Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

io8 EPISTOLAE.

delictis filiorum . Meministis illius dicti Pauli: In virga veniam ad vos M. Qui me quasi videre facit, quam gemens , & invitus descendebat ad castigandum, qui saepius nomine eos terrebat virgae, & vix tandem in gravissimo crimine exercuit in unum, cui statim post poenitentiae signum datum condonavit. Haec scio, nihil opus fuisse, ut ad vos scriberem; sed indulgebitis mihi hoc, qui animo

aliter satisfacere non potuerim. Reliquum est, ut me sorationibus vestris commendem, vobis promittens, si quae peccatoris miseri preces valent, vobis non defuturas , nec defuisse meas. Tu vero, Domine Theodorice, quod me

promissi mei admones in oppido Sancti Uiti facti, stilo,

me ejus minime omnium oblitum. Precor vero, ut nobis

illa verba Prophetae, Christi gratia, saepe dicere liceat: Convertisti planctum meum in gaudium , conscidisti saccunc, meum, & circumdedisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, & non compungar. Tu scis, quod dico. Valete in

Christo, & orate. Romae xxviij. Januar. M. D. XXXVIII. XLVI.

Id m Eisdem.

STatim, ut ad Urbem redii ad viij. Kal. Novembris,

unde per septem menses abueram, redditae mihi sunt litterae, quas conjunctim ad me scripsistis, in quibus hoc primum mihi suit jucundi Ismum cognoscere vos valere. Et si quidem non ita recentes litterae fuerunt, ut quae xij. Julii essent scriptae , & ad me in exitu Octobris datae; tamen quos in visceribus Christi amo, a quibus multis lain mensibus nihil acceperam, eos tam recta valetudine usos, de quorum silute propter longum silentium dubitare po tuissem, hoc scrupulo me liberari per vestras litteras, non potuit mihi non esse jueundissimum. Quod vero mihi Domini Disitir Ooste

462쪽

mini Alberti Pighii causam commendatis , se habetote; eum , & suo nomine , & eo libro , quem de Hierarchia Ecclesiastica scripsit , cujus magnam partem perlegi, sic

mihi esse commendatum , ut nihil mihi antiquius esse spossit, quam cum in omnibus, quibus possim, & valeam, juvare. Quod cum sponte facto , tum meritis ejus erga Ecclesiam tali tempore , quo maxime Ecclesia adversiariis abundat , quos egregie oppugnat , me tribuere scio, &ob id etiam teneri ei honoris vinculo , quod mihi indigno injecit , qui Ecclesiae gubernationi praeest , adeo ut talium hominum patrocinium negligere, quod in aliis est vituperium, in me quidem stelus esse judicem. Quan

quam quidem negare non possuin, ut hoc alacrius sustipiam , magnum attulisse pondus , amorem erga eum ve

strum, quem video ex litteris, & judicium de ejus scri- Ptis , quae maxime, & amorem, & judicium meum de seodem confirmarunt . Accepi vero eodem tempore , quo

vestras , ab ipso Pighio quaternas litteras , quae huc me absente sent perlatae , & mihi in recenti meo adventu redditae, in quibus , quod maxime urgere videbatur, ut commendat itias ad Serenissimam Reginam Hungariae a , Summo Pontifice haberet , quae praesenti necessitati succurreret , in quam litis causa eum conjecit , illas impetrandas, & expediendas curavi. Reliqua vero, ut Occa

so tulerit , quaecumque ad eum tuendum , & ornandum pertinent, a benignitimo Pontifice poterit expectare nec frustra, ut spero, si me admoneat, qua in re potissimum ab Ejus Sanctitate adjuvari desiderat. Quod etiamsi non admoneat , ut occasio se offeret, minime ipse seni praetermissiurus, ut omnia quaecumque illi grata, & honorifica esse possint , praestem. Valete , & ut me vestris perpetus orationibus iuvetis, oro, & obtestor, quo in munere me minime vestri oblivisci, audeo vobis confirmare. Tu vero, Domine Theodorice , quod mihi medicum amicum tuum Magniscum Josephum commendas per litteras, quas

