장음표시 사용
411쪽
Gaspar Card. Contarenus Regin. Cardin. Polo. O t mam nullai habeo litteras tuas , quibus me respondere oporteat , nam jampridem respondI Wremis litteris datis Lugduni: verum ne, si forte easu quopiam libi non fui et mea Epipola reddua, multa ignorares , quα cupio te inelugere, ejus exemplum his adjunnum mitto. Intellexi ex litteris Prioli , quo in satu res vestrae essent. Doleo plurimum, Regem tuum, cujus bonum novi quantopere cupias , quotidie longius recedere a Chrisi Ecclesiae unitate, Abigue dum putat optime consulere , ct rebus , dignitatique δεα , magis in praeceps ferri. Dolendum sane nobis est, rogandurique Deus Optimus , in cujus manu sunt corda hominum , ae praecipue Principum, ut illius Principis misereatur, ae dispellat eas tenebraI , qui bus adversarii nostri insidiis eor ejus obumbratum es. Intellexi , quibus rationibus adduLII decreveritis diutius in
eis regionibus morari . Herum illud reor animadvertendum
esse e contra , si diutius in angulo quopiam delitueritis ut mereor parum confulatis Sedi Apo lux, ct magis vos las ericulis obiiciatis iecirco censeo, moderati nem quandam a SHs duere adhiberi, ne vel eum in minia properetis, vel eum indignitate diutius desuesaris.
Episcopus Heronensis admonuit litteris suis Reverendum Protomtorium Ambrosium, Priolum ad me feri δ' de eontrahendis impensis vesiris: pereunctatus est a me iue, Ufensis litteris Episcopi Heronensis , quidnam Priolus mihi Icrim et super ea re, ego nis volui stem mendax haberi , non potui non illi explicare, quidnam mihi seriri et Pri ius . Itaque non potui seruare ea, quae inibi servanda esse
admonuerat Priolus. Nos omnes bene valemus , teque us
biscum esse maxime cupimus. A Turcis sa Iur ingens
412쪽
I9 lassii, Principes Chrisiani mutuo se conficiunt , ut vides, id nobis Moerandum , vel timendum potius sit , inte ligis per te probe. Rogandus Deus optimus , ac meme, quantum ρυμmur, recedendum es bine, si volumus frui pace . Vale in Domino , G Deum orato pro Sanctissimo Pontifice, re omnibus nosni , Episcopo ue Heronensi, caeteririque amicis nosiris, ratis comitibus saluum dicito. Romae die xxij. Maia M. D. XXXLII.
MAgna iactati tempestate , in eam tandem Urbem
pervenimus , quam Sanctitas Tua portum nobis tutum , & certistinium in quavis necessitate perfugium , modo illuc penetrare possemus , suturum praedixeratis Pervenimus, inquam, Leodium , atque ita pervenimus, ut eum nihil magis in votis haberemus, nihil magis contenderemus , cum nihil denique, in quo opera nostra valere posset, a nobis intentatum relinqueretur, ut eo accederemus , unde bidui iter aberamus , vix post quadraginta dies id assequi potuerimus ; tantum conatus ad versiariorum, quasi validi venti reflantes, potuerunt, qui nos suo impetu, & terrore ex tota provincia eiicere, &Romam, unde venimus, repellere contenderunt. Atque
hoc illi quidem, si nos perdere non possent, quod ante
omnia spectabant, ut variis modis tentarunt, quasi secundo loco sese perfecturos existimabant . Sed nos divina bonitas per Reverendissimum Leodiensem ab eorum insidiis liberavit, tandemque eo loco , quo maxime cupie H a bamus,
413쪽
