Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

XII.

V Enio nunc longo intervallo ad tuas Iitteras, quas tu ante aliquot annos ad me dedisti, in quibus me- eum humanissimis verbis, & cum pietatem magnam erga Deum, tum in me singularem observantiam declarantibus, de hae mea cooptatione in Collegium Cardinalium gratularis. Ad quas, quod luctenus non responderim, non tui quidem oblivio, aut quod non gratissimas tuas litteras habuerim , in causa suerunt , sed quod quo tempore illae mihi redditae suerunt, difficillimis quibusdam negotiis eram implicitus, ii sidem quae me postea in eas provincias lonse ab Urbe abduxerunt, ubi nulla ad te litteras dandi esset opportunitas. Nunc vero, ut Cives aliquot tuos hic ade se cognoveram, statim de te illos interrogari seci, qui ut ad me omnia, quae volebam , retulerant, admonitus ab uno, qui ad me salutatum in disicessu sto venerat, si quid ad te vellena, has litteras dedi, ex quibus velim tibi persuadeas, me, ut indoli tuae ad omnem pietatem, virtutem, atque doctrinam florescenti, cum Patavii adolescens litteris operam dares, fauciam , sic nunc, postquam a tuis edoctus sum, praeclaros fruc tus easdem virtutes edere, non potuisse non maxime gaudenti animo audire. Quare si quidiit, in quo ex hoc loco, in quo positus sum, tibi gratificari postum, de eo abs te admonitus, faciam , spero, ut ipsa experiare, gratulationis tuae fructum te minime amitisse. Romae xxx. Novemb. M. D. XL GaDDiqiij so by Cooste

372쪽

XIII. Gaspar Card. Contarenus

Reginaldo Cardinali Polo.

ACce a Luctetico Beeatelis , familiari meo, pia ad nos rediit , te prima dis itineris ut mihi fere semper accidit aliquid incommodi 'AER , recte tamen valem. Sane fui m aliquanto magis perturbatur, essemque magia sollicitur pro ea, qua te prosequor, observan iis , nisi mihi dudum persuasi inum esset, te a Deo opt.

max. dirigi, ejusque ope evasi e tuae Gentis tumultus , ac demum summa ous movidentia sematum se , ut commu ne Reip. Chrisianae bonum , ae praesertim tuac Nationis , tua opera in auretur. Ibis tutus per medias insidias ho-sium, non tunium eorum, quos videmus, sed eorum prae cipue, quos non videmus, qui charitatis , unitatis ini

misi , multi Des tibi laqueos tendent ; sed fortior es , quem in te esse entio. Hare ses adeo animo meo insit , ut mihi persuaserim, nil tibi incere posse. Verum, nolim,

ut eo hane fiduciam pertinere putes, ut non adhibeas stro e rea diligentiam,stoperam, ut bonam valetudinem ferues, ct pericula evius, quantum eum prudemia tua, tum ma

xime eonsilio Epissopi Veronensis , a sui poteris, eui in rebus grex spectant ad incolumitatem tuam in omnibus pa reas , velim , tibique compertissimum sit, hane omnium ma ximam Diaboli fraudem, ad probos, ct prudentes Hi ldecipiendor, ut eis scilicet persuadeat, ita Deo sidendum, ut nihil praeterea prospiciendum ipsis sit, atque ut sibi μdant in hae mi fiducia , quam eone erunt , ut nulli ἔconsilio parere debeant. Prior ad praesumptionem , ct teu tationem Dei pertinet, pserior etiam adsuperbiam. Vi Iabis hos laqueor, quantum poteris, resue omnes , qua a te pertinent , committes tuto Heronensis Episcopi judicio,

qui tibi a spiritu Dei datus es eomes. Ree ideo Agni

C a care Diuitiaco by Cooste

373쪽

eare tibi volui , quoniam de Ludovico familiari meo audivi, te fuisse aliquando contumaciorem in parendo ejus consilio de tuo victu, σ fu piscium. Cate, nefarique putato quidpiam agere praeter id , quod Episcopus in primis, ct Priolus noster tibi dixerint facienda. Nos omnes via

mus , expectamurique avide tuas litteras. Vale in Domino,

qui dirigat gresses tuos, ct in te habitet. Ex Roma die xu. Februarii M. D. XXXVII. XIV.

