Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

pe, quos colligis, fructus communicare debes. Quod eo magis ego nunc te rogo , quo magis ipse non tam cons lationem , quam salutem ex his , quos nunc misisti, me recepit se vere possim assirmare. Si enim tibi servo Christi ego conservus tuus animum libere aperire debeo, hoc, teste ipso totius consolationis fonte , dicere possum, ex quo tempore per eius benignitatem sensuin aliquem ejus gratiae haurire , & discernere dgium est , nunquam qui dem sic vacuum omni consblatione, egentem pabuli spiritualis, quam eo temppre , quo ad me illae tuae littera sunt perlatae, possum recordari. Atque hanc quidem quasi

famem maximam tunc sentire coepi, cum ex periculose

illa Legatione, quae ultra montes mihi data fuit , rediens in Italiam descenderem . Quam tamen magna ex parte

sedari misse mihi persuadebam, si tecum panem illum tuum quotidiaaum, quem tibi minime deesse posse judieabam , frangere liceret, quod Veronae facturum me sperabam. Quo ut perveni, nec te reperi , quam praesentia tua sedari posse sperabam, insperata absentia augeri maxime fuit necesse. Sed cum hoc , ut caeteras tribulati nes , quibus me exercere placuit illi , qui solus novit, quid expediat nobis , & solus procurat bonum iis , qui per ejus gratiam , quae videntur mala, patienter ferunt, ut ego hoc tempore hanc absentiam tuam , quam inter maximas spiritus mei tribulationes memoravi, vide ejus bonitatem , ut multiplicatam laetitiam pro hac patientia in sinum reddidit, & eo tempore reddidit, cum sic quidem egerem pabulo spirituali, ut vix jam famem ultra sustinere posiem. Ut enim nihil te de spiritus mei statu celem, quem sateor deficientem abs te res illatum , &ad pristinas vires restitutum , simul autem Christi ii me benignitatem majorem naanisestem, sic quidem se res habet. Eo tempore, quo me maxime homines animi dolore angi, & prorsus derelictum esse putabant, cum, in quem laberynthum mea me Legatio Christi causa suscepta

482쪽

iast conjecisset, viderent , cum primum ille Princeps, cujus

salutis cauta me adduxerat , ut meam salutem in omne discrimen afferrem, sic hanc meam pietatem non admisit, aut aequo animo. tulit, ut quaecumque in hostem salutis suae machinari vellet , Omnia in meam perniciem moliretur. Tantum autem gratiae apud potentissimos Principum Christianorum , per quorum provincias mihi eundum erat, perfecit , ut ab uno eorum , in cujus Regnum jam ingressus sueram, eodem fere momento, quo omni honore propter eam, quam gerebam, personam, essem susceptus, etiam

excedere Regno ad inimici preces sum iussiis ; ab altero

autem Principum, qui solus huic necessitati succurrere spotuit, ne admitti quidem in ejus ditionem potui. Cum non modo mihi domum non relinqui, ubi caput reclinarem quod nescio, an ulli unquam Legato Uicarii Christi in provincias Christianorum Principum contigit sed omnibus insidiis exponi videbar, quas non cessavit in metendere, qui refugium horum Principum interclusit; cum sic ab omni humana ope destitutus videbar , jain testor

totius consolationis sentem, ea in re, in qua omnes, qui mecum aderant, consensuros scio , sic animo non diiciebar , sic nec dolorem , nec tristitiam mea de causa sensi , ut mihi quidem viderer, cum terris me Principes excluderent, in curru illo igneo tolli, & cum illo Propheta supra colles, & montes vehi, ubi nemo me laedere, nemo molestiam afferre potuit. Securissime certe me illud tempus totum traduxisse , qui somites mecum fuerunt, facile videre potuerunt . Quae quidem securitas duravit

usque duin pericula illa evasissem, & ad eos pervenissem, ubi nihil non securum suspicari potui, idest usque dum in Italiam rediissem. Quo ut descendi, tantum quidem animi mei descensium videbar sentire, ut, si me filii Prophetarum quaesivissent , quemadmodum Eliam, postquam sublatus in igneum currum fuerat, scriptum est aliquos quaesiisse , existimantes eum in aliquo montium sui sise reli-R istum,

