장음표시 사용
441쪽
oportere , si quod de ejus virtutibus a quodam praedieetur, nolo nunc eam hac voluptate privare. Scierit igi-ur D. U. eam hujus optimi Viri benignitatis magnitudi-iem extitisse, ut majorem nec a benevolentissimo amico , nee ab opulentissimo Rege sperare unquam possis. Re Dominus Episcopus Ueronensis etiam ipse ad D. U. aliquid scripsisset , nisi se intempestivum ab ea judicatum iri dubitasset, idem tamen ei in hisce litteris salutem plurimam adscribit . Ualeat D. U. quam Deus perpetuo selicem conservet. Leodii xij. Augusti M. D. XXXVII. XXXVI.
Rum. Carae Polus Gaspari Carae Contarem. E Tu quoties ad statum Angliae respicio , idest ad eos,
qui nunc potiuntur rerum quos video , ita odi sos esse omni generi hominum propter continuas suorum caedes, & spolia Ecclesiarum, ac fidem nulli servatam, ut nihil infirmius eorum statu esse possit, modo esset qui vel paulum impelleret, quod diutius deesse non posse, & pr pter vicinum novis, &, justis de causis maxime inimicum,& transsugatorum numerum, qui apud eum sunt, maxime mihi persuadeo ) aegro certe animo, quoties haec cogi to , hinc divellor , ubi in tempore ad omnes Occasiones pro utilitate Ecclesiae, s quid acciderit , videor ades e sposse tamen cum Uicarius ejus , qui Dominus est, &Sponsus Ecclesiae, ac omnia ad ejus utilitatem, etiam quae damnosissima videntur, dispensat, me jubet redire, libentius nunc quidem ejus imperio, quam meae voluntati pareo , sciens supra omne sacrificium gratam illi esse obedientiam. Quare nunc promptissimo animo venio, quam quam adverseriorum malitia securitatem itineris valde suspectam facit ἱ de quorum conatibus Laepius sum admoni
442쪽
EP a Tonae. 19tus. Sed hie vero Illustrissimus, & Reverendissimus Leodiensis , qui ultra omnem spem jam aliquot anenses nosita sevit, ut quamquam ex ipsius verbis omnia magna
expectare potuerim, nunqnam tamen tantam humanitatem, tantam munificentiam expectaverim, vere enim hoc tempore , quo hic sui mus , & maxime in disicessii plusquam Regia liberalitate erga nos est usus; hic, inquam, qui quid excogitari poterit , ut omnes laqueos effugiamus , maxime post Christum , ut spero , providebit , qui jam triduum de uia ex itineris ducibus consultavit, dum singula circumspicit , quae cadere possint , & Omnibus periculis occurrere studet , tantae illi curae est , ut incolumes evadamus: quod Christo praecipue duce suturum spero. Cras autem, illo concedente, nos viae committemus .
Te nunc, & communem Patronum si videre liceat , patriam, & propinquos omnes videbor recuperasse ; aὸ vos enim omnia, quae hac in parte delectare possint, videntur esse translata. Christus te conservet. Leodii xxj. Α
P Rius Tridemum ipse perveneram quam Urbem no sti in conspectu pene Italiae esse ) antequam mihi res
derentur illae litterae Rev. Protonotarii, In quibus ver his S. D. N. significabat, integrum meo judicio relinqui, sive hybernare vellem in provincia Leodiensi, sive ad Urbem redire. Sed quod non integrum fuerit aliter sacere, quam quod facio, quodque necessario ad Urbem mihi properandum fuerit, locus ipse, ubi me illae litterae offende runt, satis declarat. Agnosco vero utrobique summania S. D. N. in me benignitatem , & in Dei causam perpetuum zelum, quem, & priores litterae, quae me revocarunt, ma M xima Diqitiroo by GOoste
443쪽
xime ostindunt, & posteriores, quae hoc idem iudicio meo
permittunt, magis explicant λ tuae vero litterae in eandem sententiam scriptae, maxime. Quibus hoc tantum nunc respondere postum , judicium meum tale esse, ut optime cecidisse existimem , quod evenit , idest ut non prius illas litteras haberem, quam prioribus paruissem , Deique u luntatem esse , ut ad vos redirem, quod spero intra
