Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

quis non videt Z Qitis nestit i Quae etiam quibusdam ita. diifficilis videtur etiam amicis nostris prudentillimis Viris, ut se maxime meam audaciam sic enim appellant, cum , quod sentiunt, temeritatem dicere nolint ) se maxime mirari aperte dicerent. Alii vero nimiam meam simplicitatem damnant, qui in negotia, omnium dii tacillima, nec minus periculosa induci, & trahi permiserim . Ad haec ergo quid ego i Quid his respondeo Illis quidem nihil, sed ipse mecum multa, &, ut mecum, sic tecum loqui iam volo, & hoc tibi primum, me, non minus quam illos, dissicultatem videre, sed non propterea deterreri , imo hanc . . . Reliqua desunt.

Iiis Eidem .

NIsi hoe tempore cum Sanctissimo Domino Nostro

conficias , ut rei pecuniariae angustiis , in quibus jam versor, cito subveniatur, nunquam certe effugere spotero, quin, quod ipse modestia quadam ductus feci, imprudentissime, ne dicam stultissime , aliis omnibus factum videatur. Sed id levius sortasse esset, nisi haec eadem prudentia, & honori ejus , cui maxime consultum a me semper oportet, detraheret, & causae, pro qua tot laboribus, & periculis memet obiicio , conficiendae omnem spem auferret . Hoc scribo propter summam eam quingentorum aureorum, quae mihi ad sumptus itineris in ungulos menses a Sanctisti ino Domino Nostro est decreta, de qua, etsi ab iis admonebar, qui ante me Legationibus sunt functi, quibus eadem summa decreta est, nimis exiguam este, neque illa sustineri ullo modo posse tot sumptus, quot comitatus ille, quem mecum ducere statueram, poscebat , & quo minorem, salvo honore ejus, pro quo Legatione sungor, non possetn, nisi aliunde vel ex redditibus , vel alia ratione suppeditaretur,

quod deciset, idque se expertos semper in sui, Legitio Diuitiaco by Gorale

382쪽

tributa pecunia deerat, supplere cogerentur; tamen ego, cum laaec audirem ,& crederem, illud autem scirem, nec ex

meis fortunis aliquid relictum milii esse , quod possem ad

dere, nec me alienam opem, praeter ejus, qui me misit, expectare, tamen, nescio quomodo, nunquam in animum inducere potui, ut vel verbum hac de re cum Sanctissi mo Domino Nostro facerem. Hoc et ii feci utitata qua dam mea verecundia, quae me semper mutum, cum deposcendis nummis agitur, facit; tamen, ut vere dicam,

multo magis hoc tempore silvi , fretus generolitate illa animi Sanctissimi Domini Nostri, quam toties praedicari a

te audivi, & ego maxime sum expertus , sic, ut de asumma non valde laborarem, quae etsi minor fuit, quam tanti sumptus peterent, ab ejus tamen benignitate quovis tempore facile impetrari posse, quod deesset, nunquam dubitavi. Atque haec quidem sola spes me nunc consola tur, praesertim cum experientia ipsia optima magistra docuerit , majores esse sumptus, quam ut illa pecunia menstrua commode sustentari possint. Id quod tardius seresum expertus, cum ante angustia rei pecuniariae me Oppresserit , quam de pecunia cogitarem. Quae res valde me moveret , nisi stirem ad quem stri rem , id est ad amicissimum, & studiosissimum rerum mearum, ac di ligentissimum in negociis omnium amicorum suorum, &quo cum hac de re sit agendum, id est cum patrono om nium generosissimo, & benignissimo. Quare satis suerit haec significare vel ejus Sanctitati, vel tibi. Tamen , ut clarius omnia intelligatis de rationibus nunc meis, & quo pacto acciderit, ut tam cito de pecunia laborare coeperim, Priolo nostro negotium dedi, ut ad te de his distinctius scriberet. Ego certe , sit montes aureos haberem, unde depromere possem , nunquam plane plus, quam ad sumptus necessarios Opus est ut, quicquam auferrem,&, si minus petc-τe polIena, ne hoc quidem peterem, ac neque hoc ipsium petere

383쪽

petere auderem, nisi tanta me spes teneret hujus negotiis , quod mihi Ejus Sanctitas commisit, eum fore exitum , ut si multo majores sumptus iacti suissent, sacile tali animo , qualem scio Ejus Sanctitatem habere, satis fieri posset. Hoc vero scio, quod melius etiam novit Ejus Sanctitas, in nulla rem magis pie, aut honorifice ullam pecuniam insumi posse; speroque Deum Opt. Max. reliqua sic gubernaturum, utcumque difficilia appareant, ut etiam insumptas esse , quantaecumque sint, pecunias, maxime Ejus Sanctitas gaudeat , & una cum eo uniuersia Ecclesia, Christo suam causam adjuvante , cujus te tui

lae perpetuo commendo , & Sanctissimi Domini Nostri pedes osculor. Lugduni xx Iv. Martii M. D. XXXVII. XVI.

Gaspar Cardin. Contarenus. Regin. Card. Polo . CVni primum mihi redditae fuissent litterae tuae, datae Lugduri die xxiv. Martii, utque legissem, quae

mihi Priolus noster scripserat de anguina rei pecuniariae, qua laborabatis, dedi operam, ut possem Ponti' em alloqui, cui ex fui praefatione usus , quae mihi Deere ad rem sidebatur ) ct angustiam, in qua eras constitutus,

ct quid deceret Legati diritatem, WVera m in tam magnis negotiis versaturuin itemque ei DII lIsteras tuas. Ae epit senex optimus amanter omnia, doluit ur, te esse in hae angustia pecuniaria, quamvis a Reverendi mo Cardinali Irediensis raret nil tibi defuturum. Verum pro visurum Pontifex ree sit, ut etiam per alios trapezitas pecunia in eis regionibus tibi redderetur, qua indies: verum nolles quiet nurum aureorum finmam, quae si- pendii, seu impensarum nomine, Legatis ultramontanis

dari consuevit, augere, ne res traheretur in exemplum

384쪽

fummam, veluti extra ordinem , ut tibi hare pecunia

duretur. Murique mihi est pro Mysimo erga te animo,

Hrerique id polliceri, ae ster Reverendum Proto tarium Ambrosium negotium confectum iri. Omnia exmfui Bino , familiari tuo, guanquam diligentia usus es maxima, tamen, tum ob absentiam Pontificis, tum etiain gula res pecuniaria non factis explicatur, his praesertim temporibus , quibus Pontifici maximae faciendae sent impetis, non strius potuit negotium hoc expedire , qu- ho die . Rem totam ex ejus litteris optime intelliges. Summopere cupio certior fieri, quo Deo conseituta sit res Anglicana, quae tipes sanitatis. Seis quantopere do leam ratione eommunis , di publIeae stiluatis Ecclesiae , nune eum inspiciam, praeter Lutheranorum Sebisens, gnum illud Angliae, membrum praecipuum hujus corporis ,

di sum esse, ingemisco , di doleo quantum scis, immo

fortasse quantum nescis , , insuper , quantum Tibi non persuaseris Regis illius , oriebatur , ut lucifer , , caseum. Fui fleri potes, per Deum imwortalem l ut animus ille tam mitis, mansuetus, ut ad Benemerandum de hominum genere a naIura Dctrus ess videretur , At adeo immutatus t Deum Optimum quotidie fere rogo, ut me us animo aboleat omne illus , quos

ipse non Dasit, sted inimicus ejus Merrimus inussi , tibi que, qui Regem semper, usuam vitam tuam, sinasti, erevulsi , ad i in Me negotio, ut per te uniuersa Ecclesia

risi , tuus, ae universa Aetliapatria tua , Drogratias agat, Des lautis decantet, videbimas iuventam se Margaritam, quam amiseramus, ct reducta n ad Oziae ovem pulcherrimam, quae deerraverat. Expectamus ergo avide litteras tuas. Tu operam, ut bene valeas, γ' evruum rerum , qualiscumque fuerit , Icto auimo ac

ci sis , utpote , qui optime intelligas omnia sapientissi Megubernari a summo rerum omnium opifice , quamvis ποι

385쪽

ἰateat saepemnero gubernationis ratio , ct modus. Nolo etiam id praeterire, ut quantum potes , conservata dignia rate, des operam, ne indigeas extraordinaria ope. Pontifex namque multis impensis onu ur es. Nos mura val

mus . Pontifex aggresus es Reformationis negotium; eo pit a se ipso, elegitque quatuor Cardinales , Smonetam, Ginnueium, Theatinum, di me , guibus injunxit, diligenter videamus, corrigamus ea , fuc expediri tansueverunt per Datarium. Nos non deerimus ossicis Chrisi norum ' ulum . Omnes fere Reverendi mi Cordinales favent Reformationi; reeipit immutari Deies Consistorii , ea quae proponuntur non ita facile expediri incipiunt , G-nones proferuntur, perpenditur quod fieri debet, ct quid non fleriὴ ut magnam oem, mn meonceperim quia nunquam desperavi ) fed foveam , rei noseras quo tidie melius praesuras. Summopere cupio te, ac Reve rendissimum Carpensem nobis adesse, pluribus operam dantibus RG risiana facilius instauretur. Concilium dilatum est ad Kalend. Novembres , quod Dux Mantuae petierat a Pommee mille di quingentos pedites, cen tumque Equites, alendos Pontificis pecunia , civitatis Mantuanae praesidism. uae res est allatura fuisse: eriumniam nobis, ulme, qui nolumus ciuilium liberum, si armati Me praesidio eo veni mus . nondum est consitutus , Pontifex consulet Principes Gripianos , ac

rerumfententia locum conseituet . De Turcis tiωor es uli- quantum imminutus, nam classis longe minor futura es, quam ferebatur, quamvis ego nunquam putaverim excessuram CL. triremes, ut fortassee meminisi . Verum a nobis non Sideo etiam magnas vires comparari. RUR. Heneta θ

bebit elassem octuaginta, ct , si opus fuerit, etiam plurium triremtam, bene armatam , ct in uesam. fice fere fum, quae de rebus nostris tibi scribenda fuerant. Hau in Domino nostri memor. Hucto Di iliaco by Cooste

386쪽

expectans tabelurii discessum , cui possem litteras dare. Interim intellexi quae fer fissi ex Parisiorum Lutetia, ct quod profecturus eras Cameracum , di cultatemque quam habebas in hae Chrisiana tua provincia. Deo optimo gratia sunt agendae, eique commendanda ea a Bias , ct quidquid evenerit forti animo ferendum. Coera scribet ad te copiose Binus tuus. Nos valemus , tuique de Eerio

magno tenemur. Bene vale iterum atque iterum in Domi

m , Priolo salutem dieito, ae Veronensime plurimum commmendato. Ex Roma He xij. Mati M. D. X CILXVII.

AD caetera magna, & gravia incommoda , quae me

ut nosti, hoc tempore circumstant , hoc certe veImaximum judico , quod cum in tua prudentia, & pietate, & mea sponte multum, & magis etiam confirmante Pontifice , qui de tuis virtutibus , tanquam qui eas maxime est expertus, libenter loquitur, maximam spem repositam haberem, communicatis tecum rebus omnibus, quae meae fidei a communi Patrono sunt commisse, si non plane eum exitum haberent, quem vellemus, at certe non usquequaque nos spe nostra frustratum iri. Nunc hanc mihi spem sic praecidi video, ut nec conveniendi tui facultas detur, cum prius e Gallia exire coactus sim, quam te videre licuerit. Num aliquid mihi molestius hoc tempore accidere potuit Z Huic certe molestia, etsi magna ex parte mectri visus est Ueronensis, qui se ultro obtulit, ut ad te adiret , & tua consilia in omnibus exquireret , quae ad me postea referret, quem tanquam alterum me habebis multumque etiam ante ad leniendum desiderium meum