483쪽

I 3 octum, aut vallium, non ut de illo opinione frustrati, sie de me fuissent, sed me statim in altissima valle invenissent, maerore jam, & fame prope consectum. Ac tali quidem in statu cum essem, me litterae tuae invenerunt, quarum tabellarii vocem sic audivi , ut Daniel in lacu leonum positus Habacuc Prophetae, qui jubente Domino cum esset in Iudaea, & intriverat, ut inquit Scriptura, panes in alveolo, & coxerat pulmenta, ut portaret messoribus, jussus est a Domino, ut ad Danielem in Babylonem, tunc in lacu leonum positum , afferret, ad quem, Angelo eum capillo capitis sui portante , in impctu spiritus est de

latus , atque statim ad eum clamavit: Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus. Talem quidem vocem tabellarii tuarum litterarum audire videbar , cum illas traderet, quas vix, mihi crede , in manu accepi , qui statim quali odore aliquo bono meum animum recreari maxime sentiebam. Ut vero aperui , & legens animadverti, quo tu lumine, qua prudentia spiritus, orbis Christiani mala, totius aegritudinis Ecclesiae causias colligis, deinde quo ar dore animi , quanta fide remedia proponis , medicum, ostendis, viam ad eum facile aperis ἱ haec quidem legens, cum inter omnes causas aegritudinum, meam interim agnoscerem, cum pabulum, quo maxime egebam, appositum Videbam , quod statim apprehendi, in eodem quidem in mento vires mihi remtui, iterum me abs te in currum igneum illum tolli , & tandem in ipsio sinu Abrahae requiescere cum Lazaro mihi videbar. Hunc certe fructum mihi tuas litteras attulisse vere dicere possum, quae omnium malorum causas in desectum luminis fidei, & ciu-ritatis servoris transferunt, in horum autem possessione portum omnis salutis, & quietis ponunt. Quae eo majorem vim in me sanando habuerunt, quo magis non tam verba illa salutaria oleo illo sanctae unctionis splendida auribus, & animo concipiebam , quam exemplum claris

simum in te ipso charitatis, & fidei, quod hoc tempore, Disitigod by Cooste

484쪽

I 3Itali in statu positus, quo maxime ipse omni consolatione humana destitutus videris, clarissime videbam; cui tana uberes consolationes dari jam experior, ut non modo nihil pro te desit , sed etiam alios longissime abs te remotos maxime egentes vel verbo solo consolari possis, ut una omnem aegritudinem auferas. Quod quidem cum in mμ . ipso, qui maxime laborabam, & in tuis litteris salutaribus, sic cum meo maximo gaudio sium expertus, conti nere non potui, quin, ut supra scripsi, ex fructibus his, quos illae tuae litterae attulerunt, quasi fasciςulum colligens, eum, addito incenso mearum orationum, Christo summo Sacerdoti porrigerem , hoc in precibus ponens, ut, quos in eo seri fructus , dignetur sic purgare , ut majores in dies nascantur . Quod idem ut pro me facias per ejus amorem, qui tam insigne exemplum suae erga te misericordiae dedit, quale multis saeculis non est visium, in visceribus ejus charitatis obsecro, cui te totum commendo. Datum Romae, xiv. Ianuarii M. D. XXXVIII

am gratae mihi fuerunt littere tuae ille solum novit , qui te sibi gratum fecit , ut dilectum suum

in te revelaret, ut portares nomen ejus non inter gentes, quae nomen eius non cognoverunt, sed inter electos filios ejus, inter quos luces tanquam sol inter astra propter excellentem gloriam ejus, qui illuxit in animum tuum. Splendet autem non in vultu tantum tuo, & Ω-etis, his qui tecum praesentes sunt, & facta vident, sed

etiam absentibus in verbis, ut quod ad me attinet vere dicere possim, nullam meminisse me unquam ex homine, vel hominis potius ministerio, consolationem accepisse majorem , aut lumen clarius accepisse , quam quod ali-R a quando

