sua praesidia relinquant, non amissae quidem occasiones, quae ex populo nasci possint, sed in aliud tempus reservatae merito vidcri possint, ut majori vi erumpant, quae nunc ad tempus metu comprimuntur λ praesertim cum in illorum animis tumultuandi causae resideant, nec vires sint ulla ex parte diminutae ,

nisi Di siligod by Cooste

408쪽

SI nisi quantum ducibus sunt privati. Quod si ducis spes aliqua ostendatur , cui de loco tuto, & propinquo provideatur , populorum animis sic exulceratis occaliones quidem diu deesse non pollunt; quae si vel in longum tempus ese sent expectandae, causa quidem talis est, ut nullum tempus nimis longum videri debeat, ubi vel minima spes ostendatur aliquid proiici posse. Hic vero scio me Regis, & mihi inimicissimi, &potentissimi utrumque enim declarant Legationes ejus ad Principes contra me millae) iram in me, & potentiam lacessere, quemadmodum jam lacessivi, cumque, ii ob hanc causam, quam dixi , in his locis me manere intelligat,

multo magis tentaturum, atque omnes vias persequuturum,

ut me de medio tollat , qui nunc quoque per Oratores suos id se ea ratione facturum minatur, qua Philippus omnia castella, quamvis munita, expugnari posse dicebat,

quocumque onustus auro alinus mitti posset. Hic vero multos asinos se contra me oneraturum ostendit; centum enim

aureorum Anglicorum millia se prosularum jactant, ut me in sua potestate vel vivum, vel mortuum habeat. Quis ergo me tutum ab hujus infesta potentia praestabiti Idem, Beatissime Pater, qui animam securam facit, & omni terrore , qui per hominem in serri possit, liberat, cui me sid munus obire, quod mihi ea persona, quam gero, impo nit , reliqua istius providentiae relinquere jubet, cui nemo unquam frustra est confisus, sub quo omnes, qui ei fidunt, ab Omni incommodo , quod vel ab homine, vel ab ullare proficisci possit, semper tuti sunt. Munus vero meum est, qui Cardinalis sum, & in Sacrum illud Collegium cooptatus, nullum ut periculum pro Capitis Ecclesiae honore, & ipsius Ecclesiae utilitate recusem, sed ultro etiam,& libenter, si ita opus si, omnia pericula oppetam, nulla habita falutis meae, & vitae, ratione. Hoc enim patrimonium est , quod nobis a magnis illis Ecclesiae Cardinibus Apostolis, quorum successores esse gaudemus, est relis Disjtjr by GOrale

409쪽

relictum, qui universiam mundi potentiam contra se, dum Christi , & Ecclesiae, honori, & commodo servirent, provocare non dubitarunt. Haec quidem in animo meo Christus, antequam in sacrum hunc ordinem cooptarer, impresserat, &, postquam sum cooptatus, eadem suggessit,&, antequam Roma egrederer, Omnia haec pericula ante is oeulos posuit, in quibus si nunc exercere me illi placeat,

quid est quod timeam i quid est quod non potius gaudeam tqui cum causiam communem cum magnis illis viris habere me sciam, quin ordinem eundem, & eundem etiam protectorem habiturus sim, dubitare non possum , idque eo quidem minus, quod ab eodem protectore socium laborum,& curarum mihi ejusmodi datum esse video , ut, si mihi timor aliquis magna illa exempla ex animo exturbaret, vel vivum exemplum ante Oculos haberem , quod me merito moveret . Quale enim est Reverendi Veronensis exemplum , quena, Christo inspirante , Sanctitas Τua socium itineris, & laborum mihi dedit, qui tam sacile se ab otio,& securitate sua abstrahi passus est , praesertim cum tam justam causam manendi apud Sponsam suam haberet, pro qua multos labores exhauserat , quae illius absentia nonnulla ex parte posset deformarii Sed hoc minus sortasse admirandum est in eo, qui tot documenta pietatis suae in unive sali Ecclesia dedit, si privatam Ecclesiam ad tempus reliquit , ut publicae cauis adesset e valde illud est admirandum , cum uterque nostrum jam tentaverimus, quid communis matris Ecclesiae causa prodesse possimus, & ab omnismetu, quem sperabamus, ubique simus exclusi, cum pericula undique circumstentὸ nihil tamen hominem sorti simum haec terrere possunt, ac ne movere quidem, ut facultatem a S. T. oblatam accelerandi reditus statim amplectatur, quae si oblata non esset, ut nunc sunt tempora, homini prudenti Omnino esset quaerenda. Et tamen nihil horum video, imo contra ejus sententiam eo pertinere, ut coeptis inlitamus, atque ut in his locis in mediis peri-Disiti sed by Corale

410쪽

periculis, tanquam speculatores, intenti ad omnes occasiones rei bene gerendae ad aliquod tempus expectemus. Unde hic animus niti a Christo, in cujus tutela, ut caetera omnia, sic praecipue est Ecclesia, pro cujus salute est mortuus. Quod li fieri non potest, ut ille talem animam in Ecclesiae utilitatem non convertat , sic enim uti solet suis donis, quae Ecclesiae filiis impartitur, ecquid nos magis hortari, ac confirmare potest, ut hic maneamus, quam ut Ecclesiae, aut vivi, aut mortui prosimus, majus enim donum nemo a Christo, in cujus manu sunt omnia, aut optare, aut petere potesti Quanquam ne dissidendum quidem est, vivos nos prodesse poste. Utcumque nunc bene gerendae rei occasiones latent, utcumque dissicile id apparet , vel potius ejusnodi , ut fieri nequeat, hoc enim videmus , nihil sere praeclarum geri in rebus humanis, quod non multas dissicultates initio habeat, & nunquam quidem periculis magnis carere, quae magna tandem evadunt ; divina vero saepius per ea, quae fieri nequeunt, ad optatum finem perduci. Sed de eventu rerum, neque

divinare, neque praescribere aliquiis, sed in omnibus me judieio, & mandato S. T. subiicere, in his litteris meum consilium fuit, atque ut Sanctitas Tua paratius haberet quid judicare posset, visum est mihi, qui rebus intersum,

quae in utramque partem in mentem venirent, ex quibus

judicium certius fieri posset, proponere . Neque aliud nunc

expecto , nisi quid S. T. jubeat ἱ quod simul atque cognovero , ut primo quoque tempore id exequar, semper, quantum in me quidem erit, ero paratus. Ut autem SanctitasTua jubeat, quod maxime in Ecclesiae utilitatem atque ejus honorem cedat, qui Sanctitati Tuae vicariam suam potentiam in Ecclesia dedit, semper optabo, & precabor. Dat. Cameraci xviij. Mati M. D. XXXVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION