Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

tum. Hoc enim speramus, & expectamus omnes quicumque dignitati Reverendisi. D. V. hac in parte studuimus, freti euin pietate, & vigilantia Reverendisi. D. U. tum vero maxime summa illa Serenissimi Regis vestri pietate, quam illustrandi maximam occasionem hoc tempore Mus Majestas habuit, dum se, & Regnum suum in tanta, &tam vicina contagione, quae universum vicinum populuminiscit, & in fide corrupit, integrum , & incontaminatum servavit, &, ut idem in ea puritate fidei maneret, de columna Ecclesiae Romanae , cuius fides nunquam defecit , & tot Ecclesiarum parens est , & appellatur , sibi prospexit , sequens in hoc majorum suorum nobilissim rum Regum exemplum , qui cum constantia fidei nulli unquam Regum, quicumque hac in parte illustres suerunt,

cedant, cum vero antiquitate sic superant, ut inter primogenitos Ecclesia Romana eos numeret. Quae cum ita sint,

nune tali filio suci, sequenti majorum suorum tam praeclara vestigia, in eo, quod tam pie postulat, gratificatur Ro- imana Ecclesia , de quo universa Ecclesia gratulandi, &Deo gratias agendi materiam habet uberrimam. Si vero quisquam privatus , ego maximo , qui non Possum non sperare tali vel exemplo, vel auxilio meain ipsius Patriam vicinam, in religione olim pulchram, & ut sponsain ornatam viro suo, nunc deformatam, & tanquam adulteram rejecto viro in gratiam alterius fucatam , ad pristinum

decus restitui posse , & viro suo reconciliari. Quod faxit Christus Dominus , & Sponsus Ecclesiae, qui, ut ejusdem

maculas abstergeret, sanguine eam suo preciosistimo lavit, cujus exemplo, qui Dominus est Omnium, nos pro eadem sanguinem sundere semper parati esse debemus. Cujus rei nos inter alia maxima vel vestimentum ipsum nostrum nos admonet, unde nos si aliquis, ut Propheta, ille interroget: Quare rubrum est vestimentnm tuum t hoc

Ium habemus quod respondeamus : quod Christus incit, quod nos actis potius , quam verbis respondere decet ;Diuitig Cooste

472쪽

E ORTO LAE

II9 id quod sperare de Reverendissima Dominatione Uestra,& mihi firmiter polliceri non dubitabo. Interim vero, ut eadem Majestati Regiae quam humillimis verbis me commendet, rogo ; qui licet illi de iacie sum ignotus, ab

ejus tamen sanguine non sum alienus, devotione autem animi in omnibus, quae ad Majestatis Ejus honorem, vel salutem attinent, nemini cedens ῆ cujus rei si periculum , Ejus Majestas faciat, res ipsa, ut spero, luculentissime ostendet . Romae autem Dominationi Vestrae me in omnibus offero, & eandem, ut mihi imperet, si quid sit, in quo mea opera servire honori suo, vel commodo posisim, rogo; paratissimum quidem in omnibus me, omni loco, & tempore, ut ejus desiderio satisfaciam, suturum polliceor. Deus vero eandem D. U. ad Ecclesiae suae honorem, & utilitatem quam diutissime servet incolumem.

Roma: Κs. Januar. M. D. XXXVIII. LII.

Georgius Selva Vauren. Episc. Regin. Card. POlo. Clum partim ex fama, partim ex Alcissi Pristi luteris , quas mihi Danesius ad se seriptas ostendit, eo gnovissem , te per Galuam nosram iter facturum , ineumes esse duxi , omnia , gua illic haberem , aut possem, id es domum ipsam meam, ct meas , meorumque fortu nas ad te deferre. mibus quidem si tu non aliter usus eris , quam tuis, di te amantissime feci e , O mihi magnum abs te habitum honorem exsinnabo . Smul autem

ad magnum Franciae Magybum ea de te ster si, quae huic

tempori comenire iudicavi; non ego quidem, ut me arbi trarer aliquid litteris meis emere posse amplius, quam am ipsum ampli ae Legationis nomen, aut multam, acetari mam, quam Hve merebitur, de tuis virtutibur sinam , sed tantum ut animo meo satisfacerem , qui nan

