Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De praeceptis decalogi

발행: 1723년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eristis L. Aniculas VI. Hurt., quod talis poena non incurra tur ab eo , qui habet ignorantiam supinam, & crassam, sed solum ab eo. qui habet ignorantiam assectatam ;quia haec aequiparatur scientiae, ex Cap.

6. Et ratio a priori est, quia, ut notat Sanch. lib. I. cap. 13. , Ignoran tia supina, vel crassa minuit volunt,rium , & consequenter minuit peccatum : Contra tamen Ignorantia aste. elata auget peccatum, ex D. Th. I. a. quaeli, 76. art. 4.; praesertim si sit ad liberius peccandum; quia talis voluntas continet majorem contemptum Praecepti . ut constat ex illis verbis Impiorum Iob. a I. Recede a nobis ,

sientiam viarum tuarum uolumus .

IV. Notandum secundo . eiusdem speciei esse tam peccatum commissum cum ignorantia culpabili legis, quam scienter commissum ; nec esse explicandum in consessione , quod quis , verbi gratia . omiserit jejunium Praeceptum scienter . aut quod omiserit ex ignorantia legis graviter culpabili. Ratio est, quia, ut probabilius docet

Sanciu loc. cit. eadem virtus . quae

obligat, verbi gratia. ad ieiunium , obligat etiam ad non culpabiliter inmittendam notitiam talis legis; ergo

eiusdem speciei, & malitiae cis utrumque illud peccatum Sicut ejusdem malitiae est omissio jejunii praecepti s

cia ab ebrio voluntarie exponente se tali periculo . & a non ebrio voluntarie illud omittente. V. Notandum tertio ex eodem San-ch. Ignorantiam . quae esset vincibilis.

re mortaliter culpabilis respectu juris Divini. & naturalis . non esse aliquando talem respectu iuris humani. quod non obligat adeo stricte ad ignorantiam tollendam . Quare in praeceptis humanis quoties diligentia in insubrenda veritate non e it adeo modica. ut sere nulla reputetur, tunc iUOra

Ita excitat a mortali , etiamtu res praeceptorum naturalium , & Db

vinorum non excusaret.

rantem P nam non petendi debitum impositam tam conjugibus cognoscentibus consanguineam sui conjugis ita primo, di secundo gradu, quam iis, qui sine necessitate baptiZant, vel levant filium sui conjugis, non incurrere talem Poenam , etiamsi ignorantia fuerit crassa ; quia in Sacris Canon Lbus talis poena imposita est contra

scienter operanteS, ut notat Taniburis lib. I. cap. a. g. I .

Sequitur secundo ex Sanch. lib. q. cap. λ ., quod si quis, verbi gratia. voveat non ludere sub poena solvendi centum , & deinde memor voti , sed immemor poenae ludat . peccat

quidem contra votum, sed nolI ten tur poenam hanc subire. Vis. Circa metum aliqu=ndo excusantem, certum est, Praecepta prohibentia rem intrinsece malam , verbi gratia . adorationem idoli . mendacium , &c., ob nullum mortis nietum posse violari; Sicuti nec praeceptum, quod ex se conjungitur cum vitae Periculo ; ut si Episcopus tempore pestis praecipiat Parochis , ne oves deserant , vel si Dux militibus praecipiat. ut hostes invadant. Etenim cum praevaleat bonum publicum privato, po est praeceptum humanum in his casibus cum tanta severitate imponi, ut omnes docent cum Sancta lib. I. cap.

Quaeritur itaque tertio ; An quando lex non prohibet aliquid intrinsece malum . & legis observantia comjungitur solum per accidens cum periculo vitae, vel alterius gravis mali , tunc excusemur ab ejus transgressi ne λRespondeo cum communi assirm live, sive praeceptum sit humanum, ut

jejunandi; sive sit Divinum positivum. ut est integritas materialis condissi

32쪽

uuibas de causis tr Meptorum tra uessor a cuspa exeusetur ρiiis , & praemissio consessionis ante Eucharistiam; sive sit Divinum nat

rate. ut est restitutio, adimpletis v ti, eleemosyna danda extreme indigenti, &c. , quae sane cum periculo vitae non obligant. Et ratio est, quia non expedit ad commune bonum , quod ea praecepta cum tanto rigore obligent , neque hoc patitur suavis , ac prudens providentia in gubernan

Hinc sequitur primo, quod si quis

minetur mortem Titio . nisi praec plum abstinendi a carnibus violet in religionis Christianae odium . aut in contemptum praecepti , teneatur hic potius iubire mortem . non quidem vi praecepti humani de abstinendo acarnibus . sed vi praecepti naturalis tunc concurrentis, & obligantis cum vive discrimine ad tuendam existimationem religionis . & reprimendum

contemptum praeceptorum in adve sariis; Et contrarium esset exterius negare fidem , & contemptori praece-Ptorum cooperari, quod est intrinse

,ce malum.

VIII. Secundo sequitur, excommunicatum vitandum posse quidem metu mortis audire Sacrum , immo &celebrare praemissa contritione . non tamen consessiones audire , & absolvere; etenim cum tunc careat juri dictione . redderet irritum Sacramemtum . quod est intrinsece malum . Nec potest administrationem Sacramenti Poenitentiae simulare ut constat ex thesi vigesinia nona ab Innoc. XI. confixa , quae habet et Urgens metus gratiis est causa iusta Sacramentorum administrationem simulandi. Tertio excusatur , qui per metum gravem cogitur missam celebrare sine vestibus lacris, & aliis jure Canonuco requiritis, ut docet vasq. , Valent. . Bonac. disput. a. quaest. 8. art. I. Quarto sequitur cum Sanch. , SOL contra AZor. , non teneri quempiam Pars n. cum vitae discrimine suscipere Sacramentum bapti sint , aut poenitentiae . cum possit saluti suae consulere cum contritione; nec tenetur media tutiorra cum tanto periculo quaerere. IX. Quinto juxta opinionem non ianullorum cum Petro Ledesina apud Sanchea lib. q. disp. I 6. Peccat mortaliter, qui per metum gravem celebrat Matrimonium, quatenus ex parte sua reddit irritum Sacramentum.

quod ministrat , & suscipit . Quod

tamen Sanchez negat, eo quod verba quae profert non sunt materia & QNma Sacramenti . cum Matrimonium istud sit irritum. Peccat certe graviter, si illud consummet; Ratio est , quia matrimonium metu contractum est idiritum, unde consummare esset sornicari ; Immo si interveniat inter contrahentes impedimentum aliquod iure naturae dirimens , peccat etiam sim lando contractum ; secus vero si interveniat impedimentum dirimens jure Ecclesiastico . ut dicemus in de Matrimonio, & expendimus in Trutina

thesium damnatarum exponendo dictam thesim vigesimam nonam. Sexto, probabile est cum Sanch. , Nauar. . Toleti, Si , contra AZOr. . Victor. , Valent. , in extrema necessitate. & quando alius minatur caeteroqui mortem, licitum esse vesci camnibus humanis I cum hoc non videatur intrinsece malum. Neque dicas ,

parare talem culpam fornicationi , quae in nullo casu licet; Nam D. Th. .

ut notat Nanch. . comparat illam forinnicationi in hoc tantum , quod utrumque sit contra nacuram , seu a quo communiter natura abhorret: At non omne, quod sic est contra naturam , est intrinsece malum , liaut in nullo casu liceat ; nam non restituere , dc non implere votum sunt etiam conistra naturam. & tamen ea permittuntur in vitae discrimine ' Fornicatio a D tem Diuitigod by Corale

33쪽

a 6 coelio L. Aniculus VI tem in nullo casu licet, sicut nec mollities , ut constat ex propositionibus q8., & 69. damnatis ab Innoc. XLAdde. quod sicut Mumias in qua admiscentur carnes humanae licite uti pollumus in medicamentum . ita in extrema necessitate licite vescimur ca nibus humanis , saltem per modum mcdicamenti, si minus per modum cibi: Quamvis ad id non teneamur; t.: in quia Probabilis etiam eli oppo. sita sententia docens elise intritisecem alum vesci carnibus humanis ; tum etiam quia non tenemur tueri vitam omnibus mediis licitis . verbi gratia abscissione cruris . vel brachii ; ergo nec esu carnium humanarum , quo soli in barbari brutis furiores utuntur. X. Demum quamvis probabile sit ex Ledeis., & alus apud Sal. de Legibus disp. R. sect. 2. . Carthulianos obligari ex proprio statuto . & con. suetudine ad Gli inradum a carnibus in extrema necessitate . quia ad magnum . & publicum illius Religionis