Regina Vas Carae Polus

Gaip. Carae Contarem.

VT neminem unquam abs te asperius litteris acceptum esse facile perspecta naturae tuae lenitas mihi persuadet, quam me , in his litteris, quas proxime ad me ex sermone Becadelli nostri scripsisti ; ite erga neminem

majorem amorem te declarasse, eadem quidem verborum asperitas, & vehemens objurgatio ostendit. Agnovi tamen patris vocem, & quidem vehementiorem, quo ma

gis filii saluti indulget, cui cum ni e minus operam dare aliorum querelae ad te detulissent, lue te excitarunt, ut omni jure tuo, quod summum est, & non aliud quam patris in silium , in me reprehendendo utereris . Quod quidem non modo facile patior te fecisse , sed etiam gaudeo, te novo hoc modo, & tuae naturae inusitato , quanti me faceres, voluisse ostendere. Ego vero, etsi multa iortasse habeam , quibus jure contra tam iniquos accusatores defendexe me apud te possem, tamen obediendo potius his, quibus me in omnibus , quae ad salutem attinent, parere praecipis , quam ineam causam defendendo, his, quae mihi in literis tuis obiiciuntur, respondere cupio. Cum autem in primis Ueronensem proponis, cui vis, ut

in omnibus obediam , hujus quidem voluntati , ut scis, Disiti su by Corale

374쪽

ante me subjeci, cui si maxime obediam, nihil novum

faciam, neque ullum novum vinculum sentio , nisi sortasse quod cujus voluntati arctissime inc adhaerere ante a εcognoscebam, istis verborum stimulis , quibuς in literis uteris , quasi clavis quibusdam , me assxum sentiam, ut nulla jam ratione distrahi queam. Sed quid est, quod

non contentus isto uno, cui in o.nnibus me Obedire vi ,

Priolum etiam nostrum , alium dominum , adjungist Atque bic quidem, cum legeretur illa tuae Epistolae pars, in qua me etiam ejus consilio subiicis , quali consors factus imperii, quod statim in me exercere volebat, mirabiliter superbiebat. Cui cum ego magis, & propter tuas literas,& propter collegam , quam pro voluntate par rem , Cum in lentius erga me sua authoritate uteretur, cum Occa sionem ipse vindicandi me de eo quaererem, nec reperirem, tandem equus meus, quo ille utitur, quasi pra sentiens voluntatem meam, &quod facere conveniret, nudius tertius eum e sella excussit , non sine periculo quidem , sed sine damno, tantum ut superbiam ejus retunderet, id quod maxime volebam, & nunc multo miti rem erga me experior . Sed, extra jocum, cum horuin Voluntati me parere praecipis , nec prudenti Oribus, nec mei amantioribus te potuisse me tradere, S ipse optime judicasti, & ipse maxime experior. Sed nunc , quod ad valetudinem meam attinet, quae tibi scribendi in hane rationem occasionem dedit, se se res habet. Et si quidem negare non possum, me primis illis diebus, quibus iter sum ingressus , valde amictum fuisse , quod prope necesse suit, vel propter subitam illam mutationem ais summo otio, & quiete ad laborem, & negotia, vel propter repentinam etiam una cum labore mutationem vi

ctus, & ejus generis, quod laborantibus non ita salubre est, deinde ventos, & apertum coelum , cui me ab aliquot mensibus non assuefeceram : quae mihi primum di stillationes e capite assiduas, quae pedivi etiam occupae bant

375쪽

hant, moverunt non sine febre, quam maxime nocte sit intiebam; tamen sic nunc his omnibus sum liberatus, ut jam mihi robustus videar ad omnes labores itineris suscipiendos, cui me nunc maxime praeparo. Sed neque propter superiores dissicultates ullam diem intermisi, pos, quam Roma discessi , in quo non aliquantum viae , Ω quantum per equos licebat, consecerim. Sed nunc, si

quid addi pinest , diligentiae adjungam , quanquam in

tempore veniemus, ut spero, quo cupimus. Qui enin nos vocavit ad hoc negotium, tempus in manu habet.