quam

473쪽

quam eonquiescere eerte potest, ni ea eriam, quae NIs per eanes, vel minui mesaris incia sunt, prosequatur. Has igitur ad illum litteras scribs, quas tu , si ita tibi sidebitur , illi reddendas eurabis. Auod reliquum es, a te peto, ut omnia a me semper expectes , quae ab

eo debent , qui in te colendo, observando nemini eo sedere velit , ut ue nostri memoriam, atque amorem per petuo conserves. Vale.

Venetiis D. Kal. Martias M. D. X VILLULIdem Eidem. DE rebus meis tum demum ex me audies , cum aliquid

dignum eo uis, ct monitis tuis g ero. Interea tamen eos , qui mihi ad eam rem ad utores e F volunt , commendare non verebor , in quibus numerare postum n trum de Nuptiis Franeissanum, Virum non sium doctrina, verum etiam moribus Chri anum , de cujus ne otio

ad Reverendi um ordinalem Sanctae Crueis feri piari me. Id cujusmodi sit intelliges de Danesio , ct fle-fom evir jum mam tibi persuaseris , eam apud Reveren d mum Carinalem mea eausa , nisi mole sum erit , ad juvabit. Bene vale. Hauri Kal. Ian. M. D. XXXVIII. LIV.

Regis. Carae Polus Domino de Gramelle .

Musiris. Domine. Q Uo magis borrenda sunt auditu cuivis animo Christiano , quae ex Anglia de rebus Religionis nuntiantur , eo magis me, & pietas erga Deum, &amor erga Patriam stimulant, ut hanc causam Mea , NDisit iroo by Cooste

474쪽

religionis Caesareae Majestatis , etsi antea a Sanistissinio Domino Nostro commendatam, iterum meis litteris religiosissimo Caesaris animo renovarem . Qua in re , ut in omnibus, cum sciam, quantum authoritate , & consiliis valeat Illustrisi. Dominatio Vestra apud Ejus Majestatem, non possum non in causa Religionis eidem supplicare, ut, quantum pietate , & authoritate valeat , tam piae causae velit favere. Nec vero plus peto, ut meis precibus, utcumque justis, indulgeatur, quam pro ejus pietate in Ecclesiam, & ipsuin Caesarem , videat salutem Ecclesiae, &honorem Caesaris hoc idem postulare, atque eum summi honoris gradum, in quo Deus Caesaream Majestatem posuit ad defensionem Ecclesiae , eandem obligare. Et sic diu felicissime in Christo valeat Illustrisi. min. U. cui maex animo commendo, & ut eadem me optimo filio suo, quem, Niciar cum essem, cognoscere , & propter summam pietatem, & doctrinam amare plusquam germanum fratrem coepi, me commendare velit, Valde rogo. Datum Romae, ultimo Novembr. M. D. XXXVIII. LV.

Reverende Pater.

Q Uem in Christo amare coepi, hujus memoriam non

possum pati e memoria elabi , nec vero eandem non per litteras colere, quoties occasio tulerit, ut id commode facere possim. Hoc ergo tempore cum maximam opportunitatem scribendi attulerit hic tabellarius, qui quasi sequester nostrae amicitiae primus suit , quam Christus postea indissolubili vinculo conglutinavit , non in tui praetermittere , quin eandem per litteras renovarem,& causam Angliae eidem ita aecurate commendarem , qua tenus videat eam ad Christi honorem, Ecclesiae salutem ,

475쪽

& Cesareae Majestatis erga Deum , & Ecclesiam debitum maximum pertinere , ut curam illius suscipiat. Me vero ipsium devotis ejus precibus devotissime commendo. Datum Romae, ultimo Novembr. M. D. XXXVIII. LVI.

Regis. Card Polus milis Ursino.