387쪽

contulit Franciscus tuus, juvenis, ut mihi visus est, in omni sermone, quem cum illo satis longum habui, di prudens, dc modestus, qui tuam mini voluntatem,& conlilia in omni re exposuit. Tamen ne haec quidem ita mederi possunt, ut non maximo incommodo me affectum judicem, quod tuo colloquio privor . An hoc ideo fit, quod eorum quae vetantur, majore deliderio afficimur, quam si omnino vetita non essent i An quod tuum deliderium, quod non minus vehemens suisse, quam meum perspexi, cum iterum Franciscum nostrum hac de causa ad me misisses, ut a coepto itinere paululum in loca Aulae viciniora diverterem, quo te mihi occursurum humanissime pollicebaris, hoc meum desiderium magis accendit, & molestiam auxit, cum me viderem, non solum quod ita Regis nuntio promisissem , sed aliis quoque de causis, quas nunc omitto, ne id facerem , prohiberi. Itaque invitus quidem tuo desiderio, vel potius meo restiti, quominus eo venirem, ubi si non tecum cons-lia conferre , nec enim res jam consilii ullius humani esse videtur, sed se in Dei potestate posita, ut miraculi loco videatur, si ulli consilio sit locus ) saltem tempora ipse

tecum deflere possem, quod nunc his litteris facere volui . Quid enim aliud possum t quid aliud accusare t cum

Regem natura generosissimum, & religione Christianism. mum, temporibus coactum id facere video, quod nunquam antea factum commemorari possit, ut Legatum Rommani Pontificis aditum ad se postulantem non admittati Hoc scio Regem invitum facere . Declarant hoc idcir , caeteri honores, ejus voluntate, &jussu, multis in locis, mihi, dum per ejus ditionem iter facerem, habiti; declaravid quod oratores ejus, antequam Roma discederem , non solum mihi, sed Pontisci ipsi constanter affirmarunt, cum de hac mea Legatione, & de via perveniendi ad Regem cum ipsis conferretur, grati Ismum Regi meum adventum re, cum tamen non deessent, qui tunc hoc itaui quod

nunc

Diuitiaco by Corale

388쪽

nunc sum expertus , suturum praedicerent e elamantibus illis, me Regi injuriam facere, qui de ejus voluntate tali in re dubitarem, omni enim loco, & tempore , qualiscumque essem , quamdiu Legatus Romani Pontificis forem, semper gratum adventum meum Regi Christianissimo futurum. Et certe de ejus voluntate nihil ipse unquam dubitavi. Sed cum hac spe fretus ad sores pene ejus Aulae pervenissem, nec tamen intromissus sim, sed, antequam pulsare possem, exclusus fuerim, hoc quid aliud esse dicam, quam temporum iniquitatem Z Nihil plane habeo quod accusem, nili iniquitatem ejus amicitiae, cui Rex necesse judicavit hae in re gratificari, accusare debeo quam tamen hae in re non accuso, nihil enim tale illa amicitia postulabat , sed hoc postulabatur, idque a Rege Christianissimo postulabatur , ut in oratorem, &Legatum Vicarii Christi, Christi causa ad eum adeuntem, manus iniiceret,& vinctum in Regis inimici potestatem traderet. Hic, quaeso, mecum primum considera, qualis sit haec postulatio ; sed hoc ipse jampridem conliderasti,

quod omnes etiam qui audiunt, statim vident, sic impiam esse, ut commercia humana omnia tollat, quippe quae jus gentium, simul & divinum violat. Quis enim non videt, qui

Legatum ab amico Principe ut nihil aliud dicam ) ad

se missiam, arbitrio alterius, qui ei sit inimicus, dedat, hunc omne jus humanum, omnia inter homines commercia tollere , eumdemque, fidem erga Deum, & homines simul evertere Z Quare non hoc tantum ut consideres me eum peto , sed cum talis sit, qualis omnes vident, haec postulatio , nempe omnium turpissima , ausum esse aliquem amicitiae specie a Rege Christianissimo id petere, hoc quaero quale tibi videatur esse Z Meministi illud Ciceronis de Catone: O beatum, inquit, Catonem , a quo nemo unquam ausus est aliquid turpe petere. Sed si magnum excellentis virtutis Catonis testi inonium hoc fuit, quod inter tot ejus amicos, & clientes, qui ejus opera E a indi-

389쪽

EPISTOLAE.