honum spirituale spectat, ut cum danto rigore' talis observantia vigeat . pr habile etiam est ex Sanch , Lorca . Dian. pari. s. tracti q. resta. 33. potieeos lectussi scandalo. & contemptu in articulo mortis vesci carnibus, etiamsi alios cibos habeant ἔ non tamen ad id teneri, nisi alias cibis careant. XI. Quod attinet ad impotentiam excusantem , certum eli, excusare a praecepti humani observantia Imp rentiam non solum phyficam, sed etiam moralem, ut quando non potes illud observara sine periculo gravis damni sive Proprii. live alien . Quaeratur tamen quarto ; Quandonam impotens implere totum praecinptum teneatur ad Partem, quam ρογ

tentiam, dum quaeritur, an impotens recitare totum Ollicium teneatur ad

Partem, quam commode potu lt. Pri. ma sententia Lede n. absolute affirmat teneri ad illam partem , quam potest . etiamsi sit minor . Secunda

Manuel. torn. I. sect. 41. absolute neat teneri ad partem, quam comm

e potest, etiamsi sit maior . Tertia Nauar. , quae docet potentem recitare majorem partem officii ad illam te neri I potentem vero minorem ad tu Iam non teneri ; quia aliter quilibet innumeris perplexitatibus, & scrupulis angeretur. cum vix sit valetudin rius, qui aliquam brevem ossicii partem non possit recitare r In iure autem regulare ei l . ut major pars ad se minorem trahat, ex cap. I. de 3 is , qua sent a maiora ; ergo bene vide

tur assignari regula . quod qui potest

maiorem partem osticii , aut sere aequalem recitare. ad illam teneatur .

qui vero hanc non poteth , ad mlat

renuatur.

Sanch. lib. I. cap. I9. huic sententiae subscribit. Addit tamen, quod ea vera sit, quando quis, verbi gratia , dubitat . an ex valetudine possit rectitare totum olficium, vel totain dragesimam jejunare; ad vitandam enim perplexitatem praedicta regula O servari potest; Contra vero, si quis, verbi gratia, careat breviario, & s lum possit unam horam recitare. Velli solum primo die Qtiadrage limae jejunare possit, & deinde ex deiectu ciabi non possit 1ejunare, tenetur ad pa vam illam pariem, quam potest quia obligatio cit in re dividua. N in parva ilia parte consistere potest piae ceptum , & in tali casu cessat omnis perplexitas. Quod si obligatio sit de re individua, ut eth peregrinatio Romana, verbi gratia, qui potuit mal

rem partem itineris conficere . non tamen Romam pervenire. non tene

tur ad partem, quam polci , quia in ea praeceptum, vel obligatio voti non consistit. Notandum tamen , damnatam est.

34쪽

cuibus de eausis praceptorum tran resor a culpa excassetur 27 ab Innoc. XI. propos sq. dicentem:

Qui non potest reeitare malusinum , σιaudes . potes autem reliquas horas . ad nihil tenetur, quia maior par rra

his ad se minorem . Et quidem merito prohibetur, ut in eius expolitione ostendimus in Trutina ; tum quia reliquae horae sunt pars sere aequalis tum etiam quia probabilius censent Doctores, quoci singulae horae per se Praecipiantur: Ex quo docent , quod qui sisseipit Subdiaconamin hora nona,

verbi gratia, non teneatur recitare eo

die ollicium, nisi ab hora nona; U de cum in singulis horis consistat o ligatio praecepti, non debet de obligari a recitandis reliquis horis, qui non

Potest matutinum . & Laudes. Quare universim placet sententia Bonac. disput. a. quaeli. 8. dicentis cum Ledeta. . quod qui commode non potest totum praeceptum implere, tene, tur implere partem, quam commode potest, dummodo sit pars notabilis , dc dividua, & censeatur intenta a Legislatore. Ratio est, quia non datur si iniciens causa excusans a tali parte notabili; Nam Utile per inuιιle non vi.