I strissime in Christi Domine, ct mihi in eodem earis eis C Una multas, & praeclaras partes tuae litterae contineant, quae non minus sancte, quam prudenter, & copiosissime sunt scriptae, quas vix aequum esse judico in respondendo stilentio praeterire ; ad ea primum rescribendum duxi, de quibus primo loco certiorem te fieri maxime savere, mihi persuadeo In his autem praecipuum esse j dico , ut sententiam Sanctissimi Domini Nostri in his, quae ab Rus Sanctitate expectabas, tibi significem , ut hoc

scribam , qua animi benignitate consilia tua , & exhortationes acceperit , tam circa pacem Ecclesiae, quam circa bellum contra infideles , maxime autem quid animi habeat de fiuccurrendis rebus Dalmatis , quod maxime flagitare tuae litterae videntur. Ad omnia ergo haec accipe. Sed primum de his, quos una mecum in hoc negotio tractan do versiari voluisti, Reverendissimo Contareno, & Reve rendissimo Theatino , quibus omnia communicata esse ν,

quae scripsisti, te valde cupere ostendebas . Quod quidem statim seci , primum traditis tuis litteris, simul ac ipse perlegissem , deinde etiam procurando , quo attentius sin gula consideraremus, quae non pauca suerunt in tanto VO- lumine potius, quam litteris , ut descriptis exemplis, singuli secum haberent, quod majori otio legerent. Quod cum diligenter fecissent, atque in omnibus plane caperctuam voluntatem sunt visi, hoc quidem statim de litteris judicarunt: Scribam illarum te, authorem vero illum, qui Disitigod by CO dile

476쪽

mutos loqui facit, & ora disertorum obstruit. Cujus etiam, totam illam , quam in litteris tractas , causam este judie

runt . Atque hoc animo cum essemus omnes, pontificem

adivimus, ut exponendis mandatis tuis, vel Christi potius , ex cujus mandato omnia illa scripssse judicavimus, tempus, quod sibi videretur commodum, statueret. Quod eum ille benignissime constituisset , sie inter nos partiti

sumus, ut non unus solus referret, sed, cum Reverendis- fimus Contarenus primas partes sumpsisset, Reverendissi mus Theatinus secundas , tertias ipse sum prosequutus. Quod in hoc prodesse potuit , ut cum copiosissimae tuae litterae essent, & rationibus abundarent, quae ab uno memoria teneri haud quaquam facile possent, hoc modo partiendo fastum est, ut nulla sere pars illarum esset, quae modo ponderis aliquid haberet ad explicandam voluntaintain tuam, quae silentio praeteriretur. Summa autem attentione Sancti mi Domini Nostri auditi sumus. De cujus animo si nunc quaeris , quo pacto acceperit omnia , tibi quidem, qui filium habes, facilius multo erit , hoe aestimare, quam mihi scribere maxime si hoc tecum cogites, quo animo esses , si quempiam filii tui sanctos in pietate

progressus, mentem in verae, & sincerae religionis cognitione illustratam, animum denique in omni virtutis genere, ac in omnibus, quae hominem carum Deo, & hominibus reddere possent, confirmatum, narrantem, & certis testimoniis tam praeclarum profectum probantem au

dires ; si nihil gratius auribus tuis accidere posset, certe,& gratissima primum attentio Pontificis, & postea responso multo benignissima declarant, non alio animo haec omnia de te, quem earissimi filii loco habet, narrantes nos certis testimoniis audivisse, & eo quidem gratius haec accepisse, quo magis Respublica Christiana tali Viro his temporibus maxime opus habet , quod in sua responsione is maxime declaravit. Cujus summa haec suit: Cum plura in dies divina bonitas suae voluntatis indicia, in restauranda