463쪽

quas idem mihi tradidit , ut illi coram dixi, sie re perinficiam , ut intelligat, in omnibus , in quibus eum juvare possum, si tibi sit amicitia conjunctus , me quoque ami

cum eum habere. Dignum autem esse utriusque amicitia,

non solum ex tuis litteris, sed nonnullorum aliorum prohatissimorum Uirorum testimonio, qui familiarius hic eum noverunt, intelligo . Valete in Christo, cui me perpetuo commendetis, velim . Romae , in sesto SS. Sime

Asserto Pigbis.

Reverende Domine, di mihi in Christi earissi e . SUperioribus diebus, cum litteras tuas accepissem una

cum duobus libris, altero, te aut hore, edito, ac typis excusso, in quo respondes Lutheranis calumniantibus in dictionem Concilii Mantuae celebrandi , altero autem in eandem sententiam a Rege Angliae edito , & tua manu descripto , & cum ipse occupationibus opprimerer, dedi negotium cuidam tuo, ut dicebat, affini, ut meis verbis ad te scriberet , me vehementer amore illo tuo, & st dio erga communem causam Ecclesiae suisse delectatum, operam, & diligentiam, ac magnam eruditionem, quam partim in hoc libro ostendis , multo autem majorem significas in his, quae paras ad Ecclesiasticorum dogmatum defensionem, me vehementer probare. Nunc autem, cum paulo liberior a negotiis essem, volui hoc idem testatum apud te esse hisce meis litteris , atque in primis te rogare , atque hortari , ut hunc amorem , quem erga res Ecclesiae, qui, si sincerus est, qualem mihi persuadeo, ab alio, quam a Sponso Ecclesiae derivari non posset , in Omnibus manifestum facias eundem esse. Hoc autem faciens,

464쪽

Ium expectans in defendendo ejus eausam perseveres, aut si fraudatus his praemiis , quae debita videri possint, &quae caeteri minori negotio consequi solent, tu nihilo cunctatiorem , sed promptiorem in' defendendo Ecclesiae causam te ostendas . Neque vero hoc scribo , quasi ii, qui

praemia vel procurare tua causa, vel dare deberent, cunctatiores. propterea esse debeant ad te ornandum , neque

ut locum ad tergiversendum illis hac ratione darem. Sed quoniam te amo, & scio, quantam dignitatem tibi afferret supra omne praemium, quod ab homine dari possit, si tam nobile ingenium tot artibus instructum in uno amore Dei, & Ecclesiae acquiescere homines perspicerent, ideo haec scribo. Quod si facias, ut mihi persuadeo te facere, amatores quidem tibi , & amici deesse non possunt. Video vero, te unum amisisse Reverendissimum Capuanum, si amissum illum dicere possumus, quem speramus ab exilio ad Regnum vocatum . Quod si in hoc exilio operam ejus, &authoritatem suisse utilem existimas, &ideo amissum , quia his nunc uti non possis, scito illum heredes reliquisse voluntatis suae, & authoritatis, qui non minus studebunt virtutibus tuis severe, quam ille unquam studuit, inter quos spero te habere Reverendissimum S. Crucis. Sed quia multos jam dies propter infirmam valetudinem domi se continet, neque libenter se visitari patitur, nihil adhuc cum eo, quod cupere videris, de tuis rebus contuli ; sed ut primum per adversiam ejus valetudinem eum

eonvenire possum , non praetermittam. De negotio Domini Federici Skenchii, quod tu nihil meeum, quum isthie

essetn , contuleris, ut cauta sundamentum cognoscere possem , sed omnia continebantur in illis litteris , quas ad Reverendissimum Capuanum misisti, sed si cures a principio rem mihi narrandam, ego negotio non deero quan quam scio, quibus cum mihi res erit. De tuo contube nio eum carissimis meis Tongrensi , & Theodorico valde