tiatur . ex reg. iuris sn 6. r Diximus

tamen, inodorcs sit notabilis. & d, vidua , quia aliter non censetur a Legislatore intenta, & subditus non Obligatur ultra voluntatem, & intenti nem Legislatoris. Hinc tequitur primo, quod qui vovit peregrinationem Lauretanam, sipoisit ponere partem notabilem itineris, S non possit Lauretum pervenire , non teneatur ad illam; quia res haec non est dividua, nec pars illa censetur intenta a vovente ' etenim vOvens videtur voluisse se obligare ad iter solum ratione termini, ut docent Suar. . & AZor. Secundo. qui solum usque ad vesperas potest jcjunare , non tenetur ad jejunium, nec peccat, si sumat maneientaculum s quia talis pars non censetur a Superiore intenta, quando praecipitur unica comestio; tenetur tamen abstinere a carnibus, quia praeceptum hoc negativum obligat lemper, & ad semper. Tertio, qui propter infirmitatem. vel aliam causam non potest totum osticium recitare, tenetur ad partem notabilem. quam potest; cum sit res dividua, & videatur a Legislatore intenta . Monet tamen Suar. tot n. a. de

Religion. lib q. cap. 28. . non in quacumque infirmitate scrupulose agendum. ut qui potest aliquam horam recitare, ad illam teneatur: Et idem dicas de eo, qui potest aliquo die in Quadragesima jejunare ; nam hoc esset nimis onerosum, S praeter se vitatem legis Ecclesiasticae, ob perplexitatem , quam induceret. Sed de noccum de horis Canonicis redibit ser

Quarto, qui potest partem notabulem missae audire, tenetur ad illam :Nec placet opinio Suar. . di Sanch. dicentium . quod qui potest solum a principio mistae usque ad consecrati

nem audire, non teneatur; cum enim

min, quae praecipitur, principaliter

consistat in consecratione, consequenter talis pars videtur notabilis , &a Legislatore intenta. Quinto, qui non potest recitare t tum rosarium, quod vovit . tenetur recitare partem notabilem, quam potest; ct qui non potest integram Quadrage limam jejunare. tenetur iis diebus, in quibus bona valetudine ut Ltur; & qui die festo mane ex necessitate laboravit, tenetur reliqua diei

parte non laborare.

XII. Quaeritur demum , Quand nam dispensatio obtenta excuset a Praecepti transgressione λRespondeo, quod si dispensatio sit

valida. & ex rationabili causa concedatur, excusat Omnino; Si vero sit

35쪽

ag mauis L isti extus VI. ea utitur, excusatur a mortali, non tamen a veniali: Si demum sit invalida, a mortali non excusiatur in re gravi . Recolenda tamen hic , quae

diximus, cum de dispensationibus intractatu de Legibus . videlicet dispensationem sine legitima causis factam ab inferiori in lege Superioris esse invalidam; puta si Pontifex sine causa dispenset in jure Divino, ut in voto

aut si Episcopus dispenset absque j

si a causa in ieiunio Quadrageumali rQuare peccat graviter, qui conscius delictus cauis talem dispensationem petit; sicut etiam qui illam concedit,

ct qui ea utitur. Quod si Superior in lege propria dispenset sine legitima cacta, dispensatio eth valida, sed qui eam petit, & qui illam concedit,

e qui ea utitur, peccat solum veni liter, nisi scandalum grave, aut n tabile aliorum damnum sequatur, ut

nac. de Legibus quaest. I. Quamvis ex eodem Sanch. lib. g. disp. I g. in Io. Probabile etiam sit, quod ne vonialiter quidem peccet. XIII. Demum urgente necessitate in

casu Occurrenti potest Episcopus vat, de , & licite dispensare in lege Pontificis, ut dicemus cum de Dispens tionibus in impedimentis matrimonii. Et ratio est. tum quia sicut in pra ceptiS. quae frequenter indisent di spensitione, ut in jejuniis, in fellis, C., praesemitur data Episcopis facultas dispensandi , quia hoc expedit bono animarum; Ita etiam quando gravis aliqua necessit , vel utilitas subito advenit, nee est facilis recursus ad Papam; Tum etiam quia

in cap. Nuper, de Sementia Excommunieationis in o. habetur, facultatem

absolvendi concedi inferiori eo ipso. quod Superior illam sibi non reservat; ergo a Pari probabiliter censetur inferiori concessa facultas dispensandi eo ipso, quod non reservatur: Et ita

tenent Sol. . Victor. , Couar. , SA apud Bonac. contra Suar. . Sylvest. , &alios, quorum sententia est probab, lior, ut alibi expendimus. Dubium est, an possit Episcopus dispensare in lege Pontificis. quando dubitatur . an subditus egeat dispens tione pDocet Sa apud Bonac. I . cita poΩse Episcopum declarare , quod non egeat dispensatione , & ad cautelam di ensare; quod Salas putat non esisse improbabile ; quia Episcopus dispensare potest in casibus . qui se uenter accidunt ; re saepe accidit ubitari de necessitate dispensationis.

