Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De praeceptis decalogi

발행: 1723년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lia sunt. eum natura ipsa dictante accipiamus ; Sunt etiam Divina, cum Deus ea per Angelum promulgarit. IL Quaeritur nunc Primo. Quare D, vina haec praecepta numero denario comprehenduntur Z Cur non fuerunt si atticientia duo illa, Diliges Dominum

Deum tuum ex toto corde tuo; oe Proximum sicut teipsum ' aut illa , Deci na a malo. O fae ponum p Cur non

adduntur praecepta Fidei. Spei. &Charitatis ; aut praecepta a Christo Domino imposita suscipiendi Baptismum, Eucharistiam &c.ὸ

Respondeo cum D. Th. lac. cit. , numerum denarium praeceptorum fuisis convenientissimum; iis enim apte ad Deum, & homines ore . corde , α opere ordinamurr Ad Deum enim ordinamur Corde per Primum prae C ptum colendi unum Deum ; Ore Per secundum, non assumendo nomen Dei in vanum; opere per tertium, sanctificando Sabbata et Praeterquam quod fidelitas, reverentia , & obsequium Deo supremo Domino debita iisdem apte praecipiuntur. Deinde oris

dinamur aci majores Per quartum Praeceptum, honorando Parentes a ad reliquos ordinamur Opere non occudendo , nou moechando , aut iura do ; ore non Iouuendo falsum testi. monium, & Corde non concupiscendo bona. aut uxorem proximi.

III. verum quidem et , in duobus illis praeceptis Charitatis universam legem pendere ; At Deus voluit apertius exprimere in Decalogo Quaecunque primo intuitu lex naturalis unucuique dictat, nec voluit se extendere ad alia praecepta , quae ex iis deducuntur , ne multitudo mentem rudium opprimeret. Praecepta vero Fidei. Spex. & Charitatis ex Augusti includuntur ita primo colendi Deum;

non enim Deus aliter colitur . quam

fide, spe, & charitate. Praecepta demum Chris ι Domini non continent

in Decalogo ; eum non sint naturalia, sed positiva: Est quidem natur te praeceptum poenitentiae; illud tamen in primo Decalogi praecepto includiatur , tanquam conclusio in suo primcipio . IV. Rogabis. Cum praeter duo praecepta non surandi, & non moechandi dentur duo illa alia non concupiscendi bonum , & uxorem proximi, cur non dantur etiam praeter duo iula praecepta non occidendi , & non dicendi falsum testimonium. duo alia, rideticet non concupiscendi morte alterius, ct non optandi falsum testia monium pRespondeo cum D. Th. , non mmnia praecepta naturalia in Decalogo expresse contineri. sed ea , quae maxime inculcanda erant hominibus ;non enim expresse in Decalogo prohibetur fornicatio. Peccatum contra naturam, mollities , mendacium, si

rstitio , transgressio voti. & alia jufinodi; quae sane iure naturae pr hibentur , & ad praecepta Decalogi

solum reducuntur . Quare cum delectatio adulterii. S utilitas divitiarum sint propter se appetibilia , in qua tum habeant rationem boni delect bilis , vel utilis , di facile in illa homo inclinetur. contra vero homicidium . & falsitas sint de se odibilia,

ideo oportuit illorum etiam concinpiscentiam expresse Prohibere , nota vero istorum. Quaeritur secundo ἔ An praecepta

Decalogi sint dispensabilia 3

Respondeo cum D. Th. contra non nullos negative; nemo enim dispem sare potest in praeceptis naturali vsub iis circumstantiis . sub quibus ex ipsa natura rei aliquando praecipium tur , aut prohibentur . Et ratio D. Th. est . quia praecepta Decalogi cou tinent debitum ordinem ad Deum .& ad alios homines 3 atqui fieri non potest, ut Deus velit hominem nou

12쪽

praceptorum transgresso de se mortalis quomodo evadat venialis P 3 debite ad Deum . & alios homines ordinari; ergo nec Deus ipse potest in praeceptis Decalogi dispensare. V. oppones: Deus potest dispensare universim in iis , quae sunt juris naturae; ergo etiam in praeceptis Decalogi , licet sint iuris naturae: Praesertim quia de facto dispensiavit cum Machabaeis in tertio praecepto, Permi tendo illis. ut in Sabbato operare tur ; Cum Abraham in quinto praecento dispensavit , ut filium occideret Innocentem ; In sexto cum Osee, ut assumeret sibi mulierem fornicariam ;In septimo cum Hebraeis, ut vasa Pr tiosa acciperent ab AEgyptiis.

Resipondeo, Deum non posse in iis , quae iuris naturae sunt, dispensare subiis circumstantiis, sub quibus aliquid

iure naturae prohibetur, ut sese explicabimus in de Matrimonio . Ratio et L quia non potest Deus mutare naturas rerum, & reddere conveniens rectae rationi, quod natura sua est discon-Veniens; quod autem jure natur pr hibetur, disconveniens est rectae rati ni ; ergo non potest Deus in eo dispensare, ita ut rectae rationi conveniens evadat . In casibus autem adductis non disipensavit Deus in iis, quae juris naturae sunt sub iis circumstantiis. sub quibus rectae rationi disconveniunt: Nam furtum , verbi gratia, est intrinsece malum, si sit ablatio rei invito Domino, di occisio hominis est intrinsece mala, si fiat auctoritate privata ; Fornicatio etiam est intrinsece mala, si sit accessus ad non suam; a que adeo manentibus his circumstam tus , non potest Deus in iis dispens re. Quod si Deus praecipiat Hebraeis, ut vasa pretiosa accipiant ab AEgyptiis , tunc mutat circumstantiam In

surreptione; & quia surreptio ista non est invito domino , idest invito Deo rerum i omnium domino ideo talis

surreptio non est furtum a unde non dispensavit Deus in praecepto de . nousurando. Eodem modo fornicatio est iure naturae mala , si sid accessus ad non suam; Quod si Deus dicat Useae. ut istimat mulierem fornicariam, mutat circumstantiam, & dando potest rem in corpus mulieris, ellicit . ut ace essus ad illam sit accessus ad suam,& consequenter non est sornicarius . nec mesus; Neque Deus dicitur di penasse in sexto praecepto. Idem dicas in aliis casibus; occisio enim i noceatis non est contra jus naturae , si fiat praecipiente Deo , domino vi tae; Nec est contra jus naturae laborare die festo, si id fiati ad obedie

dum Deo praecipienti; nunquam enim tempus sanctificatur magis, quam cum Deo obedimus : Quia tamen aliqua sub quibuscumque circumstantiis sunt intrinsece mala , ut est odium, Vel contemptus Dei, mendacium. Pecca

tum contra naturam , &c. non ver

in aliquibus tantum circumstantiis . ut occisio innocentis, ablatio rei est nae , idcirco illa in nullo casu possunt

a Deo praecipi. nec potest in iis disipensari ; potest vero in istis sub iis circumstantiis, sub quibus non sunt

contra jus naturae.

ARTICULUS II.

Quanam via Praeceptorum transgressi possit de mortali in veniale transire, & e contra pet Transtresso praceprarum Decalog secundum se, oe ex genere sua est

mortalis.

II. uuid importu precatum esse ex gianere suo mortale, σ ero ex gen re suo Oeniale III. Plures ruxta recensemvir ad disce

nendum , num peccatum ex genere

suo fit mortale, an veniale pM. Quomodo possis peccatum de se moris tale per accidens in veniale transire δκ Um

13쪽

V. Unde m eo laedie poteris, quod eum imperfecta selum delιberationa , aut cossensu peccatum commiseraspn. Num peccet mortaliter, qui plene advenit ad malitiam obiecti, pra. si indat tamen num ea si mavis, an levis r VII. Non quodvis peccatum ex genere suo mortale pMest ratione parvit

ris materia transireper aecidens inveniale.

VLLI. Undenam mensuranda sit hae in

re materia parvitas , aut magniatudo M. Materia, qua tam secundum se , quam relate ad Mem a Legislat re intentum est levis, non est capax prccepis graviter obligantis. a. uuid si ubitetur , an res praecepta levis graviter conducat ad finem paL Otupliciter possit peccatum de se,

O ex genere suo veniale per accidens in mortale transire XII. Quandonam eontemptus rei levis pracepta es mortalis ν Et quando frequensia venialium est mortalis, utpote ad mortale disponens paIII. Potest veniale in mortale transire

etiam ratione conficientia erranea , aut 'erplexa i Necnon rationesta dati; aut per additionem materia, qua in unam gravem coalescat.

I. Ertum est primo, transgressi a nem horum praeceptorum ecse peccatum ' Nam ab August. Pe catum definitur , quod sit Dictum,

factum, concupitum contra legem Mem mam, atque adeo contra rectam rationem .

II. Certum est secundo. transgre sonem hanc esse ex genere suo peccatum mortale. Dicitur autem peccatum ex genere suo mortale , quod considerato objecto, seu materia, circa quam versatur , fere senaper est mortale; & aliquando tantum per acicidens est veniale ; ut est, verui gratia, peccatum adversus virtutes the Iogales, necnon adversus Religionem. jultitiam, castitatem, & alias graves virtutes et Contra vero dicitur peccatum ex genere suo veniale, quod sere semper ei veniale, & per acciadens aliquando mortale , ut est ver bum otiosum . mendacium jocosum , impatientia in laboribus. &c. HI Regulae, quae a Doctoribus aΩfignantur ad discernendum, num es, quod peccatum sit ex genere suo mo tale , an veniale sunt litae. Prima, si gravem deformitatem contineat a re eta ratione, & graviter laedat charit tem Dei, vel proximi, est ex genereseo mortale : Sunt vero ex genere suo venialia , quae siunt contra proprium bonum, ut vanae cogitationes, &desideria, immoderatus esus. risus, s mnus, nisi graviter charitatem debitam laedant, ut ebrietas. Secunda r gula est , si alicui operi Deus min tur exclusionem a regno Coesorum ;ut quando dicitur ab Apost ad Galat. .

Fornιcatio. Immunditia . Contentiones,

ulationes, Ira, Dissensiones, Secta, Invidia, Homicidia, Ebrietates, Cominmesarisnes, cst bis similia: Qui talia

agunt , regnum Dei non Uequent- .

Tertia est, si aliqua peccata sint co tra graves virtutes , vel contra prae Cepta Decalogi , vel Ecclesiae; aut si graviter prohibeantur, puta , In vir tute Sanetae obedientiae . vel sub imterminatione gravis censurae. Quarta, si Ecclesia declaravit aliquod peccatum esse de se mortale , ut in quadragesima ex proscriptis thesibus ab Alex. VII. declaratur de osculo habuto ob delectationem carnalem, &sensualem . Quinta , si ita communiter

νiri docti sentiant.

IV. Qireritur nunc primo; Qua ratione quod est ex genere suo mori, te , pomi per accidens in veniale tra sire

Respondeo, pluribus de causis id Posse Disilired by Corale

14쪽

Praeeptorum transgressιο de se mortalis quomodo evadat venialis. posse accidere δε Primo quidem ex deis liberatione , seu advertentia imperfecta. hoc est ex actu imperseeto intellectus non plene advertentis ad obiecti malitiam; ut accidit in semido nitente, & in distracto in alias cogitationes , nec non in invincibiliter igno. rante malitiam gravem actus. Secundo, ex impersecto consensu, quando scilicet voluntas veluti per turrepti nem, & non ex toto corde objectum illud amplexatur ; Etenim in nobis uantur quidam motus voluntatis erga objectum, qui dicuntur primo primi.

qui stilicet rationem Omnem Praevertunt , nec possunt a voluntate cohiberi,

ct isti nullo pacto sunt liberi, S sic ne

venialiter quidem peccaminosi Dantur etiam alii motus . qui dicuntur

secundo primi , quos impedire quidem Possumus, se a sub semiplena, de imperfecta libertate ; & isti quando

sint circa objectum malum, sunt venialiter tantum peccaminosi ex impe

sectione consensus a Dantur denique motus deliberati. &persecti, qui sunt plene liberi; re isti quando versantur

circa objectum graviter malum, sunt mortaliter peccaminosi. Tertio, peccatum ex genere suo mortale transiein veniale ex parvitate materiae, ut siquis evolenum furetur a divite. Quarto , ex alia causa excusiante, puta siquis ex ignorantia in vincibili. aut i

viter culpabili putet elle veniale, quod est mortale ; vel si quis necemtate

ductus cooperetur materialiter cum reccato alterius; verbi gratia, loca do domum meretrici, dummodo necessitas loviter distet ab ea gravitate. in proportione , quae requirItur ut Polumus cum tali Peccato coop rari.

U. Dubium tamen est primo; Quomodo cognosti possit, an peccatum aliquod sit commissum cum imperfecta solum advertentia , seu deliber, time , aut consensu p

Respondeo, apud Sancidi tib I. cap.

I., Pal. , & Tamburi, has regulas assignari; Primo, si animum firmum habeas , & sepe repetitum nunquam committendi mortale, itaut nun3uam , aut iere nunquam in mortale incideris , praesumere Dotes in tali casu te non plene consensisse. Secundo, sist, tim ac advertisti ad malitiam objecti, actum retractasti. Tertio. si dubites, an persecte e somno fueris excitatus. vel distractionem mentis aliud cogitantis excusseris. Ex his, & similibus conjecturis regulariter deducere probabiliter possumus, non adfuisse peri ctam libertatem, di consequenter nec

mortale.

VI. Dubium est secundo; An si quis

plene advertat ad malitiam alicuius obiecti, praescindat tamen, an sit mo talis . vel venialis , puta in perjurio, mendacio . 8cci peccet mortaliterne , an solum venialiter ea committendo Respondeo, Nauar. . Valent. . & ωlios putare , quod solum venialiter . quia non relucet materia gravis r Ua'. vero , Λ ZOr. , Sanch. , ROdriq. apud Bonac., quod mortaliter; suia exponit se periculo amplectendi maliciam gravem . Equidem censeo cum Joan. Sancti apud Tambur. , pueros, S rudes plerumque solum peccare veniat ter . Ratio est . quia ex una parte non advertunt ad obligationem examinandi gravitatem culpae , ne se exponant periculo committendi mortale I ex autera parte apprchendunt malitiam quandam ind. terminatam , seu communem veniali, dc mortali ; malitia autem , quae est communis utrique . non potest esse gravis; ergo non graviter peccant: Quod etiam aliquando in subitis casibus accidere potest doctioribus ; quamvis universi in docti

graviter peccent, quia plerumque advertunt ad gravem obligationem examinandi , num malitia illa sit gravis. Probabilis etiam est opinio Th. Sanis ch. , dc Pal. , qui doccnt, ut plurimum

15쪽

t cristis L. Aniculus IT.

doctiores peccare mortaliter, vel venialiter juxta gravitatem objecti ; idque praesumendum esse , quia saltem Irtualiter apprehendunt obiectum' &ejus malitiam sub ea gravitate , vel levitate culpae . quam habet illud in se . VII. Dubium est tertio ἔ An quodlibet peccatum ex genere suo mort Ie possit ratione parvitatis materiae per accidens transire in veniale Respondeo negative; quando enim eadem gravitas offensae, & malitiae r peritur tam in materia magna, quam In parva , tunc etiam in modicissima quacumque materia committitur peccatum grave ε Exempli gratia , quia

eadem gravis deformitas habetur, si

vendatur res sacra gravis pretio magno . sive parvo , necnon sive jureturisso in materia gravi, sive in levi ;idcirco in Simonia , & in perjurio

IIon datur parvitas materiae et Multi autem alii casus a Doctoribus enumerantur, in quibus non datur parvitas materiae; Primo, in odio. & contemptu directo Dei; Sicut etiam in blasphemia , & in heccatis contra fidem, ct spem theologicam . Secundo , inperiurio assertorio, non tamen in pr milibrio, aut in voto. Tertio. in magia, & superstitione, quae sit cum pa-eto expresso cum daemone . Quarto.

in delectatione libidinosa deliberate quaesita. Quinto, in irritatione Sacramentorum , in fractione sigilli Sacramentalis . & in jejunio naturali ad Eueharistiam requisito . Sexto, in aet, te requisita ad ordines suscipiendos . vel aci professionem , S in similibus casibus, ut videre eth apud Dian. pari.

s. tract. s.

VIII. Dubium est quarto: Unde semensuranda hac in re materiae parvi tas, vel magnitudo Respondeo cum Tam bur. lib. I. cap. I. S. a. , attendendam quidem esse ex ipsa re tum absolute spectata , tum

tuam comparative ad totum , qu0d praecipitur , sed principaliter mensi

randam esse ex fine , propter quem praecipitur. Verbi gratia, cium quaerutur an sit materia parva labor unius horae die festo, vel comestio unius ut

etae die jejunii, vel omissio unius plaumi in recitandis horis; consideranda sunt haec tum secundum se , tum in ordine ad totum, sed principaliter iciordine ad finem intentum ; Λliqua do enim quod est modicum comparative ad totum, secundum se spectatum est magnum; Sicuti etiam si spectetur relate ad finem, ad quem principitur ; & ideo materia tua dicitur gravis r Verbi gratia, si voveris dare

centum aureos, & des tantum non

ginta . decem , qui supersunt, sunt

materia graris . non quidem relate ad

totum, sed secundum se, & relate ad finem voti , qui est sublevatio pauperis : Eodem modo communiter cloiscent, omittere Vesperas Sabbati Sancti esse mortale , quia licet illa pars sit modica tam secundum se , quam P. late ad totum ossicium ; non est tamen modica relate ad finem cultus

Divini pro illa hora. Est etiam mor tale , si quis furetur acum Sutori pa peri , qui illius usu sustentatur , quia

licet res illa sit modica, magna tamen est relate ad finem intentum a prolibhente fimum; gravis enim damnifica tio , & magna tristitia in Sutore s

quitur ex illo furtulo: Contra tamen, si quis voveat recitare coronam ex sex decenariis, & omittat recitare duos de cenarios, peccabit solum venialiter. quia quamvis haec non sit modica pars relate ad totum, est tamen modica s

cundum se ; & fini intento . scilicet

cultui Virginis, modice nocet.

aliqua sit modica tam secundum Q. quam relate ad finem , tunc non sit capax praecepti gravis; Unde si Pra latus praecipiat in virtute Sanctae Ο - incntiae , vel sub poena excommunicu

16쪽

Praceptorum transiresso de Ie mortalia quomodo evadae vanirili λ νtionis, aut si quis voveat recitare sa-