gratulor, de quo quoties cogito, non Possum non sine aliqua Dissiligo ooste

465쪽

aliqua invidia tam suavis, & sanctae consuetudinis dieereἰ quod ille de amicis Pythagoricis: Utinam tertium me ovobis possem adjungere; sed spero spiritu illis esse conjunctum , maxime cum pro illis Orant, qui maxime bonorum precibus opus habent, inter quos me maxime egere existimo. Quare te rogo de hac eleemosyna, etsi spero illos quotidie dare, meis tamen verbis istos admoneas. Vale. Romae xx. Novemb. M. D. XXXVII.

XLVIII.

SCripsi ad te per proximum tabellarium, ex quibus potuisti intelligere, quod in omnibus sum promptus tibi gratificari in his, quae pertinent vel ad procuranda, quae tibi utilia esse possint defendenti causam publicam, vel ad ejus causam per patrocinium suscipiendam, quem mihi commendasti, quae ad Dominum Federicum Stienchium pertinebat; de qua postea cum occasionem habuissem cum Reverendissimo Domino Simoneta loquendi ea , quae mihi in memoriam veniebant de tuis litteris de quibus ad te scripsi, cujus culpa erant amissae) multum quidem dixi de aequitate rei, ut mihi videbar , & praeterea de stestimonio litterarum bonae mena. Card. Darii usten. in quibus gratulabatur de liberatione pensionis Domini Federiei per recompensationem a Papa Clemente datam eidem Reverendissimo Domino Simonetae. Quibus omnibus ille sic respondit, ut si deprehendi posset, vel minimam re- compensationem datam a Papa, se cessurum tota causa, sed primum dicebat, nullum unquam beneficium se ex Clementis liberalitate accepisse, neque omnino a quoquam ullam recom pensationem , multa autem adjungebat de ingratitudine Do min Federici, qui a quo illud beneficium receperat, tam inhumaniter tractaret, & contra fidem , quod deberet sol

Vere

466쪽

vere, non solvisset , deinde quod jam plusquam septies

cum agnoscat se excommunicatum esse ob non solutam pensionem , in nulla re videtur olfendere aestimare censuras Eccletiae. Quae si vera sunt, tu vides, quam mihi causam committas . De tua quiete vehementer dolui ex Noximis tuis litteris, eam sic turbari, cui quidem, quantum hic remedii afferri posset, non desimam una cum Reverendi sesimo Sancta Crucis procurare , quod per hos perpaucos dies, postquam tuas litteras accepi, non licuit, eum per in valetudinem meam, quae me in cubiculo jam quatriduo tenet, tunc non omittemus, quod idem pollicetur Reverendissimus Sanctae Crucis, ad quem ea de causa misi, ut intelligerem sententiam eius, cujus adjunctas recipies. Vale,& noli pati cujusquam injuriam animum tuum emollire, ut non semper ardeas, quantum in te est Ecclesiae causam defendere . Iterum vale. Romae xvij. Decembr. M. D. XXXVI L

explicas tam de negotio tuo, quod tibi coram secreto Caesaris Considio pendet , quam de Domini Sken-chii controversia cum Reverendissimo Simoneta ; tan dem autem de illius negotio, qui fere in causa fuit, ut nomen tuum inter reos hie citaretur . Ad omnia brevi accipe . Primum, quod ad causam tuam attinet, hoc habui in mandatis a Pontifice, qui libenter litteras tuas legit,& gratas liabuit, atque indigne litem tibi moveri tulit, ut pro tuo negotio, quoniam hoc vesperi expediebatur tabellarius in Flandriam, ad Illustrissimum , & Reverendissimum Leodiensem statim scriberem, ut omnem curam susciperet apud Serenissimam Reginam , & Consiliarios ejus agendi , ut ex molestissimo illo negotio liberareris;