Sed ut humano more dicam , cum nihil de Conventu illo certo esset constitutum, quo tempore Michael noster ex Anglia discessit, ex quo fere omnia pendent, quae ad negotium illud pertinent, cum etiamsi indiceretur , asperitas hiemis quae in illis locis diutius durat, eos vix convenire permittat antequam ego justa itinera faciendo in illis locis sim futurus, ubi maxime tractare illa negotia licebit ; de temporis angustia non ita laboro, & tamen, quasi laborarem, quantum per valetudinem licebit , &per jumenta, sine quibus ire non possumus, ita properabimus. Ego Vero ea spe vivo, qua maxime te in tuis frui ostendis , omnia tandem ad honorem Christi , cui servimus, & divinam voluntatem Sanctissimi Domini Nostri, quam maxime in hac causa ostendit, cum mihi hoc negotium dedit, esse successura . De qua spe quid sentia in , alterius erit ad te Epistolae argumentum . Hac enim in re propter quaedam, quae tu scriptisti, & ali

quae Romae acciderunt , valde animum meum tibi explicare cupioὸ sed haec, quando primum aliquis dies cessandi a labore itineris dabitur. Nunc quae volebam ut S. D. N. ex me sciret , ad Reverendum Protonotarium Ambrosum scripsi. Tu me Reverendissimis Patribus omnibus quam humillime commendabis, praecipue vero Reverendissimo Decano, cujus lauto hospitio Senis sumus usi , de quo in aliis litteris ad Reverendum Protonotarium scripsi di Disiligod by Corale

376쪽

psi, ut eodem ossicio meis verbis apud eundem fungeretur. Salutare etiam dignaberis Reverendissimum Capuanum, cujus liberalitatem in me in imo cordis repolitam habeo. Eodem vero ossicio dignaberis iungi adversus Roverendissimos Sanctae Crucis, Theatinum, & Carpenct ratensem neque Magistrum Sacri Palatii, & Lactantium nostrum salutare praetermittes , quorum omnium Orati nes pro me impetrabis. Christus te prosperet. Datumia Bononiae ultimo Februarii. De summa Reverendissimi Farpesii erga me huma nitate, quam in primo hospitio ostendit, & nunc hic per litteras me commendando , ad Reverendum Protonota rium alias scribam. XU.

AN nutus tuus mihi imperare non potesti & quis un' quam mortalium fuit, cui tantum observantiae &venerationis praestiterim Z Certe cum ab ipso Summo Pontifice discessi , cui divina primum lex , & summa ejus in me benignitas , me in omnibus rebus subiicit, nemo est in terris, qui tantum in me juris habeat, & cui promtius in omni re paream, quam tibi; neque hoc te igno rare puto. Quid ergo opus suit , ut binis litteris de eadem re mecum ageres i Sed veritus es, ut video ne prio res mihi redditae suissent; & si non sultant, quid attinebat in hac Epistola precibus mecum agere , qui sola auctoritate, & verbo posses mihi quidvis imperaret Uerum ex hoc facile intelligo, quam omnis amor sit sollicitus ῆ nam cum . tibi nunciatum esset, me ob genus victus, quod per hos dies mihi praesicriptum est, minus valere, non potuisti te continere , quin modo objurgans, ut in prioribus litteris secisti , modo omnibus precibus obte Dissiligod by Corale

