장음표시 사용
391쪽
38 EPISTOLAE.dem defecerat, omnia hinc mala in illa Insula erant o ta. Ac maxime quidem idoneus videbatur ipse Rex Chrisstianissimus, qui parem ordine Regem, eundemque amici ita sibi conjunctum , ad candem, quam ipse sequebatur, obedientiam, ad eandem normam in Omnibus iis , quae ad religionis dogmata pertinent, sequendam hortari, & per trahere, omnibus modis conaretur. Quantam vero occali nem id ei persuadendi dabat motus ille populorum nuper in Anglia ob has causas excitatust qui quamvis pro tem pore sedaretur, tamen ille nunquam nili constitutis rebus religionis securus futurus esset, ut hoc ei consilium vel salutis, & incolumitatis suae causa maxime sequendum videretur. Haec quidum summa erat omnium , quae milii cum Rege Christianissi mo Angliae causa agenda erant. Multa autem omitto de ratione, & via , quam excogitaveram, ut etiam cum summo Regis Angliae honore, & cum universae Ecclesiae gaudio haec fierent, quae si minus ille a meta sinitio audire vellet propter alienatum a nostro ordine ejus animum, adducebam mecum illum , cujus summa ossicia amoris, & pietatis plena in ipsum Regem exstiterant, dum rerum Romanarum sub Pontifice Clemente gubernacula teneret, quem tota nostra Natio amicissimum semper , & ossiciosi vimum in se est experta, cujus etiam OG ficia sibi gratissima Repem praedicantem saepe audiverana. Is est Ueronensis Episcopus, non nainus etiam ob similia ossicia erga se Regi Christianissimo gratiosus , in primis autem Deo carus, cui sic in munere Episcopali jani
multos annos inservit, ut omnes eum tamquam exemplar
quoddam singulare justi, & veri Episcopi suspiciant, quale
vix multis saeculis Deus populis donare solet. Hunc igitur maxime idoneum judicaveram, qui duobus his Regibus ea persuaderet, quae utriusque dignitatem n axime sdecerent, ad alterius vero salutem etiam in primis con ducerent, eumque ab Episcopatu suo abstractum interposita summi Pontificis auctoritate, & jussu , hac de causa
392쪽
mecum adduxi. Habes nunc , qualis sim Regis Angliae in his proditor. Et quoniam praeclari illi eius Consiliarithoe ipsi persuaserunt, ut litteris ad Regeni Christianissimum scriptis, me proditorem appellaret , & reum laesae maj statis diceret; ego sane Regem Christianissimum judicem
non recuso , immo exposco. Nec vero deerit, ut spero,
occasio , qua non solum apud Regem Christianissimum, sed apud omnes Reges Christianos, denique in conspectu univetiae Ecclesiae, qualis sim proditor, declarare posisim. Illi vero, qui, hoc Regi ut scriberet, persiuaserunt, si non satis se proditores ejus Majestatis ostenderunt, cum ipsum , natura in religione propentissimum , institui
ruinque majoruni suorum maxime observantena, modestum ,
benignum , sita sponte liberalam, & clementem, ita prorsus depravarunt, ut , qui nulli unquam Regunt in mentem venissent, honores concupisceret, Eccletiae dogmata in taret , Ecclesias spoliaret, Monasteria everteret, Ministros Ecclesiae vexaret, eos denique crudelissime interficeret, quibus nunquam illa Insula meliores tulit, nec doctrina , On nique virtute praestantiores, qui iidein summa etiam in ipsum Regem fide erant, quod non sol una dico propter Roffensiena , & Morum , in quibus haec omnia maxime elucebant , sed propter reliquos omnes, qui ob ean dem causam sunt necati ἡ sit haec, inquam, consilia autho res illorum nondum proditores Regis satis declarant, vel hae certe litterae , eorum suasu scriptae , quales vix latro ad latronem scriberet, quales sint proditores, ma xime ostendunt. Nec enina, si ad latronem venissem Lega tus , nedum ad Regem, eundemque Christianissimum, ullum alium latronem inveniri potuisse arbitror tam oblimium juris naturae, quod etiam hae in parte ipsi latrones observant , ut sbi licere existimaret ab illo petere, ut