467쪽

MAid quod feci diligenter. Neque dubito, quin, quod fieri possit hac in re ad te molestia liberandum , non praetermittet . Quare ad Eum confidenter confugere potes. Sanctitas Rus voluit etiam , ut cum Caesaris hic oratore hoc idem suis verbis agerem . Sed cum tardius esset, postquam ejus voluntatem noveram, nihil cum eo agere licuit, praesertim cum tabellarius infra paucissimas h ras sit discessurus , & cum de Reverendissimi Leodiensis opera nihil dubitem, quin , quantum cujusquam, si pro sutura , non valde de oratoris Cesaris litteris laboravi. Propter absentiam Pontificis ab Urbe, & meam non usquequaque integram valetudinem, maturius cum Ejus Sanctitate de te agere non licuit, & nunc parce, sed occasio est in manibus, quae mihi ansam fusius cum Eo de te, &pro te loquendi dabit, quam non praetermittam. De Skenchii negotio cum Reverendissimo Simoneta pluribus egi, qui longe alia, quam tu, de illo homine narrat. Sed, ego cum de re agerem relinquens personam, hoc primum dicit, sibi nunquam a quoquam recompensationem datam, per quam Dominus Skenchius a solutione pensionis solveretur. Cum autem ego proserrem litteras Reverendissimi Darthusien.& aliorum hoc testantium, vel potius gratulantium Domi no Skenchio hac de re, ille respondebat, se non potuisse impedire, quominus illi scriberent de ea re, quam igno rabant; se scire, sibi nunquam a Clemente, neque a quo quam alio recompensationem datam, quod si ita esset, inquit, cur non meas litteras proserunt , hic autem multa de ingratitudine Skenchii queri. Cum hoc, quando reve ra littera: Reverendissimi Darthusien. nihil probant, nihil potui concludere. Sed tamen , ut res componatur, vide tur desiderare . Quare tu vide , an reddi utrique parti consuleretur , si Reverendissimi Leodi ensis arbitrio com mitteretur. Facile enim hac via posset tota lis decidi, aut si quam aliam novi scribe.

Quod

468쪽

Quod attinet ad illum , qui tibi sere ignominiae causia suit, ego satis habeo te ab illa liberatum. Quod ejus causam in litteris tuis pluribus verbis defendis, ego certe scausam illam , quae ad me nihil attinet, praesertim cujus defensito publici judicii factum damnat , non curo scire. Neque , si me audies, cum tu ipse immunis sis in omnibus , quod ad eam attinet, immiscere te iterum illi negotio debes. Sed hoc erit tui judicii. Haec sunt, quae pro tempore scribi potuerunt ad te de his , quae sciebam non sine desiderio te expectare, ut certior fieres. Uale. RO-mae xxviij. Ianuar. M. D. XXXVIII.

CVm septem ipsos menses ab Urbe abfuissem , atque

ad viij. Calend. Novembres rediissem, accepi quaternas litteras tuas, quae hic meum adventum expectabant; ex quo scire poteris , quid in causa fuerit , quo minus tanto temporis intervallo , cum tu ad me toties scri psisses, nihil prorsus responsi acceperis. Nunc vero , si postre mis tuis in octobr. datis respondeo, videor omnibus satisfecisse , quae sere idem argumentum habent , nisi quod hae postremae meam operam postulant, ut impetrem a Pontifice litteras commendatitias ad Serenissimam Reginam Hungariae Mariam , in eam formam, quam in tuis praescribis. De qua re, statiin ut Pontifex redjerat, nam aberat etiam ipse ab Urbe per hos dies , cum tuae mihi primum sunt redditae , eum Ejus Sanctitate egi , atque, quantum etiam urgeret , non solum causa, sed temporis angustia, exposui ; nam, nisi ad te ante festum Martini perferrentur, frustra te eas habiturum scripsisti. Cujus rei talem rationem Sua Sanctitas habuit, ut sine mora confici litteras juberet, ut tabellario publico post alterum diem P a disce-Diuitiaco by Gorale