377쪽

a stans, ut in his, quas nuper accepi, me ad curam valetudinis traduceres , & eo genere cibi uti persuaderes, quod valetudini tuendae maxime esset accommodatum. Qua in re quam tibi, &Episcopo Veronensi, cui in me rebus omnibus parere vis, satisfacere cupiam, ex alteris meis litteris, quas Bononia ad te dedi, antequam has legas,

cognosces. Ad quod Episcopus videt, R in meo victu experitur , atque ut nihil disiimulem ) negare non posse

sum, me vestro consilio obtemperantem ita vires jam resecisse, quas ex priori vietu, adjuncto assiduo labore equitandi , multum deficere sentiebam, ut aliquot jam annis melius ad serendos labores corpus meum se habere ne recordari quidem possim. Itaque dum vestro conlilio magis quam voluntati meae, pareo , me non modo sanum factum esse,. sed robustum etiam vere dicere possum. Verum causam vides, cur me ita dissicilem praebuerim,& minus morigerum iis, qui maxime saluti meae considebant : timebam scilicet, ne quod corpori meo prodesset, aliorum animis noceret, & offendiculum afferret, quod eo majus etiam esse necesse erat, quo major est perse nae dignitas, quam nunc gerimus, quam apud Deum, &homines quam maxime integram, & quam minime hominum maledictis obnoxiam servare cupio. Sed si hoc sine .maioris boni amissione fieri hoc tempore non potest, si etiam Dominus, & Magister noster hic aliquando scandala non effugit, ut etiam homo vorax, & potator appellaretur, qui ab iis vitiis, ut ab omnibus aliis suit alienissimus ὁ nos etiam per infamiam , & bonam famam , eum sequamur, praesertim causa publica, quae mihi commendata est sic postulante , ut in omnibus rebus rationem salutis habeam. Sic tamen hoc moderate agemus, ut nili res cogat, a recepto more non discedamus , ut

quam minime fieri possit , aliorum animi offendantur. Sed haec hactenus; neque enim dubitare debes, quod tu hortaris , quod Sanctissimus Dominus Noster praecipit Disiligod by Coosl

378쪽

ut litterae Protonotarii declarant) quin id prompte, &libenter faciam, valetudine praesertim idem sagitante, cujus hoc tempore, magis quam alterius unquam, ratio nobis habenda est. Nunc quod mihi omni victu est carius, quod majores etiam vires mihi priebet ad traetanda, conficienda, quae in mandatis habeo, quam ullus cibus corpori , quod denique plus momenti habet ipsa etiam salute mea in his, quae conamur ad honorem Dei, perficiendis; hoc tibi quin ex animo etiam, atque etiam commmendem, facere non pollum. Id vero tale est, ut nisi scirem ad quem scriberem, ne proferrem quidem, noineptus videreri Sed utcumque aliis videor, tibi videri non possum. Hoc autem illud est , quod unum disic dens a Pontifice postulavi. Nihil enim aliud mea causa ab eo me petiisse memini, nisi ut me suis precibus Christo una cum causis, quas mihi imposuisset, commendaret. Hoc scio aliis ineptum visum iri. Quid enim minus vulgo ulitatum Z Quid magis ineptum, quam a Summo Pontifice discedentem , tanquam ab infimo quodam Monacho, qui nihil majus prestare possit, nihil petere, nisi

ut in suis ad Deum precibus mei recordaretur Z Sed haec erit illorum sententia, qui orationis vim , & dignitatem ignorant; ipse certe Pontifex, ut ejus Sanetitate dignumerat, plane meam postulationen accepit, idque se promptissime facturum promisit. Neque nunc aliud abs te peto,

nisi ut hanc postulationena meam sepe apud ejus Sanctitatem renoves, quod ita me Deus juvet) sic impetrare

cupio, ut in ceteris omnibus, quae ad tuendam vitam

sunt necessaria, me ab eo deseri facilius patiar, quam si in hoc uno se mihi minus facilem prirbeat. Incredibile enim est, & certe ejusmodi, ut verbis exprimere non possim, quantum siem alias mihi alacritatis, quantum spei addi senserim in meis, & deliberationibus,& actionibus, postquam eas bonorum precibus commendavi, ut easdem Deo commendarent ipsi. Incredibile, si narrarem,