bamus, constituit, ubi nihil mihi prius faetendum judicavi, quam, ut illius praestanti bonitati, cujus benescio, difficillimo tempore, id assequutus sum, testi nonium apud Sanctitatem Tuam darem. Etsi non ignoro, nihil novum me Sanctitati Tuae de Reverendissimo Leodiensi dicturum, de cujus animi praestantia, antequam Roma discederem, cum casus ii commemorarentur, qui facile accidere possent, in quibus praesidio magni alicujus Uiri mihi opus futurum esset, ea Sanctitatem Tuam sibi pollicita suisse
memini, ut a nemine majora expectari possent, proposuisseque illum mihi, ad quem omnibus in rebus cons gerem , in quibus vel magnorum Principum auctoritate, vel praesidio opus esset; illius enim Obedientiam erga Sanctam istam Sedem , & authoritatem in his locis, atque animum maxime generosium, pro multorum Principum sublidio mihi futurum. Sane talem eum sum semper expertus , & tali tempore sum expertus, in quo nisi egregia eius virtus judicio Sanctitatis Tuae respondisset, nec qu modo ex periculis maximis evaderem, nec sane, cum evasissem, quomodo his in locis, utcumque causa urgebat, consistere possem, inveniebam. Hujus vero benignitate,& studio factum est ut mihi in omnibus, quae deli de rare potui, abunde sit prospectum. Quod eo libentius ad Sanctitatem Tuam scribo, quo magis novi haec illum secisse non solum communi sibi cum caeteris obedientia adductum , sed etiam privata quadam observantia erga Sanctitatem Tuam , quam antequam ad summum istum dignitatis gradum esset evecta, plurimum semper coluit, & nunc maxime talem ejus observantiam crevisse est necesse ;quemadmodum in hoc meo casu, quem Sanctitas Tua illi commendavit, plane ostendit. Ita enim se gessit, ut quae vel a filio obsequentissimo, vel ab amico fidelissimo, vela Collega conjunctissimo expectari possent, Omnia cumulate praestiterit. Reliqua, quae ad negotium mihi a Sanctitate Tua commeudatum attinent, quoniam de his Re
414쪽
6 Iverendus Ueronensis ad Reverendum Protonotarium, , Sanctitatis Tuae Secretarium, proximis diebus diligenter perstripsit, ne molestus sim Sanctitati Tuae, eadem omittenda duxi, Tuaeque Sanctitatis pedes humillime osculor. Distum Leodii x. Iunii M. D. XXXVII. XXII.
Sacro Collegio Reginaidas Carae Polus
Reverendissimi Patres, & Domini mei Colendissimi. ΡRimum quidem mihi optandum esset occasionem dari,
ut de ea re, propter quam in haec loca sum missus, laeto aliquo nuntio vos tinpartirem, in quo , non tam, meo desiderio, quam Sanctitati Domini Nostri , & omnium vestrorum, ac bonorum omnium votis me magis satisfacturum fuisse scio. Sed quoniam sola pietas suit, quae primum Sanctissimum Dominum Nostrum, dein DD. VH Reverendissimas omnes persuasit , ut mihi hanc provinciam traderetis, sola etiam pietas suit, quae me ad subeundum onus hoc promptiorem fecit ὁ reliqua si non respondeant votis, tamen aequo animo sunt ferenda, ne non , tam Dei voluntate , quam nostra , niti videamur, si eventus rerum, quarum solus Deus est dominus, quod praeter nostram voluntatem accidant , aegre nos ferre ostendamus. Mihi quidem , praeter pietatis consolationem , commune semper, ut spero, vobiscum satis esse debet, si adversis, quae multa mihi in hac causa acciderunt, animo deiici Dei benignitas non patiatur , quemadmodum lilactenus , quod summum ejus bonitatis seneficium agnosco, deiici non est passus. Quae vero res me impulit, ut has ad Reverendissimas DD. UU. litteras perscriberem, praeter eam, quae mihi praecipua esse debet, ut seminam meam erga Disit jgoo by Cooste