Bonac. tamen censet . quod quando probabiliter opinamur rem non ege re dispensatione . neque a Papa, neque ab Episcopo necessario petenda sit dispensatio, cum possimus depinsito practice dubio sequi opinionem probabilem; si vero solum dubitemus

an res egeat dispensatione, haec ρο- tenda sit a Papa, ut constat tum ex Praxi, tum quia non debemus nos

exponere periculo delinquendi comtra legem Superioris, in qua Episco Pus , exceptis quibusdam casibus, dis Pensare non potest.

36쪽

QUAESTIO II.

De Primo Decalogi riaecepto.

Unum cole Deum.

IN primo Decalogi praecepto verus Dei cultus praecipitur, salsorumque

Deorum cultus prohibetur: Idcirco agendum hic primo de Virtute Religionis, quae Dei cultum immediate praecipit; deinde de tribus Virtutibus theologalibus Fide , Spe, & Charitare, quibus Deus specialiter colitur. Tum de oratione, tubi sese de Horis Canonicis in necnon de Adoratione, tanquam de praecipuis actibus Religionis. Adoratio enim est praecipuus ex Dctibus externis Religionis. sicut Oratio est praecipuus ex internis; Et ad hanc reducitur Devotio, quamvis ista magis effectum cultus, quam ipsum cultum significet. De Juramento tamen , & Voto, quibus nosmet Deo devovemus, commodius in secundo Decalogi praecepto agi solet. Praeterea agendum de Vitiis . quae per excessum virtuti religionis adversantur , videlicet de Superstitione. Divinatione, Vana observantia, Maleficio. Magia; Sicut etiam de Vitias, quae eidem virtuti adversantur per desectum, videlicet de Irreligiositate, Tentatione Dei, Blasphemia. Sacrilegio. De Simonia tamen nonnulla dicemus in sequenti tractam de Restitutione , ubi de Restitutione in particulari; fuse enim de ea diximus in tertio ex opusculis Theologico. moralibus, ubi de Beneficiis Ecclesii asticis.

ARTICULUS I. De Virtute Religionis.

I. Religio est virtus intre Morales pr sanit ma , νua habet pro forma Ii objecto eisitum Divina excellem ria prastandum . II. In qao di ferant virtutes Theolum les a Moralibus pIV Quinam snt aetus a virtute Relia oonιs eliciti . ct quinam i Grati m. Primum Decalogi preceptum obligat

ad actus Religionis externos imquantum comunctos cum incer MI .

ligat lex positiva , oe lex natura-ιis pn. Quandonum exercendi sunt actus Religionis pL π TIrtus Religionis est TheologuV tibus inferior; sed praesta

tior Moralibus: Ejus munus est praescribere qualis cultus Deo praestandus sit, proptςr ejus excellentiam supra Omne, quod non est Deus; sicut etiam ubi, quomodo, di quando praesta dus sit. Quare quia Religio resipicit Deum super omnia, participat de virtutibus theologalibus, quia vero respicit tanquam tuum objectum formale ipsum cultum Dei. qui est albquid creatum . propter honestatem, quam hisci in se talis cultus, ideo non dicitur virtus theologalis; Sicut non est virtus theologalis obedientia.

qua habet pro objecto formali ipsiam

37쪽

obedientiam praestandam Deo Superiori supremo. Λnxie disiputarer apud Theologos, in quo disterat Religio, & aliae virtute S morales a Theologalibus e IL Ad quod dicendum, in hoc Po tissimum disterre . quod solum de ratione virtutis theologesis sit habere pro obiecto formali, seu motivo intrin. seco ipsum Deum, vel aliquam ejus

Persectionem, quae super omnia attingatur: Contra vero virtutes morales

liabent pro obiecto formali aliquid creatum, quamvis aliquando habeant eta iam pro objecto terminativo extrinseco ipsum Deum: Exempli gratia. Fides credit Deo, habetque pro objecto formali non ipsam honestatem fidei. sed auctoritatem Dei, quam praesertcuilibet auctoritati creatae. Spes temdit ad beatitudinem non propter l, ne statem' spei, aut propter excellentiam beatitudinis, sed habet pro o lecto formali Deum auxiliatorem , in quo super omnia confidit i Charitas autem habet pro objecto sermali non ipsam honestatem amoris, sed ipsum