paucos dies futurum; has enim litteras Bovolonae in Uilla Rev. Ueronensis scripti , quae non longe ab Hostilia oppido Agri Mantuani in ripa Padi posito distat, quo nos
cras cogitamus, ut inde Ferrariam secundo Pado navigemus, & post eodem flumine usque Ravennam; hoc enim, S ad facilitatem itineris maxime confert, &, cum nos xetum cogitemus, illa via maxime compendiosa videtur. Rev. Veronensis Ferrariae nos relinquet, si tali verbo uti licet, ut relinqui nos dicamus ab illo, qui, ut pisens con silio , amore, omni genere officiorum nos prosequi nun quam cessavit, sic multo magis diicedentes, adjunctis etiam liberalitatis suae pignoribus, in quem ego potius liberalis esse deberem. Sed hoc eum Deus dederit, nunc abstulisse videtur , ut aliorum liberalitati locum patefaciat : sed haec nunc ejus liberalitas semper eum praesentem mecum futurum , nec unquam ab eo relinqui posse , maxime iotandit. Veronae mihi jucundisiimum accidit, quod Illustres Thomam fratrem tuum, & Matthaeum Danduluna, s Foris tuae virum, sum amplexus, qui mei salutandi causa , statim ut de meo adventu audierunt, eo advolarunt, haud alio, mihi crede, genere gaudii illos amplexans animum
mihi profundi sentiebam, quam quo solebam persundi pa
rentes , & propinquos ex longo intervallo videns , quos in horum similes Deus transtulisse videtur. Priolus noster alter Achates a latere nusquam discedit. Reliqua coram, ut spero, brevi. Christus te servet.
Pridie Kal. Octobr. M. D. XXXVII. Isido
444쪽
XXXVIII. Isidorus Μonachus Regin. Card. Polo. CVm allatum mihi essis quorundam fama , te, Pater
Reverendissime, Legatione tua funuum, incolumem,ae Pisum ex tam longo itinere revertisse, gratulatus equi dem animo fum ,'sematori omnium Deo gratias egi , ρων benigne id praefuerit , ρ- vocis omnibus quotidie e agitoream, ut te eum Reuerendissimo HeronensiEpis Io , cxteririque mihi tum earis is, iam maxime vene randis comitibus , praefertim AIovi O , nobis eum salute resutieret. Sed me tanta tot mensium spe fuisse frustrarum, ut Wi uer per Urbem Mutinam agentem, hospitio, uale idcumque set, acciperemus, Mi aliquo in Deo tib obvius flerem, id vero incredibilem in modum dolui. ν rum , ut ingens damnum minas inlao animo feram, ea cogitatio facit , quod illo me eongress , qui mihi fui fet rerum omnium suavis us , indignam agnosco. Ne
que his me nune verbis erisimes delitias tibi facere voluisse, ita enim locupletes amoris, atque observantiae erga te meae testes habeo , ut late pateat , rem aequare omnino ulla verba non piae. Sed dolorem praeterea illud metit auget , quod , hac amissa occasione , nullam inire postae rationem possis, aut viam invenire , ut eo fruar, ωμι ego consuetudine , ae sermonibus ingentem mihi ad omnium virtutum progressus materiam suppeditari olim expertus fum. Certe enim in his hujus vitae erroribus , nihil imvento , quod ita mentem, expedire sese ab sis rebus in is cupientem, attollere soleat , ut proborum viroru commercia , ct collocutiones, quas ego Derorum librorum Iemonibus aequare , atque adeo interdum anteponere , numquam dubitarem. Sed quando res ob meritum meum sic M a acta Digiti su by Cooste
445쪽
92Mcidit, Illud , quo me fraudatum iri nullo modo qui uam unquam persuadebit , quotidie audire expecto, non ex guam scilicet accessionem ad rem publicam Christianam insaurandam, tuum ad Urbem Romam reditum attulisse , cujus , ct exemplis, ct exsimulationibus optima quaeque consecutura speramus , ac nobismet sis tuto pollicemur. Vale Pater Reverendissime , ae Domine Colendissime. Mutina ex Carnobio nostro Divi Petri mnis Octob. M. D. XXXVII.