415쪽
erga vos obsiemantiam , quam in animo gero, aliquom do per litteras patefacerem, haec etiam fuit, nempe segregia in me hoc tempore Illustrissimi, & Reverendissi mi Domini Leodiensis merita, cujus opera factum est, ut non modo ex multis periculis, quae mihi ex hae causa impendebant , & undique circumstabant, eriperer ; sed quod vix, ut nunc sunt tempora, in his locis sperare
poteram, locum tutum, quo me reciperem, ad manendum haberem, quoniam mihi in sua civitate Leodiensidari secit, quo postquam me cum summo honore recipi secisset, hic sic me omnium civium observantia muniri curavit, ut nihil prorsus, neque ad salutem, neque ad dignitatem tuendam abesse videatur . Quae omnia cum ad sacrosancti Ordinis vestri honorem redundent, cujus ego, etsi indigna, aliqua tamen portio sum, visum est hac de re vos certiores facere, primum, ut de tali praesidio tanti viri in his locis, qualem Deus vobis maxime dedit, gratularer, deinde rogarem, ut in hoc onere tantae in me benignitatis serendo, quae maxime ad vos attinet, me adjuvetis. Id quod iacile facietis, si primum gratam hujus beneficii memoriam in animis vestris conservetis, deinde eandem per litteras Illustrissimae, & Reverendissimae D. Rus significari curetis. Interim , quod ad
me attinet, dum ad vos redeundi Dei benignitas viam, aliquam patefaciat, hoc Reverendissimas DD. o. rogatas velim, ut me in grata vestra memoria conservando, assidue Deum oretis, ut is tandem sit causae exitus, per quem divinum nomen maxime ab omnibus cum ejus summo honore possit celebrari.
Dat. Leodii die x. Iunii M. D. XXXVII.
416쪽
XXIII. S. R. E. Cardinales &c. Regin. Polo S. R. E. Cardin. Reverendi me, 9 Illustri me Domine, ct Fratre Ob mandi me. ACcepimur litteras Reserendi se, di Illuseri ae D.
V. x. Assurii Leodis musas , quarum lectione, ct ω- tan ut , ct commoti sumus. Laetati , quod in eas sa tes salva pervenerit , comitatumque universum , ct υμ- Has omnes, dissicilibus penetratis locis, fossura duxerit, comWoti, quod praeter Rem , praeterque votum , inopina ta multa , di dura fese itu ingesserint , quae nobis quo que absensibus auditu haud lesia, non facium usue u que exitum spondeant . Et de exitu quidem fatis solitati fumus , tamen eum Reverendi ae D. C. prudentiae, samgacitatis, experientiae, virtutis animi, in mentem venit,
magna nos conflatio, major spes subit , quaecumque pM hac evenerint, voto responsura, Deo ducente, qui causam suam tuetur. De labore eero , o summa di cultate ere tu i , quia non ea res suscepta es, quae levitatem per ferret , sed a rea admodum , di durae tractationis; evitamen aequanimiter se accommodare oportet, cum trista,er inamoena quaelibet tolerare At aequum , quicumque in Vinea Domini labaramus. Deus , ct laborem leniet , o exitum dabit, puem evenamus, eum reditu optato, se licem . Si quid interea erit, in quo Reverendi mae D. C.
Obsequi mus, si notum fecerit, ad Mita parati δε-
mul. Litteras , ut optat , ad Reverendi fimum Leodie fem, benignitati Jae, hospitalitatique iratas, di ani mi nosiri assectui respondentes, una desinamus, o m facere non e abimus , quae in Reverendi mae D. H. honorem, aut eommodum vertere intelligemur, guae fetu ter valeat. Roma die ultimo Iunii M. D. X XLIL
417쪽
Regis. Carae Polus Gaspari Contarem Cardynali.