477쪽

Ia amictae Ecclesiae salute praebeat, quae quotidie magis magisque Omnium bonorum animos ad majores gratiarum actiones accendere debent, tum vero in iis non minimum signum , vel potius maximum se agnoscere , quod de abundantia divinae gratiae, & effusione ejus in te spiritus accepit. De quo etsi magnam causiatu habet praeter caeteros gratulandi, vel antiquae amicitiae , vel propinquitatis , quod in te sanguine sibi conjuncto hane tantam suam misericordiam ostendere est dignatus , tamen multo maj rem esse laetitiam , quam, ut Pastor Ecclesiae universalis, hac de re accipit, in cujus bonum publicum, & comm

ne , haec in te dona Christum Ecclesia Sponsum effudisse sibi persuadet, & eo magis, quod videt, quantum Re publiea Christiana opus habet his temporibus tali, & Vimro, & belli duce, cum contra infideles sit pugnandum. Adeo ut, si de quoquam , adjuvante Dei gratia , magna sperare debet, de te quidem maxima, cui Deus ea spiritus dona dederit, quae in tuae professionis hominibus jam multis taculis non sunt visa , & in te cum summa omnium admiratione divinae misericordiae , & potentiae tan quam rarissimurn miraculum spectabantur . Quare se primum infinitas gratias infinitae , & inexhaustae Dei benignitati agere, qui tali tempore de tali duce Ecelesiae suae prospexit, quali maxime populus Dei eget, eum contra Infideles arma sunt sumenda, qui non tam armis carna Iibus , quam spiritualibus contra eos uti possit , qualem prorsus te esse judicat, a Deo ipso Ecclesiae datum, qui docuit manus tuas ad praelium, & digitos tuos ad bellum, ut non tam peritia armorum hostes vincere , & delere, quam spiritus potentia , victos salvare , & ad Ecclesiae corpus adjungere , quod Christiano duci maxime est sp

Tandum, omnes merito de te sperent, hac autem spe νPraeter caeteros se maxime sevi eum ingenti gratiarum actione horum tantorum in te donorum authori , quibanc spem de te excitavit. Deinde quod ad consilia, S

478쪽

exhortationes tuas attinet, primum de adhibenda maxima cura, ut sana doctrina ante omnia in Ecclesia retineatur,& ut interioribus malis primum succurratur , deinde exterioribus ; sic quidem Rus Sanctitas respondebat : Et si nulli rei magis studere se , quam ut haec ipse, & hoc in do fiant , quod summum Dei beneficium agnoscit , qui ante omnia Concilii universalis indicendi voluntatem , &pacis inter Principes procurandae studium , semper mitcommissam curam universialis Ecclesiae maxime infudit; tamen hanc ipsem exhortationem sic gratam esse, ut, quasi Deo per te exhortante, quo enixius laboret, in eo, in quo nunquam nimis magnum studium poni potest, ean dem libentissime , & cum summa gratiarum actione Ru diat, quam videt, quanto ardore spiritus, & caritate sin Deum, & Ecclesiam, atque quanta animi sollicitudine scripserit. Qua in re, ut habeas interim, quo te spe etiam magna consoleris, hunc optimum nuntium de induci ijs istorum Principum, praeter omnium spem , cum ma ime inter eos bellum ardere, & repentino Regis Christianissimi in Italiam cum maximis copiis transitu, videretur, ut ad te scriberem , jussi , atque hoc etiam adscriberem de sua sententia, etsi induciae appellantur, tamen ea sane sede his induciis scire , ut verius pacis, quam induciarum nomen habere possent. Quare jubere te nunc, ut bono animo esse pergas, de reliquis consorteris in Christo, &sis robustus; habere te nunc, quod maxime in tuis litteris optabas, pacem Principum , & quietem armis, quam sequuturam sperat eam quietem in Religione, quam omnes praecipue desiderare debemus , cujus procurationi, quam nunquam interini sit, se nunc eo enixius operam daturum, quo magis hac porta a Deo aperta per pacem inter Principes , se ad hoc magis invitari agnoscit. Quod vero ad Illustrissimos Dominos Venetos attinet, quos praecipue

adjuvari ab Ejus Sanctitate in hoc sancto bello optas, &deberi adjuvari, multis rationibus ostendis, sic quidem se