Deum propter summam ejus bonitatem , propter quam super omnia diligendus est: Contra tamen Religio . O dientia. & aliae virtutes morales

habent pro objecto sormali ipsam h

nestatem actus religionis, obedientiae, Sc., Dum enim Religio veneratur Deum super omnia propter ejus excellentiam, habet solum pro objecto terminativo extrinseco excellentiam Dei, quia non movetur ab illa ad cuLeum Dei, sed ab honestate talis cultus, ut Theologi communius docent; Si enim ab excellentia Dei moveretur ad illum colendum super omnia, tunc Religio haberet rationem viri

tis theologesis ; sicuti e converis Fi. des. verbi gratia, si non moveretur ad credendum ab auctoritate Dei l quentis, sed solum ab honestate ipsius actus fidei, haberet rationem virtutis morsis. His explicatis, quaerenda nonnulla sunt de virtute Religionis, ac de tribus theologalibus, quibus specialiter Deus colendus est, ut Primo Decalogi praecepto obediamus.lli. Quaeritur primo; Quinam sintactus Religionis

Respondeo cum D. Th. a R. quaest. 8 I. . alios actus esse proprios Religionis. & a tali virtute elicito S, alios vero esse solum imperatos a Religi ne . Dicuntur actus imperati a viri te Religionis omnes actus cujuscumisque virtutis, qui ad colendam summam Dei excellentiam ponuntur, ut sunt. verbi gratia, actus Temperanistiae, O mentiae, &c., qui elicitive

sunt a propriis virtutibus, sed imperative sunt a virtute Religionis: Et in hoc sensu Iacob. I. dicitur: Retitia

munda, ct immaculata apud Deum .

oe Patrem hac est, visitare pupillos, &c.

Actus vero proprii Religionis sunt. qui a tali virtute eliciuntur ; Et illi juxta doctrinam Angelici dividuntur

in interiorcs, & exteriore S. seu corporeos: Ex interioribus praecipui sunt Oratio, quae est actus, quo aliquid a Deo suppliciter rogamus a & Dev tio, quae est actus, quo noli etipsos

osterimus ad Divinum cultum ; in v vere enim idem est, ac consecrare,

seu osterre, & mancipare se alteri; Quod si talis oblatio fiat cum jurame,

to , vel votα gravem obligationem inducit . Inter exteriores vero actus Religionis numerantur Adoratio Dei . ac ejusdem Invocatio . Templorum erectio, Oblationes, Decunae. Primulta, &c.

IV. Quaeritur secundo; Ad internonne, an ad externos Religionis actus obliget primum Decalogi praeceptum

Respondeo cum Suar. , Fagund. , &aliis, obligare universim ad actus externos prout conjunctos cum internis; non vero ad solos actus internos.

Ratio est, quia nullum assignari pota est

38쪽

De Virtute Theotigali Fidei. 3 rest praeceptum Divinum, quod per se

ει directe obliget ad meros actus internos Religionis: Nec videtur dari de tali actu praeceptum naturale; nam cum praeceptuin de colendo Deo, quod ratio naturalis praescribit, impleri sui licienter possit per actus externos conjunctos cum internis, S a Religione imperatos , non debemus asserere, quod detur praeceptum naturale de mero actu interno Religionis . Adde, quod cum nos corpore simul, & anima constemus, externis simul. de internis actibus colere Deum debemus ; atque adeo ad utrosque obligamur. V. Rogabis; Quinam sint actus externi, ad quos ex virtute Religionis obligamur pRespondeo, ex lege positiva tam Dei in veteri testamento, quam Chricti Domini in novo , praecipi Sacrificia, & usum Sacramentorum; In te.

ge vero naturae, ut notat Suar. lib.

tus Dei per sacrificia filii adeo usit, tus, ut dici potuerit fuisse de iure Gentium, & naturae hominis consentaneus; Uerum neque a Deo, neque a natura suit praeceptus. quia potest Deus susticienter aliter coli , verbi gratia, vel in faciem procidendo. vel per capitis inclinationem, per genuflexionem. per extensionem brachiorum , aut manuum elevationem. Per tunsionem pectoris, per laudationem vocalem, &c.