UTrunque ex tuis litteris, quas Romae xij. Maii scriptas, v. Iunii accepi, facile cognovi, & quant pere negotium suscepisti de re pecuniaria cum Sanctissismo Domino Nostro procuranda, & promptissimam Ejus
Sanctitatis voluntatem in meae necessitati succurrendo. Quae etsi mihi gratissima suerunt, tamen multo quidem gratius suisset, nullam causam habuisse appellandi Ejus Sanctitatem hac de re, nec tibi tale negotium imponendi. Scio enim, & mihi conscius sunt, quam invitus hoc feci, & quantam vim naturae meae intuli , cum hoc peterem, sed necessitati resistere non potuimus, cui omnia cedunt, quae, ut habet antiquus versus, ipsum summum exsuperarent Iovem. Quanta vero , & qualis fuerit haec necessitas , ex litteris , quas Lugduno dedimus, satis, ut spero, cognovisti, quare nihil opus erit repetere. Illa potius commemoranda essent, quae in Cameraci obsidione, sic enim verissime appellare possum , nostram illie commorationem, dum per quadraginta sere dies nec mihi, nec cuiquam meorum extra exire quoquam licuit , sed quasi obsessi, & carceribus inclusi, aliorum opera condu-ha, semper siti ad procurandam liberationem coacti sumus ; qua tandem post tantum temporis intervallum impetrata , cum ab Aula Reginae eum authoritate venisset ad nos liberandum etiam praesidium equitum, quod ille
secum adduxerat , conducere nos voluit una cum caduceatore , quod aliter tutum accessum per Galliae provinciam in agrum Leodiensem , se non audere polliceri diceret, haec quidem necessario extraordinarias impensas , &eas quidem non exiguas attulerunt. Quia vero nunc amantissime mones, ut dem operam, quantum per dignitatem liceat 1 Diuitiaco by GOrale
418쪽
EPIs TOLAE. 63 liceat , ne pecunia extraordinaria indigeam; quid in hoc
praestare possiin, quanta praeterea voluntas suerit, ut mi nori etiam summa, si fieri possit, quam ordinaria sit, metuerer, & quantum etiana necessitati, quoad potui, restiti, ne extraordinariam peterem , rogo te, ne pigeat ex his litteris, quas Priolus noster his de rebus meis verbis scribet , cognoscere ; cui idcirco hoc negotium dedi hae de re ad te scribendi, quod cum fusius hoc scribendum esset, quo magis hujus necessitatis causam S. D. N. apertam esse cupio, quando pluribus litteris hoc tempore scribendis ipse necessario impedirer, neminem eo melius h onere me levare posse, cui omnia mea sunt notissima, judicavi . Quare haec ex illius litteris melius, & susius cognosces . Hoc tamen etiam ex meis cupio intelligas, quod ad eos attinet, qui moeum sunt, & curam rei fami Earis habent, sic frugalitati omnes studere, &, ut quam minime sumptus supervacanei fiant, in omnibus operam
dare, ut, si Cato ille Censorius adesset, qui ciconomicus omnium severissimus, & diligentissimus habebatur, & suit, nihil sane meo judicio haberet , in quo jure rationem dispensandi reprehendere posset. Atque si Reverendum Veronensem cogites, ne Catonem quidem in hac parte desiderabis. Ille enim, etsi ad hoe mihi datus sit benignitate Pontificis, ut mecum omnia summa sustineret,& consilio, atque opera dirigeret, ut in omnibus egregie
facit; tamen mihi crede, quae est ejus humanitas, sic seipsum ad haec inseriora dimittit, ut in domo mea, si quae
ordinat, quae disponit, tam circa victum , quam quae ad universam rem familiarem pertinent, videres, talem qui dem agnosceres, cujus vel praesentia sola , ne qui inutiles sumptus fiant , obsistere posset, cura vero, ut omnia recte, & ordine cum summa frugalitate fiant, abunde praestare. Quare hunc satis habeo nunc tibi nominare, ut ostendam, quantum in nobis est, & dedisse hactenus,& postbae daturos omnem operam , ut extraordinaria .