Iutationem angelicam , non proferre verbum otiosum, &c. non peccet graviter, si id non faciat : Quod si res

Plaecepta secundum se levis . sit gravis relate ad finem , erit capax Praecepti graviter obligantis ; Et talis

fuit res praecepta Adamo . & Evae , ne comederent fructus ex illa arbore: Quare si ob indecentiam Praelatus sub excommunicatione praecipiat, ne Clericus, exempli gratia. deferat per vias hiretum lineum album, quamvis materia sit levis , ob finem tamen gravem tale Praeceptum graviter obliga-

Praecepta graviter conducat ad finem, Sanch. , α Pal. apud Tambur. loc. cit. S communius docent, praes umen indum esse . quod finis sit gravis . atque adeo quod detur obligatio gravi sima ; tum quia possessio stat pro te.

ge, quae certo adest ; tum etiam quia communiter contingit, quod Superi Tes prudentes, qui maturo consilio aliquid leve praecipiunt sub gravi, non

decipiantur. Verum ipse Tambur. cap. 3. q. 7. num. Ita putat , in tali calupolle probabiliter judicari , quod finis sit levis, atque adeo quod non detur obligatio gravis, quia donec con set materiam esse capacem obligationis gravis, non constat de conubtutivo legis , & obligationis gravis , atque adeo praevalet libertas, quae stat

in possessione et Sicuti enim si dubitetur an praeceptum obliget sub gravi , vel sub levi, praesumendum, quod Obliget sub levi; ita si dubitetur an materia levis praecepta ordinetur ad finem graVem , praesumendum . quod non ordinetur ad finem gravem, quia in utroque casu possidet libertas; dummodo bene id perpendatur , confiniendo Doctores , di libros , num res Praecepta levis straviter ad finem situm

conducat, & adhuc dubium remancat

Pars L .XI. Quaeres secundo ; Quanam ratione quod est ex genere suo veni te , possit per accidens in mortale transire pRespondeo cum Bonac. disp. a. quaest. 3. Punct. s. . multipliciter ici accidere posse. Primo. ratione finis mortalis;

Verbi gratia si quis mentiatur ad sornicandum, tale mendacium erit mortale , quia actus specificatur a fine ;Et eodem modo veniale transit iamortale ratione ultimi finis in eo positi; si scillare quis ultimum finem in

eo constituat, seu si quis adeo amet veniale , ut etiamsi esset mortese , iblud non odio haberet : Quoniam a tem tu tali casu plus appretiative amarur talis res, quam Deus , qui est noster ultimus finis , ideo dicitur veniale in tali casu evadere mortale ra tione ultimi finis in eo constituti. XII. Secundo transit veniale in mortale ratione specialis contemptus; quando scilicet contemptus est causa, cui violetur praeceptum leve , & Legisl tor spematur , nolendo se subjicere ejus auctoritati rem illam levem prae cipienti . Ubi notandum , aliquando contemptum esse rei levis praeceptae .

aliquando vero ipsius Legislatoris ;Si quis venialiter peccet, verbi gratia mentiatur, ex contemptu rei levis Praeceptae , quatenus putat rem illam non esse tanti faciendam ; dico cum LVm. contra Sancta apud Tam r. . quod peccet solum venialiter, nisit lis contemptus redundet etiam in Legislatorem , videlicet putando , aut ibium non habere poteltatem prohibendi mendacium , aut male uti ea P

testate . vel nolendo se subjicere ejus potestati r Si quis vero vaciet Praece .ptum in materia levi, non quidem ex contemptu rei levis , sed ex contemptu Legislatoris . subdistinguendum est 1 Nam si contemnatur Legislat sermaliter . quatenus Legislator est ,

buc evi spe ruendo ejus potestatem .

17쪽

e o G sio I. quasi esset nullius momenti , semper

Ut mortale. Si vero contemnatur Legislator materialiter, quatenus scilicet est vir imprudens. dc indiscretus, est solum veniale : Sicuti etiam si quis transgrediatur praeceptum leve Superioris humani, ne illum in ea re levi solatio alliciat. Ex quibus sequitur . quod qui ex contemptu Peccat mortaliter . verbi .gratia iurando. duo peccata committat aperienda in consessione , alterum furti contra justitiam , alterum comtemptus qui est vel contra obedie n. tiam, si spernat Legislatorem qua talem . nolcndo se ejus potestati subjicere . vel est contra religionem , si spernat Legislatorem materialiter, seu ut imprudentem . & inutiliter prohibentem furtum. Tertio , veniale transit in mortale -ratione proximi periculi incidendi inmortale ζ ut si quis dicat verbum otiosium sceminae , advertens ex simili occasione sis pe alias lapsuiri esse in delectationem veneream . Ratio M. ctritiae est , quia um amat periculum, peribit is illo: Fieri etiarn potest , ut aliquando venialia ratioue frequentiae disipouant proxime ad mortale ; & in tali casu ipsa frequentia venialium est

mortalis , quando tale periculum advertitur . Hinc Sancti. , dc Bonac. contra Pal. . Sal. , dc Tambur. docent, Peccare mortaliter, rations periculi

proximi incidendi in mortale illum , qui statuit in corde suo nullum veni te vitare ; juxta illud Ecclesiast. Qui