VI. Quaeritur demum; Quandonam obliget virtus Religionis ad Deum c lendum per hujuimodi actus exte

nos r

Respondeo, nullum assignari in decursu vitae certum tempus; idemque communiter docviat de actibus Ficlei, Spei, dc Charitatis, ut fit se diximus in

Trutina exponendo. primam thesim ab Alexand. Vi I. confixam . quae habet: Homo nulla unquam v Ia tempore tene tur elicere aettam Fidei, D i, ct Charitatis ex vi prae torum divinorum ad eas vιrtutes pertinentium . Quare

Praeter ea, quae jure positivo injunguntur, videlicet sanctificando diem festum , &c., identidem hujusmodi actus exercendi sunt arbitrio prudentis, de spectatis circumstantiis pers

nae, ut notat Pal. tract. 6. disp. I. punct. q.; Sunt enim in vita, oc in morte maxime necessarii, & summe meritorii. Sicut autem non sufficit actum fidei semel in vita elicere; ut liquet ex decima septima thesi ab Innoc. XI. proscrinia ; nec est probabile , praeceptum Charitatis erga Deum ne singulis quidem rigorose quinquenniis per te obligare ut constat ex sexta thesi ad eodem Pontifice profligata ; sed hujusmodi actus non raro exercendi sunt, spectatis circumstantiis personae; ita pari formiter ratiocinanis dum de actibus Religionis spect antis Dei cultum; Sicut etiam de actibus

Poenitentiae exercendis a Peccatore juxta uniuscujusque opportunitates, ut diximus loco laudato.

ΛRTICULUS II. De Virtute Theologica Fidei.

L. Per fidem , qua virtus Theologalis es, quid pracipiatur rn. Tria sunt pracepta Mei a maiLva , ct duo ne aliva.. III. Ad fidei confligionem quandonam

teneamur p

vum non negandι sdem exterius γV. Quando dubius in Me est insidetis

VI. cuinam dicantur Pagani uuι nam Iudai ρ Quinam Haretici , Schismatici, oe Apsata pHIL. Quanam sit pertinacia ad harre requisita VIII. Ad haresim externam requia risur. m signum externum de se

sit Diqitigod by Coos e

39쪽

ῖ cusis L . Artistilus N. st significativum harem interna , cto ad incurrendas eensuras debet esse actus exterior de se gravis.

IX. Quanam communicat o eum Im

d ais , ct Saracenis prohibeatur νX. Quid teneamur prestare erga mis

XI. Num liceat Catholicis de rebus μdιi disputare

I des, & quid per illam prin

cipalites praecipiatur pRespondeo , Fidem csse virtutem theologicam, perquam firmiter credimus propter summam Dei auctori. tatem, qui nec sallere, nec falli potest, quaecumque a Deo revelata runt, di ab Ecclesia nobis proponuntur. II. Quinque continet praecepta Virtus Fidei, quorum tria fiunt alfirmativa, duo negativa. Primum ex tribus praeceptis fidei affirmativis est. expli. cite credere Deum csse, & Remuneratorem esse Credere etiam duo mysteria Trinitatis, & Incarnationis. &quoad substantiam scire , & credere articulos Symboli Apostolici, Sacrauaciat a Baptismi, Poenitentiae, & Eucharistiae, ac praecepta Decalogi.

Secundum est. non semel ea credere ; nam damnata est ab Innoc. XI. propos r7. dicens: Satis es actum sidei semel in vita elicere ' nec non 6s. Sincit m steria Trini aris. ω Imcarnationis semel credidisse sicuti e iam I 6. dicens e Frdes non censetur

cadere sub praceptum speciale, O s

eundum se. III. Tertium est, exterius fidem lateri, quando talis confessio necessaria est ad Dei magnum honorcm, vel ad proximi, aut ad tuam salutem; seu quando honor Dei periclitatur circa fidei veritatem, vel quando aliter scandalum praeberetur proximo circa fidem; ut notat Valent. apud Bonac. Ex quo colligit D. Th. , quod non solum coram Tyranno interrogante de fide unusquisque fateri de beat se esse Christianum . sed etiam si vir admodum gravis interrogetura privatis . puta ab haereticis, an sit Cnristianus Romanus, non possit tacere , si grave scandalum populi timeatur ; nec possit sugere periecuti nem, qui ejus conditionis est, ut ipso fugiente puriclitetur honor Dei, vel salus animarum .r Contra vero ad consessionem fidei non tenetur, qui interrogatur, an sit Christianus, ut sci tur tantum cujus Nationis, non cujus Religionis est; aut si interrogetur auctoritate privata, & ex reticentia non impedi ur magnus honor Dci; quae Oinnia suse pro Iecuti sumus in Trutina exponendo thelim decimam Oct vam ab Innoc. XI. confixam, Fidem confiteri, ut Deo. Fidei gloriosαm consulo ; tacere ut peccaminosum per se non damno . Quando autem Tyrannus jubet, ut Christiani gelient signum. quo ab aliis distinguantur, non tenentur tali praecupio. utpote iniquo , de injusto obedire , ut docent Sancti. . Bonac., & alii contra Nauar. . & Ca-jct., Falsium enim est, quod in talie vcntu lex habeat vim Interrogantis