indigerent , nemo unquam ausus suis et aliquid ab eo, quod honestum non esset postulare qui rem omnium turpissimam ab aliquo petere non erubescat, an dubium esse

cuiquam potest, quid de ejus virtute iste judicet Z An magis quisquam contemnere , magis despicere aliquem potest, quam, si quae omnes boni fugiunt, & horrent, haec ab illo petat, ut faciat i Quid hic valet amicitiae nomentUbi quis, vel ipse sola postulatione, ostendit se amicum nullius virtutis hominem judicare, ubi ipsa sola postulatio omne amicitiae jus tollit, cujus prima lex est, ne quid ab

amico nisi honestum petamus. Haec certe cum mecum paululum considerassem , & ad Regem Christianissimum cogitationem converterem , a quo petitur , non solum ut

hospitella suum hospes enim ejus primum sum, qui bona ejus venia ad ipsum in ejus Regnum veni) sed etiam Legatum ejus, qui in terris Filii Dei, omnium Domini, vices gerit, inimico ut ipse palam profitetur) Pontificii nominis, & Vicariae potestatis Christi prodat; non possem, non maxime obstupescere tanta Regis Christianissimi patientia , qui vel eos, qui id petierunt, audire posset, vel tam turpi postulatione Majestatem suam contemni, non aegrius ferret. Quod enim ad me privatim attinet me nihil sane offendit haee postulatio , immo, ut verius dicam, maxime consolatur, qui hac occasione nunc primum intromitti in Cardinatatus plenam possessionem , nunc vestigia majorum nostrorum attingere, mihi videor , a quibus omnis honor, & dignitas in Ecclesiam deflu it, qui Dei causam agentes, vel honorem, & Eccletiae perpetuo procurantes a nullis duriorem persecutionem sunt passi, quam ab iis, quorum saluti praeter caeteros favebant. Nam quod ad causam quidem spectat, & summam totius Legationis meae, ut tu optime nosti, non video, qua in re haee differat ab illius Legatione , qui dicebat: Pro Christo Legatione fungimur, quae eadem fuit Oinnivir Apostolorum . Cum enim illa duo capita haec nostra Legatio. Disiligod by Gorale

390쪽

gatio contineat , ut primum de Pace cum Principibus agimus, deinde de Concilio: an aliquid his temporibus, quod magis ad Dei honorem, & ad Ecclesiae pertineat utilitatem tractari potest Z Tertium illud, quod de rebus Anglicis est adjunctum , an non eodem pertinet i Quid enim aliud mihi mandatum est , nisi ut Insulam fluctuantum in dogmatibus Fidei, & propterea tumultuantem, ac in omne genus seditionis erumpentem, cum summo Ecclesiae damno, propter nobilitatem illius membri, quod caeteris exemplum verae, & stabilis Relisionis solebat esse, quantum in me esset, qui ex illis ellem, omni ratione curarem, ut in antiquam stabilitatem reduceretur , unde Regno quies , & salus , & Regi ipsi honor, & Ecclesiae pax, ad Christi gloriam consequi poliat Z Hic certe finis meae Legationis in his , quae ad res Anglicas pertinent , fuit. Quem si nemo reprehendere potest, videamus , an viam, quam ingressus sum, ut ad hunc finem , pervenirem , alienam a majorum instituto quisquam dicere possit. Cum igitur a capite in universum Insulae corpus hic quasi morbus defluxisset, cui medendi duae erant rationes, altera per chirurgiam ut medicorum more nunc loquar altera per diaetam , cumque priorem illam complures in tam inveterato morbo dicerent esse adhibendam , id quod sane multi in Insula se sentire sumptis armis ostenderant, an quod molliorem viam secutus sim, quod rationem per diaetam curandi praetulerim, quod semper , ut mitior via iniretur, multis repugnantibus pugnave rim , ideo ne erravi 2 Certe cum ad Regem Christianissi-nrum iter pararem , a cujus colloquio nunc excludor , ejus opera, cujus salutem maxime expetebam; hanc solam viam mihi proponebam, in qua ut ad id quod volebam pervenitem, maximam opportunitatem habere videbatur ami-

eitia duorum illorum Regum ; amicitia praeterea Regis Christianissimi cum summo Pontifice , & Christi nomine sui arma ejusdem obedientia, a qua quia alter Rex jampris dein

SEARCH

MENU NAVIGATION