XIII. Quarto , ratione conscienciae .ertoneae; ut si quis putans esse mortale inentiri, adhuc mentiatur. Quod si quis haberet conscientiam Pcrplexam , putando scilicet utramque pamum contradactionis este Peccatum , verbi gratia, dc quod sit peccatum redinquere infirmum ad audiendum sacrum , di quod sit peccatum Oinute- Articulus II. re Sacrum , ne relinquatur infirmus in tali casu tenetur inquirere . quid potius agendum, dc ponere debet quod dictamini rationis repraesentatur est minus malum. Quod si nequeat id duscernere . potest facere quodcumquolibet , cum non detur libertas ad utrumque omittendum Et quamvis putet se peccare, si alterutrum iaciat, vere non peccat , quia peccatum nori

sequitur ad judicium intellectus , sed actum voluntatis I Quis enim dixerit . quod peccet , qui verbi gratia detentus in carcere existimat se peccare . si non audiat Sacrum , quod audiret non potest Contra vero peccaret verbi gratia aegrotus, si putet se pe care Omittendo sacrum, cum liber sit ad illud audiendum , quamviS cum impendio sanitatis, & vitae. Quinto . ratione scandali ; Verbi gratia, si quis loquatur turpia aut intendendo ruinam proximi; quod dicitur scandalum dircctum in aut praevidendo, quod ex tali suo peccato

iacile alii in mortale lapsuri sunt; quod dicitur scandalum indirectum , seu indirecte volitum Et sane si quis I

uatur turpia, exempli gratia, intel endo ruinam proximi, videlicet intendendo , ut proximus in fornicati nem adducatur , duplex peccatum committit in consessione aperiendum, alterum contra castitatem, quae obligat etiam, ne proximum in sornicutionem adducamus; alterum Uero comtra eliaritatem intendcndo ruinam, seu peccatum proximi . Quando vero scandalum est solum in directum, pi tat Lug. contra Sancti . . Vasa, &Con. apud Tambur. in Methodo Consession. lib. a. cV. I. g. t 7., quod non sit necesta in confessione explicare speciem peccati, ad quam proximum induxeris. sed satis sit dicere, quod pravis verbis, vel pravo exemplo induxeris proximum in peccatum mortale , non explicando, verbi gratia. adu

18쪽

inam praeutis Decalogi ligentur γ xx adulterium, immo nec explicando ne comederit, non framgre i unιum .eonditionem personae inductae ad PQ - τ rrcatum, num scilicet suerit Sacerdos, ARTICULUS III. vel conjugatus, qui in adulterium inductus est. Ratio est, quia tale pecca. Quinam ad praecepta teneantur ptum est solum contra charitatem, non . contra alias virtutes, quae solum via L. Non est idem texe non obligara, oe adentur obligare, ne politive induem excusara. mus alios ad peccandum contra illas. n. nera nulla lega obligantur ame ra dc ne intendamus nostris verbis. aut nonis usum Postea vero lurbus exemplis alios ad id inducere . non etiam Ecclesiasticis tenentur, pr vero obligant, saltem graviter. ad iij terquam Iesumu, ω Communisnas', pedienda vitia contra tales virtutes in quamvrs ame pubertatem poenas

aliis: Aliter qui verbi gratia praevi- Ecclesiasticas non νm-rram. dent ex sua intemperantia alium in- ITI Num possint pueri Divinis assistere ducendum esse ad furtum , peccarent in loco imerdicto , aut νntroduci in contra justitiam, & tenerentur ad re- Monasteria Moniatium Psitutionem, quod nemo dixerit. IV id si dubitetur, an usum ratis-

Ultim' , veniale transit in mortale adepti sint rter additionem materiae; ut si quis V. Quibus legibus teneantur Infideles,

abeat animum furandi carotenuin a Amenmes, Ebris r Num amenter

divite, & deinde pluries carolenum aequiparemur ιnfantibus psuretur. Ubi notandum, nunquam plu- ' Nec amenter, nec ebris cogendi suntra venialia pertingere ad mortale, ni- ad Missam audiendam die festo asi materiae leves possint in unam gra- Possun/ autem probabiliter amentia