Regin. Carae Posis Dardo Cardinali Leodiensi.
Sollicitam fuisse de mea salute in hoc itinere Illustris.
timam, & Reverendiss. D. U. ex litteris tuis cogno vi , & siue litteris hoc idem, postquam a vobis disceis, semper judicavi. Neque enim aliter fieri potest, ut praecla rus artifex de suo opere non sit sollicitus, praesertim quod videt perieulo obnoxium. Quid vero mea incolumitas eo tempore , quo apud Illustris. D. V. versabar, nisi opus benignitatis vestrae, quae contra potentissimi inimici insidias vestro praestidio in tuto collocabatur , quam cum novis periculis iterum necesse suit exponere , nova quoque, &majori sollicitudine affici necesse suit. Sed qui bonitatem vestram in me tuendo adjuvit, idem per totum iter servavit, & incolumem tandem in hanc Urbem tanquam inportum reduxit, qui est Christus benedictus in seculata. Hic vero cum nihil certe mihi majori curae sit, quam , ut Reverendissima, & Illustrissima D. U. omnes partes indui
gentissimi patris in me tuendo implevit , sic ego filii pietatem, aliqua ex parte navando operam meam in his, quargrata existimabo Illustri II . , & Reverendi T. D. U. navare possim, qui omn*s partes, & numeros, si occasiones da rentur , implere cupio. Tale vero meum desiderium , ut
446쪽
& Procurator Illustr. D. U. qui statim ut veni, incoeperat jam mea opera uti , quam spero non minus promptam illum esse expertum in serviendo, quam illum vidi vigilantem in committendo. Multo vero gratissimum socii Reverendiss., & Illustr. D. U. quae suis litteris ostendit, quantam fiduciam in mea qualicumque Opera habet,& quid a me procurari velit, praescribit. Sed se sibi persuadeat Reverendi sis. , & Illustriss. D. U. cum multos habeat amicos, qui libenter servient vestris commodis , &veteres, & novos; ex veteribus autem nominare possum' Reverendissimos Campegium, &Genutium, ex iis autem, qui Cardinales non sunt, Dominus Ascanium Ariminensem Episcopum, qui nunquam patitur se defatigari, cum aliquid occurrit, in quo utilis Illustrisis. D. U. esse possit, cui parem animo, & opera Dominum Durantem intimum Cubicularium S. D. N. adjungo ἡ ex novis autem habet Dominum Contarenum recenti ista, & egregia vestra pie late in istam Sanctam Sedem, quam in Legato ejus tuendo ostendit , sc assectum , ut de ejus animo , & opera erga Reverendissimam, & Illustrissimam D. U. non minus audacter polliceri audeam , quam de meo. Habet praeterea Agentem, & Procuratorem Dominum Benedictum Gentilem , omnium amicorum vestrorum testimonio scindustrem, vigilantem , perspicacem , peritum juris, &consuetudinis Curiae , ut vel ipse unus pro multis satisfacere possit, & solus multorum aliorum onus sustinere, ut saepe sustinuit. Tamen , ut vere dicam, quod expertus sum de Eo, a quo impetranda sunt omnia, in quibus amicorum opera utilis vobis esse possit, ita prorsus Sanctissimus Dominus Noster benignum , & facilem omnes invenerunt , & ego in primis in hoc meo adventu , cum mihi illa impetranda essent , quae mihi commisit Procurator vester, ut parum si, in quo aliquis amicorum vestrorum de sua opera gloriari possit. Deinceps autem nos
podem modo semper in omnibus, quae ad dignitatem au gendam
447쪽