485쪽

icere possum , ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis , statim exulta sise in gaudio infantem in utero

animi mei, adeo ut non dubitarem, etsi enim unam tantum matrem Domini secundum carnem agnoscamus, tamen cum fructum animi tui, ita in fructum uteri animi mei operantem sentirem, statim ad me dicere: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me Nisi enim in utero Deum consolationis gestares, ad verba tua animum gestientem gaudio, qui prius moerore fuit repletus, nunquam prorsos sensissem. Quare matrem Domini hoc tempore animam tuam cum magno gaudio agnovi, & eodem gaudio stimulatus exclamo : Benedic ius fructus uteri animae tuae, &: Beata illa, quae credidit, quoniam perficientur in te, quae dicta sunt ei a Domino. Haec vero

ad te scribo non solum de illis litteris, quas ad me dedisti, sed de illis, quas ad Christianissimum scripsisti. De

quibus hoc tantum Optarem, ut vocem salutationis audiro posiet; de reliquo enim nunquam dubitarem , quin statim mecum etiam exclamaret: Benedictus fructus ventris tui. Sed nec mirari debes de Rege si dubito, - an vocem

tuam audire possit, quum Propheta ille de filio Prophetae, magno ipso Propheta , dubitasset eo tempore , cum a terra tolleretur a Domino cum curru igneo , an cum videre posset. Recordare paululum verba Heliae Prophetae

ad Heliseum , cum optaret Heliseus duplicem sbi spiritum Heliae dari, cui Helias respondit: Si me videre possis, cum tollor, fiet quod petis ; sin minus, non fieti Ecce quam magnum hoc judicavit Propheta, ut si quis in

terra manens sublatum e terra alterum Prophetam videret . Si vero tanti momenti hoc judicavit ille Propheta ,& tale, ut duplex spiritus Domini super. illum, qui ex tollitur exigit, quid ego de eo, qui non solum in terra stat , sed totam terram interpositam habet inter ipsium,& lucidum illum currum, in quo tu habitas, ut in ecli- Diqitigod by GOrale

486쪽

I 33pse lunae solet fieri , ut terrae interpositio lunae aspectunt

tollat Z An non merito dubitare possim , si te non audiat, qui , cum propterea quod tam alte tolleris, tum propter tam tenebrosi corporis interpositionem, te ne videre quidem possiti An non tales sunt omnes Reges, quibus terrae principatus est datust An non vides, quod ad hoc lumen videndum sunt vocati, qui circumstant currum illum, in quo veheris, qui est currus Israel , & habet aurigam suum, omnes jussos esse, ut ab his, quae circumstant R εes , quibus se eximere non possint, quam longissime refugerent, &ad montem Domini, qui est in vertice montium ascenderent i Qui vero in tenebrosa valle habitant, ubi sunt domicilia hominum, &Principum hujus mundi, quanto turbine spiritus super omnes Prophetas , ut et vantur , vel elevatum videant, te sugere non potest. Sed te movebat nomen Christianissimi, quod tibi statim per sit, etiamsi super pennas ventorum ambulares, super ipsum Cherubim , tamen conspectum tui tolli non mileab eo, qui hoc nomen portat. Hujus enim nominis spe fretus, video te ex alto vocem dedisse, & merito quidem in hoc nomine omnia speras. Sed vide, ne ut vas illud

electionis, qui , ut hoc nomen portaret coram gentibus, fuit vocatus, cum ad suos Corinthios scriberet, quos ad obedientiam hujus nominis lucrifaceret , etiamsi illis gratuletur, & Deo per Christum gratias agat, quod in omnibuς divites saeti essent in omni verbo, & in omni scientia, ita ut nihil illis deesset in illa gratia expectantibus revelationem Domini Nostri Iesu Christi ; tamen in eadem Epistola dicit , se non polia illis tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus loqui: Cum enim, inquit, inter vos sint contentiones, & aemulationes , nonne homines certis, & secundum hominem ambulatis 3 Ex quo conqueritur, se coactum esse Iac illis, tanquam pueris, non solidum cibum dare. Quid ergo volo ego ex his verbis concludere ξ An cum videres contentiones osse inter eos,

