Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

scriptos Ponti sex alios praescribit , sed eos limites eupit esse ei Legationi , quos sibi Deus in omnibus suis iactis sibi praescribi patitur, ii sunt honor suus, & utilitas subditorum. Si ergo faciat, quod scio Eum in animo habere , ut hos solos terminos sibi praescribi permittat honor suus, quem inveniet in omnibus spectando honorem.Dei ,& utilitatem suae Ecclesiae, & Subditorum. Reliqua omnia libere agat. Multa ego dixi de instrumentis illis, quae Deus concessit Illustr. D. U. ad exequenda praeclara mandata vestra, Domino Tongrensi , ac Domico The dorico, ac optimo juvene Domino Ioanne Uitten , qui multos alios possunt allicere, sic ut deesse non possint. Adeo ut, spero, si generale Concilium suturum sit Vicentiae , de quo Pontifex optime sperat , quia de pace inter Princeps magnam spem habet , Illustri Domin. U. hac in parte cum suis, Sanctitatis Suae propositum cum suo etiam consilio, & suorum maxime adjuvare possit; habet enim eandem voluntatem Sanctitas Sua in resormanda universali Ecclesia, quam Illustriss. D. U. habet in sua. De loco autem Concilii in aliis litteris scripsi fuisse civitatem Uicentinam, quam Illustrissimi Domini Ueneti dederunt ἱ nunc autem Sanctitas Sua decrevit mittere sduos Praelatos ad Illustr. Statum Uenetum , qui gratias agant, locum autem prospiciant, ac disponant. Alterum hinc mittet Epistopum Regiensem ex familia Rangonae, alter credo erit Donauius Ueronen. qui prope Uicentiam Veronae nunc agit,&in Episcopatu, qui est deditissimus Illustriss. D. V. quod nihil opus est dicere Illustr. D. U. quae hoc optime novit, sed hoc etiam maxime ostendit in illis litteris, quas scripfit ad suos hic amicos de nego

tio Legationis D. U. adeo ut, quemadmodum mihi retulit Dominus Benedictus diligentissimus Procurator Illustris simae D. V. cum per eam viam, quae primo fuit propo sita ab Illustrissima D. U. circa Resormationem , quod hic periti earum rerum dubitarent, quomodo posset se

452쪽

EPISTOLAE. 99tisfieri petitioni illi cum honore suo, & minima querela

aliorum , quod multa etiam impedimenta Occurrerent, amicus quidam Domini Ueronensis admonuit eos de Legatione, quae stati ita ab omnibus vestris amicis suit accepta, tanquam expeditissima ad omnia sua vota exequenda , & maxime honorifica, sed tamen, ut scripsi, si aliquid deesse putat ad suum votum exequendum nihil dubitet , scribat sententiam, & supplebuntur omnia. Pontifex enim est propensissimus , quod in omnibus ostendit , quemadmodum etiam de quodam incarcerato , inimico, ut audio, honoris vestri , & damnato ad triremes perpetuas, cum multi quaererent eum liberare mulctatum tantum pecunia,

Sanctitas Rus mihi primum soli est pollicita, deinde in praesentia Domini Thesaurarii affectionatissimi IllustrisLD. U. deinde etiam Domini Benediisti Gcntilis se nullam

compositionem velle admittere, quod non fieret omni voluntate Illustriss D. U. cui hanc rem totam remissam esse voluit. Sed nunc vereor, ne nimis sim prolixus, qui initio putabam defuturum argumentum. Quare me quam humillime Illustriss D. U. commendo , & eandem Deo, qui diutissime ad suum honorem incolumem nobis conservet. Reverendissimus Dominus Contarenus deditissimus Illustrissimae D. V. plurimum illi se commendatum esse vo

ΡRimum mihi gratissimum fuit ex litteris Illustrissi

mae, & Reverendissimae Dominationis Uestrae intelligere de ejus incolumitate, pro qua nunquam cessabo pre res ad eum sendere, qui solus eam dare potest; hoc autem ut faciam, sic ejus erga me officia , & merita cogunt, ut N a minore Dissiligoo by Corale