gendam Rever. ,5 Illustr. D. U. pertinent, & ad utilitatem vestrae Ecclesiae nos Sanctitatem Rus reperturos, certum argumentum ducentes ex his litteris, quas jam fecit,&ostendit, non possumus dubitare. Quare, quia quod attinet ad illius Breve, quod Illustriss V. U. impetrari nunc cupit in majorem declarationem facultatum Legati de latere quem honorem ultro Sanctitas Mus Reverend.& Illustris. D. V. detulit 3 si hujusinodi declaratio per
novum Breve plus conferre possit , vel ad honorem Illustriss . D. U. vel ad eum finem, ad quem Rev. D. U. tendit, idest ad Reformationem Cleri, quod ex primo non ita clarum fuit , tunc Reverend. D. U. nihil dubitet, jam impetratum esse, hoc enim audeo polliceri de animo Sanctitas Ejus , licet Eum nondum hac de re sum allocutus; quod me amici vestri dissuaderent, qui derogari potius existimant priori authoritati, s novum aliquod Breve impetretur, videlicet de authoritate super Exemptis, hoc enim ostenderet ex potestate Legationis de latere Illustrissimam D. U. hanc potestatem non habere, si jam factus Legatus de Iatere per aliud Breve hoc exprimi cupiat . Atque hic mirantur amici vestri, D. U. Illustrissimam hae de re dubitare, cum nihil certius sit, Legatum de is latere hanc potestatem habere ex jure. Etsi quaerimus exemplum , tale habemus hic ante oculos, Illustrissiimus, & Reverendissimus Cardinalis de Mantua hanc jam authoritatem exercet in Dioecesi Mantuana maxime ad honorem
Dei, & utilitatem suae Ecclesiae ex siola secultate concessa Legato de latere. Hoc vero scribo non ex meo capi te, sed ut dico, ex amicorum vestrorum consilio, maxime autem Reverendissimi Genutii peritissimi harum rerum, quem hac sola de causi conveni, ut ejus sententiam quae rerem, quae eadem est, quam iam scripsi , cui Reveren
dissimus Contarenus maxime assentitur. Sic tamen con
clusum fuit inter noi, ut, si aliquid adhuc scrupuli remaneret hac in re , nisi apertis verbis per Breve aliquod
448쪽
novum exprimatur iurisdistio in Exemptos, hoe mihi promisit Reverendissimus Genutius, se cogitaturum aliquam formam Brevis, per quod sine diniinutione prioris quod tamen dissicile sectu putat) se cogitaturum talem formam,
ut omnis prorsus scrupulus tollatur. Quod autem attinet ad S. D. N. Illustriss. D. U. memoria tenet verba mea, cum omnium generosissimum Principem Sanctitatem Ejus dicerem , qui ad caeteras virtutes egregias hoc praecipue habet, in retinenda grata memoria amicorum , & in mul
tis suis factis, postquam hunc honorem ascendit, declara vit, non solum veterum, sed omnium, qui aliqua in re
benevolentiam erga eum ostenderunt. Cum autem San etitas Ejus Illustrisis. D. U. inter veteres amicos numeret, ad eam autem amicitiam accedant haec nova , & maxima
in me Legatum eius beneficia , quae in suam personania, data aestimat, de nulla re dubitare potest, quae pertinet ad dignitatem augendam, vel ad sanctissimum propositum ejus de Resormatione Cleri promovendum attinet. Utriusque vero certissimum pignus Illustrissima D. U. habet, quod, antequam huc venirem ipse, antequam plene informar tur Mus Sanctitas de animo Illustriss. D. V. circa Resor mationem Cleri, ultro quod Illustr. D. U. ut scribit se is non expectasse, Legatum de latere iacit, qua in re, ut omnes amici vestri judicant , melius consultum, vel dignitati vestrae, vel ei rei, quam maxime desiderat, esse nulla alia ratione potuisset. Ego, qui langum sermonem cum Sanctitate Ejus haberem, maxime de animo Illustr.