Legatum sibi dederet. Quare qui hoc Regi Angliae persuaserunt , ut ab altero Rege peteret, eodemque Christianissimo, ut sibi Legatum traderet, qui ad ipsium in
393쪽
ejus fidem venisset; si laedere majestatem Regis est proditorem esse , ecquae res esse potest , qua magis Majestas Regis laedatur si hoc tamen laedere Majestatem est, ac non potius tollere, & delere cum quis Regi auctor
est, ut ea petat, quae omni honestati, pudori, & humanitati repugnant , ut is quidem omni naturae sensu animum haec petentis, aut jam spoliare, aut spoliare velle se ostendat. Sed nec tam impietate postulationis suam illi proditionem indicant in ea persona , quam nunc gero, qua tutus omnes apud gentes, etiam a Christiana Religione abhorrentes, esse deberem, praesertim si tanquam Legatus admissus suissem; quam certe remota ea, si hoc tantum spectetur quam personam a puero semper gesserim, si, qui amor erga Regis salutem meus fuerit ex totius vitae meae cursu, ex actionibus omnibus, atque studiis,& moribus consideretur, si , quam multa hoc tempore concurrerint, ut illi, & domi, & soris usui esse pollem ;si, quanta animi contentione Nerim, ut Regi ad illius incolumitatem, honorem, & ad Regni quietem inservirem , cogitetur , quod maxime ex hac Legatione suscepta omnibus perspicuum esse potest ; cum ii, qui me talem, ut proditoris loco baberet, Regi persuaserunt, perniciosissimos se proditores esse, non possunt non maxime declarare. Quod vereor ne serius Rex ipse tandem intelligat, cum in lucem majorem illorum, & meis consiliis prolatis, sero salutaria requirat. Sed haec hactenus. Quae ad te scripsi verbosius fortasse quam par erat, tum ut resarcirem quae videor perdidisse tecum colloquia, etsi in hoc quidem non videbar minus verbosus esse posse, tum etiam quod volebam tibi constare, post hunc minime expectatum casum quali animo suerim, qui certe idem est, qui ante fuit, id est tranquilligistius, id quod Dei summo beneficio tribuo . Illud autem me maxime confirmat cogitantem , si Deus me mi
nistro uti velit ad res Ecclesiae in Patria mea ad ejus
394쪽
Ihonorem componendas, nihil prorsiis horum conatus es-ficere posse ad id impediendum, etiamsi universius orbiscum illis conspiraret, & una omnes spiritales nequitiae in coelestibus ὁ sin aliter Divinae providentiae visum iu rit , nedum completae sint iniquitates Amorrhaeorum , nostrosque homines majoribus adhuc calamitatibus afficere Deus statuerit , & his, qui sanguinem innocentem quaerunt , permittere , ut desiderium suorum expleant; modo id ad honorem ejus redundet, id quidem in meo sanguine fieri, non solum non aegre seram, sed ut quam citissime fiat, maxime ab ejus benignitate precabor , atque hoc summuna beneficium Summo Pontifici semper debebo, quod mihi aeternum portum jam diu spectanti, compendiosissimam viam eo perveniendi, ex hac Legatione mihi patefecerit. Datum M.
Regis. Carae Polus Dari Cardinali Leodiensi.