453쪽

Ioci

EPIs ToLminore scelere videar posse parentum memoriam abiicere, quam Illustrissimae D. U. recordationem non perpetuo tenere , quam parentis loco me semper habera , in omni observationis genere ostendere , ubicumque occasio inciderit , nunquam cessabo. Plurimum vero gaudeo, quod ad Legationem Illustrissimae D. U. attinet, ut ex Domino Benedicto Gentili intellexi, eam satis actam esse illa declaratione saeuitatum , quae in corpore juris habetur, neque aliam nunc quaerere. Et certe haec fuit communis sententia omnium vestrorum amicorum , qui juris hic sunt periti, obsuturam potius cauta, quam profuturam omnem novam adj tam declarationem; quamquam, ut scripsi in

proximis meis litteris , si Illustrissima D. V. in illa sententia perseveras Ict, quasi oinnino opus fuerit ad evellendos omnes scrupulos aliqua nova declaratione, nos qui dem parati fuimus hoc postulare a Sanistissmo Domino, Nostro, quem non minus promtum suturum in concedendo sciebam, quam in principali causa sumus experti, in qua fuit prompti stimus. Quod reliquum est, de eo quod

Illustrissima D. U. per Dominum Benedictum Gentilem me admonere voluit , quod ad eum in cyphra fuit scriptum, ea res sic mihi cum erit, ut non tam Illustrissimae D. U. causa illorum conatibus obsistare me obligatum esse

inibi persuadeam, quam ipsius justitiae, & pietatis causa,

quam maxime oppugnat, qui sanctissimo vestro proposito in reformandis Cleri moribus, aliqua ex parte resistit. Quare ut in Dei causa , sic in hac vigilabo, omni, qua possum, gratia, & industria; non frustra autem me laboraturum, sed ad illorum , qui contra resistunt, confusionem , quae mili certam spem dant , plurima habeo, quod vero dubitare faceret, nihil video. Hoc vero gau deo , & opto, cipe ejusmodi occasiones dari, in quibus, dum ex ossicio servire cupio Illustrissimae D. U. videan, me ex pietate servire Deo , ad quem magis tota haec causa pertinet, quam Illustrissima D. V. mihi commendat, cui Disiti sed by Corale

454쪽

eui perpetuo Illustritanam D. U. commendare non cesso, dc eidem me quam humillime commendo. Romae xxvij.

Decemb. M. D. XXXVII. XLII.

CVm jam pene octo horas in Consistorio consili iamus, quo dimisso certior sum factus, tabellarium 1tatim discedere , temporis angustia non patitur, ut plura de negotio Illustriae D. U. vel potius de Ecclesiae, &praecipue hujus Sanctae Sed is causa scribam. Summa tamen est , cum ante hunc diem, cum propter absentiam Pontificis ab Urbe , tum propter frequentes Capellas,& praeter consuetudinem multa negotia supervenientia his festis , nulla commoditas daretur agendi cum Ejus Sancti tale de iis, quae Illustris. D. V. ad Rus Sanctitatem, &ad me scripsit, hodie Reverendissimus Campegius, &R verendissiimus Simoneta, atque ego, sic causam Ejus Sanctitati explicavimus, ut minime ferendam eam inobediem. tiam Cleri, qui non admiserunt Visitatores , quas Illustr. D. V. pro jure Legationis ad eos misit , esse duceret, laudare tamen magnopere modestiam Illustri T. D. U. quod

eum suo jure posset statim in illos, qui restiterunt auth ritati Legationis, vindicare , maluit tamen potius Ejus Sanctitatem consulere , quae hoe nos scribere jussit ad Illustrissi D. U. se maxime sancto proposito Illustr. D. Q in resormando Clero delectari, ut sua sponte facit, & ex mero motu secit laaec enim verba Ejus Sanctitatis suerunt ut munus Legationis, per quod facultatem haberet sitisfaciendi sancto suo proposito , dedit, sic in nulla re

defuturum, quae pertinet ad eam authoritatem tuendam,& confirmandam ; gratulari autem de illis Viris, quos pro suis Visitatoribus elegit , quos, quantum potui depinxi, Diuiligo orale