419쪽
pecunia ad sumptus non necesse sit quaerere. Sed si nee nostra voluntas, nec talis viri industria, & prudentia nos liaetenus liberare poterunt , ut non interim maximi sumin plus fierent, & talos , quod , quae aliis Legitis ultra montanis pecunia est consueta dari, mihi non suffecerit , partim quidem ex superioribus meis litteris Lugduno datis causam cognovisti satis, ut spero , justa in , partim nunc& multo clarius ex his, quae postea secessere, ex Prioli nostri litteris intelliges , ex quibus cum cognoveris , quae mihi extraordinario more contigere , qualia haud scio, an ulli unquam Legato multis saeculis intervenere, si extraordinarii sumptus multi suerint, mirum nemini, qui haec audierit, videri potest. Sed de his haetenus. De rebus Anglicis, quod aves scire quo Ioco sunt constitutae, utinam quidem eo loco essent, quo tuus in Christima, & illam provinciam vinor flagitaret, ac studium utriusque nostrum in illius salutem, qui nunc maxime meam oppugnat. Sed quo loco sint, satis videor explicasse, si quae contra me illi , quorum arbitrio res univeris in Anglia geruntur, sunt machinati, indicavero. Ea vero ut facilius intelligas, exemplum litterarum, quas hac de re ad Sanctissimurria Dominum Nostrum scripsi, ad te nunc mitto, de quibus etiam Prioli nostri litterat te docebunt. Quod vero ad meam Legationem attinet, quod hactenus facere potui,
id solum fuit, ut in locum aliquem tutum ab istoruna insidiis , & conjurationibus me subducerem , quod benigni late primum Dei, & Reverendissimi Leodiensis beneficio vix tandem videor in hac re consequutus, etsi nusquam quidem tutum ab illorum insidiis, ubi aliquo modo illi penetrare possunt, dicere me possum, sed minus certe obiectum eorum insidiis Reverendissimi Leodiensis beneficio, qui de hoc loco mihi prospexit, ubi ad nutum cives erant
parati omnia facere, quaecumque ad metuendum pertinebant. Sed neque hoc impedire potuit, quominus ante obiduum liue insidiandi ea ula Anglus quidam veniret, de
420쪽
quo prius cognoveram per interreptas quasdam litteras ad eum ab oratore Regis in Flandria, quae ad me fuerant allatae. In illis vero scribebatur: Si perficere posset, de quibus prius suerant inter se colloquuti, maximam gratiam apud Regem illum initurum, adjuncto digno prinnato. Hie vero huc venit, eam rationem adventus praetexens , quod diceret, exilio pulsum se ex Anglia, nequa. habere , unde vitam sustentaret, cupere ergo in numero meorum familiarium adscribi. Sed si diutius una nocte in Urbe moratus esset, eum certe in carcerem adstriplisset ;id quod nescio quo modo ille praesentiens, vel propter conscientiam timens , cum vesperi venisset, ante lucem ex Urbe se subduxit. Sed plura hujus generis ex Prioli nostri litteris cognoscere poteris, ex quibus facile colligitur, qualis sit istorum voluntas, qui omni loco, & tempore calcaneum meum observant. Ego autem in Deo sp rans, non timebo quid faciat mihi caro. De tota vero causa si quaeris quid sperem , ego certe maxime spero, si modo vel mediocris cura habeatur in re omnium gloriosissima , tam apud Deum , quam apud homines, & Ecclesiae utilissima contra importunissimam istorum curam in re omnium pessima, Romnium pestilentiis . Ea vero quomodo, & qua in re maxime adhiberi debeat, quoniam Reverendus Ueronensis Bruxellas nunc abest , de quo nondum scio quid egerit, nunc non possum clare scribere , sed si non possum in his litteris , per proximum tabellarium apertius omnia scribam . Sed hoc nunc clari stinae , me non magis desperare de hae causa , quam filii Israel, qui in optima causa bis in aciem contra fratres Beniamin ad explorandum eorum scelus egressi, semel Deo duce illis providente , deinde etiam ad pugnam adhortante, gloriose vicerunt. Non minus certe ipse hoc tempore gloriose victores sore , qui tertio hanc causam de- senderent , judico, et ii bis nunc videtur vidia, semel in Hibernia Deo duce providente, iterum in Anglia, Deo,