D quot

379쪽

ventutem praeter caeteros exercuerulit, hic una ratione

superaverim. Quare nunc majoribus difficultatibus impe dentibus, majoribus laboribus, & animi, & corporis, pluribus periculis instantibus , quo alio confugere promptius, & alacrius dabeo, quam ad hanc quasi sacram an-ehoram Z Quod si in inferioris ordinis hominum precibus tantum auxilii, & quietis in omnibus adversis rebus expertus sum, quid nunc sperare debeo, si ad aliorum preces adjungatur ejus oratio, quem proximum Christa ordinis conditio collocat, qui ejus vices in terris gerit, per cujus manus, & dispensationem habent quicumque pro populo orant , ut rite orenti Nihil certe tam durum , neque tam dissicile esse potest, quod non, eo prome Orante, cum summa rei perficiendae spe aggrediar. Nam si Moysis oratio tantum virium populo Haehreorum afferre potuit contra sortissimos hostes, & numero superiores , ut, nisi eo orare intermittente , vinci nullis humanis viribus poliantὸ si hic pro me oret , quem ordi nis dignitas supra Moysen constituit , in cujus manu quaecumque salutaria humano generi esse possunt, di pensanda reliquit Filius Dei, qui ea ex Coelo detulit, quantum spei , quantum roboris ejus oratio mihi contra Ommnes hostes allatura est Z Sed neque haec scribere ad te necesse fuit, satis istiset significare; sed in his qnae vchementer cupimus, scis nihil facile posse nos una animi significatione esse contentos. Summa vero totius postula

tionis meae est, ut, si quod Moyli accidit, & aliter fieri non potest , manus aliquando graves Pontifici videas,

ut eas perpetuo ad Deum tollere non possit, ipse tan quam Aaron assistas, & tuis precibus sustentes. Hoc abs te lic precibus omnibus contendo, ut majore animi con

tentione nihil possim. Quod ad negotium attinet, quod mihi praecipue mandatum est; antequam in Galliam pene

tremus, nihil est, ut scis, quod possim scribere. Illic,

380쪽

ut spero, cito odorabimur, quid sperari, quid eonfiei ad Dei honorem, & Ecclesiae utilitatem , & ejus, qui me

misit, possit. Omnino ita animo non deficimus, utcumque dissicilia , & periculosa, quae nobis mandata sunt, videantur, ut in dies mihi spes crescat, quas nunc tenebras Dei honori multa videntur offundere, eas Christum in majus gloriae suae lumen conversurum ei sei cui te nunc,& perpetuo commendo. Tu meis verbis Reverendissimos Patres, ut tibi commodum erit , quanahumillime salutare dignaberis; nominatim vero hoc tempore Reverendissimum Hippore-giensem , & non solum ut humillimis verbis eum salutes, sed ut gratias ei quammaximas agas, Nepotis eius R. Uicelegati summa in me humanitas, & ossicia hoc abs te petere me cogunt, qui me hic unum diem tanta cum humanitate retinuit, ut in nulla re humanissimi Viri ossieta desiderare possem. Quod etsi sua sponte, & insita humanitate eum fecisse non dubito, tamen quin magna etiam ex parte Reverendissimi avunculi ejus humanitati acceptum referam sacere non polium. Iterum in Christo vale. Placentiae .

Atque hie quidem cum Epistolae finem imponere cogitaremὸ nescio quo pacto , cum caeteris omnibus comitibus visendae Urbis causa e domo egressis, ego solus in , aedibus relinquerer, qui propter compedes has aureas, quas nosti , non ita commode possum exire, cum hic integrum diem maneremus, quod, postquam Roma disicessimus, prius non accidit, ut unum diem uno in loco coinmoraremur; quo reliquum hoc tempus quali tecum consumerem, tecum autem consumere, & quasi versari videbar, si iisdem rebus, quae coram solebam, idest de

iis, quae nunc meae curae committuntur per litteras con

ferrem; itaque cum prius deposuissem calamum, iterum in manus sumpsi. Quid vero nunc primum dicam, an

magnam, & dissicilem me provinciam suscepisse i At hoc D a quis

SEARCH

MENU NAVIGATION