455쪽

rosquales essent. Dominum autem Τheodoricum Eius Sanctitas dixit se optime novisse, & de eo optime sentire, &hoe idem de reliquis. Summa vero orationis suit, ut negotium conficiendi Breve in ea sorma, quam maxime sputo satisfacturam Illustr. D. V. daret, quod libenter R verendissimus Campegius pro summa eJus observantia in Illustris s. D. U. suscepit. Reliqua ex litteris diligentissimi , & prudentissimi Agentis tui Domini Benedicti Gentilis cognosces, a quo etiam hoc intelliges de incarcerato illo , de quo ad me scripsit Illustri T. D. V nihil aliud decerni, quam quod Illustris s. D. U. petit, ut sententia a judicibus data locum habeat ; & nunc iterum me quam humillime Reverend. D. U. commendo, & eandem Christo, qui diutissiime Illustriss D. U. ad suum honorem servet . Dat. Romae vij. Januar. M. D. XXXVIII.

XLIII.

Id m Eidem .

CVin re ipsa , ut spero, sit satisfactuna in omnibus,

quae per me una cum reliquis Reverendissimis Dominis amicissimis Illustrisiunae D. U. hoc tempore ad confirmationem, vel declarationem suae Legationis a Sancti sesimo Domino Nostro impetrari postulavit, nihil opus erit verba nunc adjungere. Praesertim cum per proximum superiorem tabellarium de ea re scripseram, & si quid nunc opus esset addere , scio diligentissimum suum Procura torem Dominum Benedictum Gentilem id non omittere, qui fusius omnia per litteras se scripturum Illustrissimae D. U. dixit . Reliquum est ergo, ut a Deo suppliciter petam , ut, qui tam pium desiderium reformandi gregis sui in animum inseruit, idem proventum , & prosectum faciat, ad salutem primum animae suae, deinde gregis su jecti. Optimum autem exemplum provinciarum vicinarum,

456쪽

os quae maxime opus habent bono aliquo exemplo, ad quod se componantὸ tandem autem, & quam primum etiam , ad Dei honorem omnia redundent : cujus tutelae perpetuo Reverendissimam , & Illustrissimana Dominationem Vestram commendare non cesso, & nunc me eidem Il-Iustrissimae Dominationi Vestrae quam humillime commendo. Datum Romae xxv. Ianuarii M. D. XXXVIII.

Cum haec superiora scripsissem , & postea mihi cum Sanctissimo Domino Nostro de negotio cujusdam Viri docti Alberti Pighil agendum esset , quem Ejus Sanctitas ob eruditionem , & virtutem carum habet , & propterea eum superioribus annis Praepositura quadam Trajectensi ornavit , qui nunc negotium coram secreto C

saris Consilio istic habet ; hoe autem cum Ejus Sanctitate, ut ratio aliqua iniretur, qua facillime posset ab illo molestissimo negotio liberari, haec statim facillima est judicata , si Ejus Sane itas patrocinium illius caulae Illustri simae Dominationi Uestrae committeret , de quo nihil est dubitatum, propter authoritatem , & gratiam in illo Consilio facillime eum hac molestia potuisse liberare. Quare hoc statim mihi in mandatis Ejus Sanctitas dedit, ut hanc

causam Illustrissimae Dominationi Uestrae commendarem ;hoc autem significarem , quo citius opera Illustrissima Dominationis Vestrae Albertus Pighius, quod cum aequitate fieret, liberaretur , hoc gratius Ejus Sanctitati futurum , quae omnia nunc ad Illustrissimam Dominationem Uestram ex mandato Sanctissimi Domini nostri scribo.

Irim Eidem .