D. U. circa Resormationem Cleri, cum , & necessitatem Reformationis exponerem propter corruptissimos illorum mores, & optimum Zelum Illustr. D. M patefacerem, &Praeterea adjungerem, quod instrumenta accommodatissima,& optima ad hoc perficiendum haberet, Deo vestrum sanctum propositum adjuvante, cum Dominum Tungrensem,
& Dominum Theodoricum vobis dedit, quos ambos sie depinxi Sanctitati Suae . Theodoricum vero Rus Sanctitas
449쪽
dicebat se hie Roinae cognovisse, probitatem vero, & doctrinam valde laudavit. Cum vero, & caetera Omnia, quae ad utilitatem summam Ecclesiae illius esse possent, quando jam Illustr. D. U. hane authoritatein reformandi Cleri cum hoc gelo, & ejusmodi instrumentis haberet, exposuissem, maxime delectari Ejus Sanctitas hoc sermone est visa, quae eundem animum erga Resormationem universalis Ecclesiae ostendit, quem Illustrisi. D. U. erga suam. Sed cum quasi parvum navigium tranquillo mari sit Eeclesia Illustriss. D. U. facile fructum tam pii desiderii omnes sentiant, Illustrisi. D. U. brevi, ut spero, faciet, quod in tam magna navi, tot fructibus agitata, qualis est Ecclesia universalis , tametsi Sanctitas Ejus fructum semper amittere non potest tam piae voluntatis , tamen sentiri non tam facile potest , praesertim cum tam multos praeterea hostes habeat. Sed Sanctitas Rus &c. Dees finis. Roma Mense Nopemb. M. D. XXXVIII. XL.
ETsi nihil magnopere habeam , quod scribam ad Illustrissimam D. U. praesertim cum per proximum
tabellarium ad omnia rescripserim, quae Illustrissima D. U. er litteras siuas mihi agenda commilit, neque hic tabe artus quicquam ab Illustrissima D. U. attulit , quod me scribere provocaret, neque hie aliquid dignum accidit, de quo certiorem fieri Illustrisis. D. U. per litteras oportereto adeo ut per negotia, quae pertinent ad Illustr. D. V. mihi quidem tacere liceret; tamen quia sepius cupio audire de ineolumitate Illustriss. D. U. nec minus libenter Illustriss. D. R de mea audire, tanquam de filio suo, in quem tot ossicia indulgentissimi patris ostendit , certostio ; ideo sciens quidem, tabellarios praetermitteros mi nime Disiij od by GOrale
450쪽
nime statui. Hoc vero repetere volui, quod scripsi superioribus litteris, sic integrum sibi fuisse delatum munus Legationis in sua Dioeceli, ut nihil prorsus, quod facultates attinet Legati de latere, in jure praescriptum praeeidatur . Quod si aliquid sit, quod majorem declarationem , praesertim quod attinet ad jurisdictionem super Exemptos, quam omnes putant apertissime in saeuitatibus Legati de latere contineri, Illustrisi. D. U. cum suis zritis harum rerum consulat , & ad me perscribi faciat 'mam, in qua magis explicari hic articulus possit, Illustrisi. D. U. habeat pro concesta; talem enim ego novi animum Sanctissimi Domini Nostri erga Illustrisi. D. U. ut nihil esse possit , quod aliquo modo conserat ad exequendum sanctissimum propositum tuum circa Resormationem Cleri sui, quod non libentissime concedat. Qua de re cum loquerer cum Sanctitate Sua nudus tertius, cum amnem quendain Illustrisi. D. U. Dominum Hermanum , qui cupiebat in familiam Reverendissimi Farnesii Nepotis Sanctitatis Suae ascribi, Sanctitatis Suae commendarem, quam libentissimo animo admisiit, & in familiam Reverendissimi Farnesii inter primores familiares admitti
iussit , ex eo occasionem nactus sum plura de animo Illustrisi. D. U. circa Resormationem Cleri dicere, &quam utilis ipsi Clero, utcumque repugnanti, haec reῖ esset, qui nisi vivente Illustr. D. U. reformaretur, periculum esset, ne post mortem ejus a populo non ferente illorum mo res , quod nunc magis propter timorem Illustrisi. D. U. quam ob aliam causam abstinent, sed periculum, hoc timore sublato, ne prorsus in eos invaderet, bonis autem
spoliati , vel abiicerentur , vel trucidarentur ; ita illorum mores abhorrere a vita Clericorum, & Sacerdotum, omnium animos irritat. Quare salutariter propter eos It
lustrisis. D. U. postulabat fieri, ut reformari posset a se,& multo necessario Pontifex concessit. Quare valde tuo facto est gavisus, neque vero praeter illos terminos prae N scri Diuiligo Orale