469쪽

it 6 E O s T O Ldisicedenti dari possent, quo ad te ante praescriptum abs te tempus perterrentur, benignissimeque de te loquutus est. Pietas enim tua, ingenium, & doctrina minime ei sunt ignota, quae ipse, ut ex scriptis tuis eram persuasus, Ejus Sanctitati exposui , & de libro Ejus Sanctitati

abs te dicato, ea, quae via sunt, dixi. Quanquam non dum obtuli, quia prius concinnari chartas volui, quod in tam brevi *atio a meo reditu fieri non potuit; sed quid continebat exposui , & qualem artificem, quam dignun omni praemio te in eo praebueras , explicavi, quae omnia in eam partem accepit, ut nihil non dignum tantis laboribus ab ejus benignitate expectare possis, cujus fructum, ut occasio tulerit, spero te abunde percepturum . De libro vero , in quo defendis Ecclesiae causiam contra ea, quae ex Anglia in eam impie sunt scripta, quem ad Re verendissimum Sanctae Crucis misisti, ut is Pontifici osserret , hoc tantum intellexi, cum Reverendissimam Dominationem ejus hac de causa adirem, apud se librum habere , necdum vero Sanctitati Ejus dedisse , quod meum adventum expectaret. Quare spero, una, & hunc, &quem meae curae commisisti, ut traderem, Ejus Sanctitati oblaturos . Decanum istum Antuerpiensem, qui hic Sereni simae Reginae negotia procurat, tibi valde amicum video,& multo maxime nostros Tongrium, & Theodoricum, qui ad me communes litteras miserunt, mirifice suum erga te amorem , & judicium suum de scriptis tuis cum tua summa laude explicantes, quae quidem non possunt non maxime meum erga te amorem , & judicium de tuis scriptis confirmare ; etiainsi apud me nullo externo testimonio eges , ut plus te propter virtutem , & eruditionem diligam, aut cognoscam, praesertim cum illud unum habeam , quod ex te prodit, quod scripta tua afferunt, in

quibus pietas, judicium, & eruditio sic elucent, ut nihil prorsus locupletius posset requiri, quam quod illa osten dunt. Sed haec hactenus, quae raptim scripsi, ne sine Diqiti su by Corale

470쪽

EPISTOLAE.

1 7 meis litteris, quas video te diu expectasse, hie tabellarius discederet, cujus discessum gaudeo sic meum adventum opportune p venisse, ut litteras, quas ad Sereni

tatem Reginae, Pontificis verbis, mitti postulabas, in ipso tempore, ut spero, accipere possis , si quidem tibi tantum prodesse possint, ut videris sperare, ad effugiendum de domo in curiam, quibus prorsus caruisses, si vel bidui spatio serius huc advenissem. Uale . Datum Romae xxviij. Octobr. M. D. XXXVIII.

UT nemo me libentius favit honori Reverendissima

D. U. cum de ea ageretur , ut in amplissimum Cardinalium Collegium cooptaretur , quod cum in sententia dicenda, eum principio a Sanctissimo Domino N stro proponeretur, quod Serenissimus Rex petebat pro Regno suo aliquam columnam ex hac Ecclesia Romana, tacito nomine, sibi dari, tum deinde in dando suffragio, cum ederetur nomen Reverendissimae Dominationis Uestrae, maxime me ostendisse spero , ita post adeptam dignitatem amplissimorum omnium Patrum consensu , libentissime sper litteras de eadem Reverendissimae Dominationi V strae gratulor. Neque vero ei magis , quam uniuersio isti nobilissimo Regno, ad quod non dubito maximos, & praeciarissimos stubus tempore maxime necessario inde perventuros , quod cum contagione vicinitatis illorum, qui divina, & humana permiscentes, ordinem ex Ecclesia , uasi pulchritudinem ejusdem, & robur tollere conantur,acile in periculo versari posset , suum nune cardinem, suam columnam haberet, quae, & decus ordinis servaret,& a corruptissimorum hominum contagione praestaret tu

SEARCH

MENU NAVIGATION