O Vae maxime sollicitum , & anxium tenebant animum Illustrissimae , & Reverendisii inae D. U. ex ejusdem litteris cognovi . Quibus omnibus remedia jam accepi sese

457쪽

IO se spero, & confido ; omnia enim quaecumque postulavit Illustrissima D. V. ad convertendos rebelles Legationis, qui merito indignationem movebant , non solum Illustr. D. U. cui illorum cura est commissa, sed omnibus bonis, qui de eorum inobedientia audiverunt, ea ex mandato S. D, N. cum ampliori declaratione omnium facultatum per proximum superiorem tabellarium erant expedita, &missa. Quare hac in parte, quae ad consolationem animi Illustr. D. Q maximo cum desiiderio expectare scripsit, satisfactum jam spero esse. Superest nunc, ut Illustr. D. U.

consoletur nostros animos, meum quam maxime, qui ex rumore de adversa valetudine sua maxime sum perturbatus. Quanquam idem rumor recreatum a gravi morbo,

in quem inaciderat , etiam attulit, sed ipsum ex litteris tuis malui cognoscere. Uideo autem, ne mihi dolorein afferret , in suis litteris abstinuisse a mentione adversae valetudinis; sed nune liberationem a morbo , & conva lescentia ex tuis litteris maxime audire cupio. Ad quam spero conserre ea remedia , quae S. D. N. misit ad tollendam anxietatem animi , quae fortasse ad morbum addere potuit. In illis vero expediendis, quod praecipuam quamdam curam , diligentiam, & industriam Domini Benedicti Gentilis agnovi, & perspexi; non possum certe non tali Uiro, & Procuratori , qualem prorsus in Curia nullum parem ingenio, peritia , & industria cognovi, te stimonium verissimum reddere, qui cum jam plus decen nio eamdem fidelem operam Illustr. D. U. in omnibus suis hic negotiis praebuit, scio, eam nihil egere mea commen datione , sed quae in eo , hoc tempore , & his negotiis

magni momenti perspexi, non patiuntur, ut memoriam illius praeteream sine commendatione , quem scio maxime mereri, ut, quae earissimis suis pro eorum meritis prae stare solet, ca in primis in illuin conserat. Diutissime svaleat Illustrisi. Dominatio U. tam animo , quam corpo

458쪽

Reg. Carae Polus DD. Theodorico, o Tongr.

Reserendi Domini gratia, ct pax Christi vobiscum.

SUmmam vestram pietatem mihi , dum apud vos ver

sarer , non sine magna voluptate , & majori cum fruetu meo cognitam , & exploratam , ex vestris ad me litteris libenter recognovi; quae quidem non ex ea selum parte in illis elucet, quod causam maxime piam, quae ma xime ad filutem animarum vestrorum fratrum pertinet,

mihi commendant , sed quod tanto studio, tanta sollicitudine animi idem iaciant, quasi vobis privatim , vel salus quaereretur, vel utilitas aliqua magna inde quaereretur. Quibus scio nihil in hac causa praeter summos , &molestissimos labores vobis superesse, in quibus ne odium quidem apud illos, pro quorum salute maxime laboratis, effugere potestis. Quid enim aliud expectare potestis ab his, qui cum gravissime laborant, senari tamen recusant'

medicum sugiunt, & ad domus illorum sequentem excludunt Z Tales enim sunt nunc omnes , qui Reverendiis mi Leodiensis authoritati a Sanctissimo Domino Nostro con cessae pro eorum salute obedire recusant , quam cum vos quam maxime integram , & late patentem in omnes, &singulos , quicumque in Leodiensi Dioecesi continentur, a Sanctissimo Domino confirmari petatis, nihil aliud p titis, nisi ut nulla para Dioeceseos si expers vestri lab ris , ut ubique molestias sufferatis . Quo enim latius authoritas Reverendissimi se extendit, eo latius labores vestros patere, eo gravius onus vobis incumbere, in qu rum humeros omnia haec Reverendissimum depositurum scio. Ego certe cum naturam , ingenium, & mores vestros ex illa consuetudine, qua, cum apud vos, mihi frui licuit, prope exploratum habere videor, quae mihi osten