487쪽

ad quos scribis, qualecumque nomen portent, & Iacts . primum animos illorum tentares , priusquam solidum cibum dares Z Hoc secundum concludere cupio , N abs te impetrare, si posses descendere , nec enim fortasse potes, nee libet propius terram currum admovere. Sed neque tuae facultatis est , sed aurigae Israel, qui currum gubernat ; sed si illi placeret, hoc valde cuperem, ut, non tanquam sol, sed potius , qua cum illis agendum est , qui affectos oculos habent, & solis splendorem ferre non posisunt , ut tanquam stella lumine magis proportionato aegris oculis in locum illum eos conduceres , ubi ad stellae ostensionem Christum cum matre inter animalia pannis involutum viderent , qui non possunt eum exaltatum contem plari . Tale ergo Iumen in litteris tuis, quale stellae dis- fundere solent , si ostendere posses, ad eos scribes, qui vestinienta ejus , ut sol splendentia, adhuc videre non valent. Ego quidem harum tabellarius esse maxime cuperem , qua in re eam mihi occasionem Christus pnestat, quod Uicarium Christi tempore comitor, qui ut illis Principibus panem evangelizet, proficistitur. Tu ergo interim cogita quid tibi Christus permittat. Hoc vero permitteret , ut ex curru illo tuo igneo ignitam ad Deum orationem pro istis Principibus prosundas, ut ad gloriam

nominis sui Filii , & ejus Vicarii filios pacis , ad quos

est missus, inveniat, & siuper eos pax Christi, quae exsuperat omnem sensum , requiescat , qui te perpetuo in sua pace conservet. Dat. Romae xxj. Mart. M. D. XXXVIII. Rei

488쪽

Reg. Cardynam Polus Marco Mon. s. Iustinae.

Reserende in Christi Pater, ct in eodem mihi earis e. OUam sepe deliberaverim apud me, ad te scribere,

qui me sitientem tuis litteris ad aquas conduxisti, ex quibus qui potant, non sitient in aeternuin, fame autem laboranti panem proposuisti, quo Angeli ipsi vesci gaudent, ipse novit , qui , ubi haee abscondita ab oculis sapientum , & prudentum hujus seculi latent, tibi indicavit . Equidem nunquam abs te litteras accepi, quae pro abundantia tui in me amoris, postquam abs te discessi , satis crebm suerunt, ut non protinus constituerim ad eas rescribere. Ad hoc enim ossicium, vel communis huma nitas me impellere videbatur , ut ad litteras tam huma niter scriptas, ut nihil aliud hie dicam, humaniter, &benigne responderem. Nunc vero cum Omnes tuae, quas accepi, ejusnodi sunt, quales suaviores, & in Christum eloquentia copiosiores nullus amor exprimere possit , quam hic excusationem afferam Z Nullam quidem λ nec enim me hic excusare statui, sed dicere, ut se res habuit. Quia Dominus hoc tempore apud te tanquam jumentum suum me esse voluit jumentum enim me statim agnovi, simul ut lacultatem ablatam tam benignae provocationi respondendi sensi. Si enim vel vestigium hominis habuissem, nunquam quidem tale ossicium praetermisissem. Domini vero me jumentum in eo statim perspexi , quod vocem ejus in tuis litteris audivi, quod in omnibus sum obsecutus. Qui autem testificabatur de suis, quod ejus vocem audirent, significabat, qui alterius esent , eum non audire. Quod ergo ejus vocem audio, ad eum me pertine-