Η Eri familiarem meum , nobilem Virum, & mihi a
secretis , ad Illustris sniam , & Reverendissimam D. T. hinc miseram, qui ut minore periculo, atque immpedimento iter Bruxellam usque faceret, ubi audieram te Serenissimae Reginae in consiliis adesse, ab Episcopo hujus civitatis impetraveram, ut unum ex suis ei comitem, S ducem itineris daret, qui ambo cum Ualentianam venissent a Duce, qui ei oppido praeest, meus familiaris prohibitus est, quominus coeptum iter prosequere tur, quod is diceret, se in mandatis a Regina habere, ut nemini transeundi potestatem faceret, de quo non prius ejus sententiam sciscitatus fuisset. Itaque ad me coactus est redire. Mihi autem valde novum visum est, quis litte-
395쪽
litteras ad primarium Reginae Consiliari una afferret, ut ad ejus Aulam recta proficisceretur, hunc transitu prohibitum fuisse, praesertim ab eo, qui Reginae voluntatem in omni re tibi sequendam profiteretur. Et tamen non possuin existimare, illum non omnino ex ossicio fecisse, quem audio elle hunonissimum, cujus rei ex humanitate hujus Episcopi, illius fratris, quam summam experior, conjecturam facio. Sed cur non possim non dicere valde novum hoc mihi videri, exponam Illustrissimae D. T. cujus etham opem in hac re liminis requiro. Satis autem exponere videor, si illud dicam : urgentibus maxime duobus Caesaris Oratoribus, altero ex Anglia per litteras, altero Romae, Summum Pontificem hoc mihi Legationis munus detulisse; si dicam, nihil, quod ad ipsam Legationem , nihil quod ad viam, & ad totum iter pertineret, non modo, sine eorum conii lio, & hortatu, sed pene non illis impulsoribus factum esse. In his enim omnibus Sanctissmus Dominus Noster ab illis se regi palliis est, atque illustris quidem Comes Syphontis, Caesaris Orator, & Ortis Doctor, is qui Camerinae, Angliae Reginae, dum viveret, causam Romae agebat, & nunc res Caesaris procurat, ut per Galliam iter facerem, me maxime reclamante, sed tandem illarum sententia vincente, pene com Pu Ierunt . Illi iident, cum ego socium consiliorum, & la horum, hominem prudentem, R expertum , atque in re bus ad Ecclesiae Dei honorem procurandis acrem conquirerem , ac tandem, maxime lubente Summo Pontifice , Episcopum Ueronensem, qui quietem eam, qua multos jam annos in munere suo obeundo fruebatur, invitissimus
relinquebat , mihi adiunxissem , de nulla re mihi magis sunt gratulati cum & apud me, & apud Pontificem ipsum , Episcopi pietatem laudarent, qui summam pietatem in residendo in suo Episcopatu, ubi summa illorum, quibus praeerat , utilitate, quietus degebat, majore pie late vinci passias est, dum quietis, & privati suoruni commodi Dissiligod by Corale
396쪽
modi studium relinqueret, & ad omnes labores, & pericula sese offerret , ut publicae causiae Dei, & Ecclesiae, quae meae fidei est eomini IIa, adesset. De itinere vero sic conclusum fuit, ut si iter sacerem per Galliam, finis itineris, si minus in Angliam transeundi daretur occasio, in Flandria esset, ubi omnem facultatem perficiendi, quae ad negotia publica pertinerent, expectare possem. Quoniam vero non unum tantum caput mea Legatio continebat , de rebus Anglicis componendis; sed illa etiam de Pace inter Caesarem, & Regem Galliae, & de Concilio
generali, de quibus cum omnibus Principibus mihi agendum erat, quorum ditiones attingerem , sic etiam constitutum fuit, ut per Galliam transiens, sin minus res Anglicae ita ferrent , ut commode Regem adire possem, Episcopum Ueronensem ad eum mitterem, qui de Pace,& Concilio, cum eo ageret , ipse interim aliquo in loco
consederem, ubi, quantum rerum Anglicarum ratio pateretur , Episcopum ipsum expectarem, qui cognito Regis animo in duabus illis causis statim ad me rediret. Haec, inquam, omnia tunc ex oratorum Caesaris sententia, & voluntate, Sanctissimo Domino Nostro iis plane assentiente, ita constituta sunt, nec quicquam adhuc aliter factum est. In itinere autem, postquam Galliam sum ingressus, cum mihi data esset spes, aditum mihi ad colloquium cum Rege de his, quae ad Legationem meam pertinebant, paratum fore , ubi Lutetiam perveni, Rex, ne ab illo id peterem, misso ad me uno ex suis Purpuratis , meas preces antevertens, a me prior postulavit:
hoc enim ab eo, sic Regis Angliae Oratoribus urgentibus, flagitabatur, ut temporibus id suis, & necessitati dare cogeretur. In caeteris me honorificentissime tractavit, ut, cum ego peterem, ut saltem liceret, Ueronensem cum eo de his, quae ad Pacem, & Concilium pertinent, agere, aditum non negaverit. Itaque ad eum in Castra est profectus; &cum ex primo congressu Regis animum alienum af a Pon-
397쪽
MPontificiis consiliis, & hortationibus de induciis comperim set , amplius sibi morandum cum Rege non statuens, ad mestitim revertit. His lic actis, quae in Gallia nobis agenda erant, istuc jam, quo ab Oratoribus Caesaris, assentiente ipso Pontifice, destinati sumus, pergere cupimus, ut reli qua , quae ad Legationem pertinent, tutius, & commodius peragamus. Atque hic, Illustrissi ne, &Reverendissime Domine, sit humanitatis in Gallia, quasi gutta aliqua degustata, flumina benignitatis, omnisque humanitatis in Cae- siris ditione nobis promitteremus, merito quidem id facere videremur ὁ nil enim nobis cum Gallis, plus quam cum hospitibus in diversoriis publicis , per eorum provinciam iter Acientibus, fuit; finis vero itineris , si Anglia prohiberemur , Canaris provincia ab ipsis Ca aris oratoribus
proposita suerat. Nunc vero cum per Galliam trantiens, ipse , cum universo comitatu, honorifice ubique, & summa cum humanitate acceptus suerim , postquam Caesaris ditionis fines attigi, ne uni quidem ex meis, & ei, qui litteras ad tantum Virum, tanta auctoritate praeditum , quantam Illustrissimae D. T. omnes tribuunt, afferret, transeundi secultas data sit; hic me justam mirandi causam habere , non negabit, opinor, Illustrissima T. D. sed ita , tamen miror, ut eo usque suspenso animo suturus sim, quoad hujus rei certam. causam plane intelligam. Tan tum enim abest, cum post Dei honorem, cujus rem inis primis ago, & procuro , haec mihi Legatio , maxime Caesaris causa , delata sit, ut existimem , aditum mihi, & caetera , quae omnibuS eandem personam gerentibus, quam ipse gero, ubique concedi solent , in ipsius Caesaris diti ne deesse posse , ut , habita etiam temporum ratione, abunde adsutura omnia confidam, quae ad perficienda ea , quae a San 'issimo Domino Nostro mihi san 'issim sunt mandata, ad jumento esse possint. Quare, ne absurde dubitare videar de ea re, quae tanta moa opinione, δc expectatione aliena est, ea omnia, quae
398쪽
ad haec negotia pertinent, tibi explicanda in illud tempus
differo, cum, ut spero, una crimus . Quod quo citius siet, eo mihi .erit gratius . Gratiis tuum vero, si quamprimum ad me ex tuis aliquem miseris , qui, & de tua voluntate. in liis, quae scripsi, me certiorem faciat, & minui eo ducat, ubi magis expedire tibi videbitur, quo convenire possimus. Hoc autem ii suturum sit in Illustrissimae D. T. provincia, mihi in primis gratum erit ; sic enim Sanc illimus Dominus Noster opportunum scire judicabat, qui me in illis praecipue locis cupiebat, ubi tuo consilio uti possem, cui me tanquam filium commendavit, & in omni re, propter exploratam animi tui constantiam, &fidem in Deum, R in S. R. Ecclesiam, atque in omni bus rebus generositatem , obedire jussit. Ego hic, etsi valde munitus benevolentia Illustr. hujus Episcopi sum, tamen sine cura, & sollicitudine animi esse non possum, non tam propter milites, qui ad portas usque quotidie
excurrunt, ut nusquam exire, nec quoquam mittere liceat , quam propter transitus licentiam, qui patet Omnibus , inter quos cum Angli etiam aliquando veniant, Regis animo sic in me infesto, vereor ne tam speculatores, quam insidiatores quoque habeam, quorum alterum his paucis diebus, quibus hic sui, sum expertus. Summa vero harum litterarum est, ut, qui sim, a quo missus, quibus de causis, & quibus instigantibus, atque adeo compellentibus veniam, intelligas, atque ita me tuo consilio, & opera in omnibus rebus iuves, ut pietas tua erga Deum, & Ecclesiam, atque ipsius Dei Vicarium , tum