459쪽

Cum nunc video tam alacriter, & vestram quietem desierere, &ea postulare, ex quibus necessario vestri labores, S molestiae augentur , ut nihil dicam de periculis, quae facilius, quam commoda, ab his impendent, qui inviti curantur , hic certe digitum Dei agnosco, qui hunc ignem amoris in vobis accenderit, & quid aliud expectare possum, nisi ut eadem virtute ardeat, ad salutem tandem illorum, qui nunc dammam videre recusant i Qua in re

interim non possum non vehementer gratulari Reveren

dissimo, & Illustrissimo Domino Leodiensi, cui vos tan quam Angelos Dei in ministerium tam pii operis datos esse video ab eo , qui tam piam sui gregis Reformationem, tam necessario tempore , in mentem illi inseruit, qui fecit ministros suos flammam urentem, hic est Christus Dominus benedictiis in iacula.

Quod vero ad meam operam attinet, quam hac in causa exigitis, ut in eam sormam, quam proponitis, Di Plomata pro Reverendissimo Domino confici a Sanctissimo Domino Nostro impetrarem, haud pluris eam faciam, quam revera fuit, quae verbo tenus extitit, dum rem una

cum aliis Reverendissimis , de quibus aliis in litteris ad Reverendissimum scripsi, Sanctitati Ejus proponerem, qui

tanta benignitate nobis respondit, ut nullum nostris ad hortationibus, aut precibus locum reliquerit. Statim enim,

ut impiam illorum inobedientiam , qui Reverendissimo restiterunt , intellexit , quam ferre indignisi e multis verbis ostendit , tum vero adjunxit, ut ipse ad Dei h norem, & Ecclesiae utilitatem sponte , & ex mero motu illa enim fuerunt verba Eius ) munus Legati de latere

cum omnibus facultatibus aci tantam personam pertinen tibus concessisset, sic in nulla re, quae ad confirmandum, vel tuendum tale munus pertineret, se defuturum dixit ἐneque solum dixit , sed statim dedit nesotium his, qui ejus,

460쪽

Epis T LAE

conficerentur, quam vos postulastis, quae per hunc tabe larium ad Reverendissimum mittuntur. Quare nunc cum

nihil, ut spero , vobis certe desit , quod ab authoritate divinitus concessa homini ad animarum salutem proficisci possit , vel ad consolandos , & confirmandos honos, vesconvertendos malos ; reliquum est, ut a Domino illo petatis , a quo omnis laaec authoritas profluxit , ut dignetur ipse vineam suam respicere , atque actiones vestras adjuvare , sine cujus praesenti , & assidua influxione suae gratiae, florere nunquam, germinare, aut crescere vites γλsunt, utcunque homines in plantando , & rigando Iab rent . Sed haec vos melius, quam ego. Quare hic finem faciam , si hoc tantum adscripsero , in quo a multis scio me accusatum iri , quod ad castigandum malos non ita . prompte descendere soleo, in qua re videor, ut ipsi dicunt, crudelis esse in bonos; sed utcumque sit, non popsum non apud meos amicos naturam meam prodero ,

etiamsi si nihil hoc tempore opus sit, quanquam sortasse opus sit, dum respicio ad eos, qui restiterunt authoritati Reverendissimi Domini Legati, quos nunc castigandi securutatem habet . Qua in re, etsi negare non possum ad exemplum aliorum maxime necessarium esse, ut rebelles castigentur, & in hac re non dubito ejus Reverendissimam Dominationem illa usurum moderatione , quae ejus per sonam decet ; tamen, ut dixi, mea natura non patitur, ut non aliqua hae de re ad meos amicissimos scribam, vel unum potius significein, etsi rebelles sunt, filii tamen sunt,& filii rebelles, quos si convertend ad obedientiam ulla

mitior ratio inveniatur, ut ea primum exerceatur, etiam post confirmatam authoritatem castigandi eos, cupio, ut prius quatiatur virga in conspectu illorum fugientium, antequam exerceatur per illum castigatio. Qua in re certe non tam admoneor naturae meae sive lenitate, sive ignavia , quam exemplo maximi Apostoli etiam in gravissimis

o a delictis

SEARCH

MENU NAVIGATION