. re

489쪽

re scio , 8c eo quidem magis, quod reconditas illas pascuas ejus, ubi suos super aquas refectionis educat , ostendentibus tuis litteris statim agnovi. Quae omnia ad te scribo, tanquam si mugitus, vel hinnitus ederem, ut hoc maxime intelligas , si filii vocem audire desideras, hoc abs te maximis precibus a Domino esse impetrandum, ut filii sormam, & vocem reddat, Quod si ejus Majestati aliter visum fuerit , qui hoc modo me humiliare decrevit , &praesepe nonnunquam sine pabulo ligatum tenere, hoc tamen tuum erit impetrare , ut me ex illo genere faciat, in quo mansuetus ille Rex sedebat , cum civitatem sanctam ingrederetur. Hoc enim , si ad quem alium, ad te maxime pertinet postulare, qui me ligatum olim solvisti, quod diceres: Dominus opus habet. Ostende saltem quin modo Dominus opus habet, aut qua in re, & quo pacto Domini voluntati serviam, & pabulo reseceris, curaeque satisfeceris. Vale in Domino , & alumnum tui amoris Lombardum nostrum plurimum in Christo salutabis , qui me suis litteris, cibo e mensa Domini, tanquam si filius, non jumentum essem, sepe pascitur; reddat ei Dominus in mensa Patris. Romae xxvj. Febr. M. D. XXXVIILLIT

ACcepi litteras tuas, quas quidem dum avide legerem

neque altius in illorum sensum penetrarem, quam mihi primo aspectu impressere , negare non possum dolorem mihi non maximum attulisse. Quis enim filius non gravissime doleret, cum audit de patre, quem sic inc lumem reliquit , ut vel cum eo conversari sanitas fili rum aegrotorum esset, cujus filii tanquam novellae oliva rum erant in circuitu mense, & promptuaria plena eru

chantia ex hoc in illud ἱ ipsum non modo non egenum, Duiliaco by Cooste

490쪽

II sed egenos ditantem , nnnc conqueri per litteras cum si iis , se male sanum, egenum , & pauperem factum, ac liberis orbatum esse Haec enim ejusmodi sunt , ut, sive de sanitate animi , & de ejus paupertate queraris, sive corporis, non possunt non dolorem filiis afferre , cum haec de carissimo patre audiunt , sed tantisper, dum ad verba respicimus. At cum ad fontem harum querelarum oculos convertimus , qui idem sons erat illarum lacrymarum, quas vidi , & quas in disces. nostro scribis te effudisse, hic dolor in suaves etiam lacrymas cordis nostri se con vertit , qui tandem nec amplius dolor appellari possit, sed potius gratiarum actio Omnipotenti Deo , qui per ejus filium nobis aegris, & infirmis, atque omnibus rebus, quae ad sanitatem animi pertinent . indigentibus, talem dispensatorem gratiarum suarum dedit , sic ejus in nos

amore ardentem, ut nostram absentiam, cum eis careat,

in quos effundere dona gratiarum solebat, suam orbitatem appellet, suam indigentiam, & suam infirmitatem, cum suos dilectos filios valetudinarios , & aegros, quibus tam suaviter mederi solebat, praesentes non videt. Hae enim Omnes querelae amantis verba sunt, & ex amoris fonte derivatae, qui, ut abundantissime fluebat, aridum tamense queritur, cum, quos amat, sui participes facere non potest. Sed potes, amantissime Pater , & nunc multo magis debes id facere, quam cum praesentes tecum fuimus facies vero abundantius, si recorderis , quo in loco sumus, idest in eo, unde tu infirmitatem animi, & egestatem bonorum ejusdem timens, jam olim fugisti , cum mundi omnia invitamenta, & blanditias, atque honores suspectos habens , de propterea quasi extra mundum te is subducens, in cella, tanquam sepulcro , ubi ossa tua r quiescerent , in spe te condebas , ubi tanquam mortuus mundo, neque quicquam cum eo commercii habens, expectabas solum quod , qui toto animo discesserunt e mundo , solum expectant, beatam scilicet spem , & adventum S ma

SEARCH

MENU NAVIGATION