honoris Caesaris studium, & Sacri nostri Collegii coniunctio postulant, atque ut Sanctissmi Domini Nostri fiduciae de perspedia, & cognita animi tui generositate, quae
omnia meam spem confirmant, maxime respondeas, meque in omni re commenditum habeas. Datum Came
399쪽
DE reliquis omnibus, quae in itinere scire potui, vel
ad causam a Sanctitate Tua mea fidei commissam, vel au me ipsum aliquo modo pertinentibus, quod quidem dignum judicavi, de quo Sanctitas Tua certior fieret, diligenter, ut locus, & Tabellariorum expedita facultas, occalionem aliquam praebebant, ad Reverend. Ambrosium scripsit. Nunc vero cum ad itineris finem jam pervenisse videar sic enim hanc Urbem , quanquam initio minime ad hoc destinatam, cum ultra progredi non liceat, appellare possum ) R. Ambrosii litteras verbis Sanctitatis Tuae scriptas accepi, in quibus tanquam difficultatem progrediendi Sanctitas Tua divinaret, rebus in Anglia nullam nec spem, Mec occasioncm, afferentibus, cur ultra nos movere deberemus, jubet, ut quod commodo meo, & causae facere possim, reditum maturem, ut in Sacro Concilio Mantuae celebrando Sanctitati Tuae praesto adsim, quo, ut ex ratione dierum colligo, multo ante Sanctitatem Tuam puto perventuram, quam ei hae litterae reddi possint. Qua in re, etsi mihi deliberatissimum est, ut etiam in reliquis omnibus , quantum quidem in me est, id facere, quod maxime ad osscium, & pietatem meam per tinet , id est, jussis Sanctitatis Tuae primo quoque tem pore Parere, tamen cum via adhuc tuta nulla mihi pateat qua redire possim , nonnulla autem de reditu, & de tota causa cogitanti in mentem venerint, quae non tam redi tum celerem suadent, quam, si fieri possit, hic me ad aliquod tempus retinent, quoniam id ad causam permul tum Diqitigod by Cooste
400쪽
tum interest, quam scio maxime cordi esse Sanctitati Tuae ea putavi primum S. T. explicanda esse , sic, ut in nulla re ipse praesicriberem, sed omnia integra judicio Tuo relinquerem , de quo certior factus , nullam quidem moram interponam , quin primo quoque tempore id exequar, quod Sanctitati Tuae placere cognovero. Primum autem ea afferam, quae maxime cum his litteris consentiunt, quas R. Ambrotius ad me misit, id est quae reditum celerem suadent , atque ante omnia illud ponam, quod sundamentum omnium actionum esseta debet, sine quo nec nostra, nec aliena videmur agere posse, nempe incolumitatem aliquam vitae proponi opor terτ, quae nunc mihi , in his praesertim locis, sic deest, ut undique pericula circumstent. An vero hic timor inanis sit, sic Sanctitas Tua optime judicabit, si cogitet primum, quam personam mihi imposuerit, nempe eam , quae inter Christianos maxime sacra esse debet , vel propter ordinem, in quem sum cooptatus, vel propter Legati nem , quae me etiam inter hostes Religionis nostrae, jure Gentium, tutum reddere deberet, s ad quempiam illorum missus essem. Nunet vero cum ad eos sim missus, qui principem Ioeum inter Christianos tenent, quorum , alter, cum mihi benigne transitum dedisset Rex Cliristianissimus , jamque in itinere Lutetiam Parisiorum perveni se sem, sperans paulo post .ne ad Aulam ejus venturum, quae non multum aberat, ibi certior factus sum de ejus Voluntate per nobilem Virum , quem data opera Rex ipse eum litteris, & mandatis ad me misit, quae ejusnodi suerunt , ut non modo spem omnem coram aliquid agendi cum eo de Legationis mandatis eriperent, sed neque diutius consistendi in sua ditione facultatem aliquam darent. Hoc enim a me in primis contendebat, ut ex Regno ejus quamprimum excederem, cum tamen significaret se quidem haud libenti animo haec ad me mandata mittere,