479쪽

paratum esse in omnibus, quae opus habent, omni aux lii genere illis adesse, ut, quod tu maxime cupis , de honis Ecclesiae fieri , hoc constanter Ejus Sanctitas assi met , non solum se ut amicum , & confoederatum , sed ut patrem filiis cum illis elle conjunctum, &, si pater in filii earissimi salute procuranda negligens , aut parcens impensis esse potest, se tamen in iis filiis talem esse non posse , neque ullum patrimonium in Ecclesia , quod ad suum usum, vel aliorum Ecclesiasticorum malit converti, quam Illustrissimorum Dominorum Venetorum usus in tali eausa, & tempore. Qua in re illis, quorum maxime interest, abunde satisfacturum promittit . Quae omnia ut ad te scriberem, in mandatis Sua Sanctitas mihi dedit. eui suam , quam a Christo accepit , benedictionem cum osculo charitatis mittit. Reliqua, quae pro tempore hic expedire posset, ut de re frumentaria quod postulasti, statim Ejus Sanctitas negotium suis dedit, ut tibi satisfieret. Haec autem omnia tibi jucunda esse non dubito, quae non solum reinvitant, ut sorti animo in Christi causa milites, sed sortiori etiam, si fieri potest, orationes pro ejus Uicario sundas, ut quam diutissime ad Christi honorem, &Ecelesiae utilitatem sua consilia dirigentem nobis incolumem servet.

Hactenus ad te scripsi, magne Serve Christi, de iis, quae me cum ejus Ucario agere voluisti , & tunc scripsi,

eum impetratis ab eo, quae pro tempore concedi potve runt , putabam statim Nuntium , & Procuratorem tuum

ad te reversurum. Sed cum ille post in gravem valetudinem incidisset , ex qua adhuc vix convaluit , eo factum est, ut plures dies has litteras in manibus haberem, adeo ut nunc vetera sint, quae in illis scripsi, sit neeesse. sed

ut seriem rei cognosceres , propterea nihil in illis novare volui; sed haec nova, quae nunquam veterascent, moamanu adscribere. Hoc autem primum, me, cum tuas lit teras legissem, non ut litteras, quas vulgo amici ad ami

480쪽

eos de suis negotiis scribunt , eas accepisse, sed ut primitias spiritus tui, quas Deo Patri spirituum dedieasias, ita eas accepisse. Qua in re ad meum ossicium pertinere judicavi, qui sum puer in domo Dei, & summi Sacerdotis Diaconus, ut, simul ste ad me essent perlatae , ad summum eas Sacerdotem perducerem , a quo postea Deo afferri pollent. Cum vero quales essent primitiae conliderassem, id est non horum fructuum, qui humana cultura maturitatem, & bonitatem accipiunt, sed quorum Deus solus incrementum dederat, ad illum primum deserendos existimavi, qui cum Filius Dei, di Deus esset , nostra causa, ut grata nostra sacrificia Deo faceret, voluit Sacerdos fieri, ut in sempiternum appareret vultui Dei pro nobis, qui est Christus Dominus Sacerdos in aeternum, benedietus in saecula. Ad hujus ergo pedes in ejus conspe ctu eos projeci, addito orationum mearum incenso, quod ab eodem accepi , ex quo nihil jam dubito in odorem , suavitatis Deo Patri suo eum obtulime, omnia enim sua Patri semper offert ; in his autem omnibus nihil est, quod non suum agnoscet . De quibus hoc tantum nunc Per ejus gloriam , qui hos dedit, rogatum velim, ut si videas hos ad salutem colligentis carpi, quod te sentire into ipso luce clarius perspicio , si videas eosdem ad con solationem simul, & salutem illorum, quibuscum commu nicas, mitti, omnia autem ad Dei Patris, & ejus Filii, ex cujus plenitudine omnia accipimus bona, honorem re dundare , cum aperta sit haec tibi Paradisi porta , quo in loco, & non in alio ejusmodi fructus colliguntur, si , quae alios ab introitu arcet, romphaea illa versatilis te nihil impedit propter reverentiam illius, cujus lateri adhaeres,

a quo ipsa Paradisus est plantata, si , inquam, haec omnia benignitate Domini, & agricolae adsunt, ut ingredi,

SEARCH

MENU NAVIGATION