Vem coalescere : Verbi fratia . quifri bus oe infidelibus die festo iniungi

pius comedit die jejunia materias te. opera servitia ia es, peccabit graviter, quia materiae m. Quibus legibus teneantur Pere Lillae leves constant deinde unam gra- ni, oe Uui 3 Num licitu-μ υ-vem: Contra tamen, qui vovit reci- eeiuere a Ioco, ubi est dies festus, ac tarc singulis diebus salutationem an- exereenda orira ferri ia r Mu-

gelicam per annum, ita ut vota singuia debeat tunc manr audara Sacrum plis diebus sint affixa, si id omittat, non Num liceat egrediemi a loco. ubi Peccabit graviter, quia ea non vo- ,ejunatur , mane sumere jentac Ventur per modum unius, quo pacto tum pvovctur rosarium; & ideo omittens VILI. Probabiliter Peregrins non tene Tolarium, quod vovit, peccat mor- rur, seclusoscandalo, legibus loci taliter. Eodem pacto non peccat mom ubi breus morantur, msi eade-

taliter, qui singulis diebus festis per fini leges in proprio domicilio i r

annum laborat uno quadrante, nec qui nentur tamen iis mo- est causa, ut centum personae eodem Ix Leges aute- iuris communis se die sello laborent uno quadrante , cum vare tenentur peregrini, qΜ-νis istae materiae leves non coalescant in in Patrιa essent abrogata

unam gravem 2 Quae fusius explicavimus in expolitione thesis et q. ab Alex. I. Raenotandum , aliud esset le- Vl I. proscriptae. quae habet: In die I ge aliqua nota obligari, aliua fiunii qui sepius modicum quid eo-- vero a legis alicujus transgre1 ne e ais, es notabilem suantitarem in s- cusati ; nam, verbi gratia. IniideIeS

19쪽

Ia caestio I. Articulus III. non tenentur Iege ieiunii Ecclesiastica. Ecclesiae r Contra tamen pueri nomaegrotus vero tenetur, esto ratione in dum doli capaces possunt iis admit- gratudinis ab eius transgressione excin ti, sicuti etiam amentes rationis usa

ietur: Parher Peregrini juxta proba- omnino destituti; quia sola assiste iabilem opinionem non tenentur legi- tia moralis, S humana videtur inter-hus loci, ubi versantur; Incolae v dicta et Non possunt tamen in loco in-ro excusantur , si legem loci igno- terdicto sepeliri. quia Iocus interdirent. Examinandum nunc, an praece- ctus nullum cadaver admittere potest,ptis Decalogi teneantur etiam Pueri, ut notat Suar. de Censuris disp. 3s. Ebrii, Amentes, Infideles 3 Et ratio a priori est, quia prohibitiou.uiuaeritur primo, an pueri tenean- sepulturae Ecclesiasticae tempore interiatur legibus, quibus tenentur adulti dicti immediate cadit in sepelientes ,

Respondeo, Pueros ante usum ra- non in cadavera sepelienda. Praetereationis nulla lege Divina, vel Natur, putat Sancti. lib. 6. cap. I 6. cum a

li, vel Humana tenerit Ratio est, Iiis, posse licite in Monasteria Μonia.

quia cum non sint capaces usus ra. lium introduci pueros nondum dolitionis . nec possitnt esse capaces vin- capaces; quia Trident. sest a . cap. culi legalis, quod ratione utentibus s. dum prohibet, ne ullus admittatun imponitur. Nihilominus ubi ad usum cujuscumque conditionis. sexus, veIrationis pervenerint, quod plerumque aetatis, habet pro fine. ne pax Μο- fit septennio completo tenentur le- nialium perturbetur, ac ne ad pec-gibus etiam Ecclesiasticis, praeterquam candum incitentur; unde infantes vi-jeiunii. & Communionis, de quibus dentur posse admitti; non tamen a- suo loco, ut communiter docent apud mentes . qui ad peccandum incitare Sanch. lib. I. cap. I a. contra Sotum, postiant. In Synodo tamen Neapolituqui putat ante duodecimum annum na prohibetur sub poena excommuni. pueros non teneri ad praecepta Ec- cationis, ne Per Rotas. aut alia via ciesiastica, & ad annuam consessio- introducantur in Μonasteria Moni,nem. Verum quamvis ante duodeci- lium infantes . sive masculi, sive scemum amum non soleat Ecclesia puni- minae , etiam minores septennio, re pueros censuris; immo Sa, Fae quamvis non extrahantur a Rota, sed gund. , & alii apud Tambur. in Me- in ipsa remaneant ex parte elausurae. thodo Comnium cap. q. a. putant. IV. Rogabis, si dubitatur an alia decisum esse in cap. I. . & a. De do quis puer adeptus sit usum rationis, M puerorum, quod nullam paenam licebitne huic. quae licent pueris an- Ecclesiasticam Iarum a rure, vel ab re usium rationis phomine incurrant pueri ante puberta- Respondeo . licere. si nondum se-tem, at si peccent mortaliter. obliga- ptennium compleverit, secus vero notatos esse ad consessionem annuam . licere cum enim per illud tempus constat ex cap. omnis myi oue sexus: advenire soleat usius rationis, in dubio Ubi tamen ex contextu habetur, an, praesemitur ante illud tempus non assinos discretionis diversimode requiri venisse . ad confessionem , dc M Communi, V. Quaeritur secundo; An ebrii, a-nem . mentes. & infideles teneantur Ieg III. Hinc docent Cordub., cte Sam bus communibus

ah- loc cit, quod pueri doli capaces Respondeo certum esse, quod inmnon possint Divinis assistete in loco deles teneantur solum legibus natur nuertacto, quia subjacent praeceptis libus , di Divinis, non vero Eccleti ui

20쪽

Quinam praeviis Decalogi si eut are e I Isticis; unde ante baptismum possunt die veneris carnes comedere ἰ & sine culpa possunt a fidelibus carnes illis ministrari. Peccant tamen omittendo baptisma , quippe quod a Deo praecipitur ; sed probabiliter non peccant omittendo semptionem Eucharistiae a Christo Domino praeceptam ἰ quia robabiliter haec non praecipitur, nisi aptizatis, seu ex suppositione Bapti mi sitscepti.

Certum etiam est. quod amente S , qui aliquando habuerunt ulun rati nis, obligentur legibus communibus; 9uamvis ratione amentiae excusentur in ea materia , in qua non sunt sui compotes, non secus ac ignorantes le-xem , vel dormientes ; Et idem dicendum de ebriis: Qui vero ita sunt mentes, ut nunquam habuerint usium rationis, probabiliter ex Sanch. lib. I. Cap. Ia. Obligantur, sinamvis excusentur; nec aequiparantur infantibus, qui simpliciter non obligantur. Ratio eli, quia infantes per se carent usu rationis I amentes vero per accidens, sicut ebrii r Quare sicut catulus , verbi gratia. ante nonum diem non dicitur coecus, sed dicitur non videns, quia

per se illo tempore est incapax visus at si post nonum diem non videat . dicitur coecus ; Ita qui post septennium caret usu rationis propter dementiam. vel ebrietatem, dicitur excusatus a legum observantia, non vero non obligatus.

VI. Dubium est ,' An curam gerentes amentium , di infidelium teneantur efficere, ut sacro intersint die s sto , & ab opere servili abstineant . nec non ut jejunent, &c. t Respondeo, omnibus amentibus tum ex consiletudine introducta. teste Λ-ΣOr. . tum ne in deteriorem statum amentiae decidant, poste ministrari ci- hos vetitos, ut docet Sanch. . Ebriis tamen ministrari non possunt, cum iis non indigeant. Praeterea nec amente ,

nec ebrii eogendi sunt ad assistendum Sacro; quia non possunt assistere morali, & humano modo, prout Praeci, pitur; Qui tamen sunt semifatui, nec in iis . quae ad Missam pertineant . desipiunt, proculdubio debent Sacro

interesse.

An autem amentibus, sicut & infidelibus injungi possint opera servilia die ksto p sancti. promisit materiam hane se discussurum in tertio Decal gi praecepto , quod morte praeventus

non typis excudit. Tainbur. tamen lib. q. cap. 3. recum Theologis discussa putat cum

Dian. pari. F. trin. I . re l. 7. , &Lum. contra Fernand. licere . Ratio

eth, quia infideles non tenentur legibus Ecclesiasticis; Λ mentes vero, vel quia nullo praecepto tenentur. ut multi probabiliter putant contra Sanch. , vel quia, ut notat Laym. , opera se

vilia prohibentur dumtaxat iis . qui humano modo , & utiliter tale praeceptum implere possunt, non iecus ac praecipitur assistentia missae ; ideo amentes , & ebrii sicut non sunt coissendi ad missam audiendam, ita possunt opera servilia exercere. & possim mus ea illis injungere, non secus ac

animantibus . Non possunt tamen ebrii . & amentes induci ad blasphe-inandum, verbi gratia, vel Brnica dum . quia vere iis legibus tenentur , quamvis per accidens excusentur a peccato , si sponte blasphement ; nemo autem potest inducere positive lium ad transgrediendum praeceptum, quo obligatur, quamvis per accidens hic, & nunc excusetur: Exempli gratia , si quis ignoret esse hodie sellum

diem , non possum positive inducere illum ad laborandum . quamvis non tenear sub mortali monere illum de

die D sto, ne laboret , sed solum subveniali ex virtute misericordiae , quae dictat docere ignorantes .

SEARCH

MENU NAVIGATION