de fide uniuscujusque , sed solum praescribit modum profitendi fidem deserendo tale signum ; & ideo qui in

dierit Sacrum, an recitarit osticium, ut lic deprchendatur, an sit Christi nus Romanus, non tenetur respondere. ut docent Doctores citati. Dcontra si Quis videret Turcam pros, nare templa, vel virgines Sacras, aut conculcare Sacras imagines, tenetur etiam cum Vitae Pcriculo illum cohia

here, si speret profectum; Sicut P, stor tempore persecutionis non POμelt sugere. si timeat existimationem fidei minuendam , aut a subditis de

serendam .

prae

40쪽

De Vis me Theologesi Fidei. 33 Praeceptis negativis est illam exterius non negandi, seu non ponendi ea fi- na , quae indicarent internam fidei

enegationem . Unde pectat contra

Fidem, qui dicit se non esse Christiarium. dum nomen Christiani accipitur non ad significandam nationem , sed religionem; Sicut etiam qui uritur signis protestativis falsae sectae rQuod si quis habitum Turcarum, vel Judaeorum induat, quando fidem suam non tenetur propalare , sed sic ince- clat, vel ut incolumis transeat per medios hostes , vel alia de causa , non Peccaret; quia hoc non esset profit xi alsiam religionem, sed solum polutio symbola exhibere ; Secus vero si ante Idolum serio genuflecteret e Immo LMm. contra Sanch. , dc AZor. apud Tambur. non audet damnare eos, qui existente gravi causa, puta ad reportandam victoriam infidelium, induerent vestes. ubi sit depictum falsum Idolum, puta Veneris, Jovis, dic-; quia ea signa saepe Ornatus causa deis feruntur . nec sunt destinata ad exhibendum cultum tali Idolo: Contra vero, si in eis esset, verbi gratia, depictus Mahometes; quia tale signum destinat in est ad protestandam fidem Mahometi r Demum nunquam licet thus adolere , aut genuflectere Idolo, quia hoc est apertum smim cultus internis Possumus tamen obfines inditarentes infredi Μoschaeas falsae religionis, vel Sunagogas Iuda rum. Verbi gratia. ad inserviendum domino, ut concessit Nahamano Et Dus A. Regum 3., Si quis tamen in-srederetur ea templa, quando infideles confluunt ad orandum, aut aliter appareret, ingressum illius templi significare proteitationem illius sectae , certe peccaret contra hoc fidei praeceptum; Unde Paulus V. apud Ta-hur. rogatus, an in Anglia liceret CD tholicis ingredi templa haereticorum

cum Proteitauone, quod id sacerent

ad obediendum eiviliter Regi in hac

te indifferenti λ Respondit. non lice, re; quia in iis circumstantiis non poterat praesumi, quod praeciperetur imgressus templi materialis, sed ut signum profitentium sectam illam. V. Secundum ex praeceptis fidei ne-gvivis est fidem ne interius quidem negare , videlicet aut dubitando per deliberatam voluntatem de articulis fidei nam sic dubius in fide est inia

delis aut aliam licitam amplectendo, videlicet aut Paganisimum, aut Iudai

mum, aut Haeresim .

VI Quaeritur secundo; Quinam di. cantur Pagani, seu Gentiles, aut Ethnici Quinam Iudaei , vel Hebraei νQuinam Haeretici , Schisinatici, de

Apostare fRespondeo, dici Paganos, seu Gemtiles, qui nullatenus Christianam fidem in Baptismo promiserunt, nec ample xi sunt, sed Idola colunt, & idcirco etiam dicuntur Idololatrae; Quamvis si Deum nullatenus colant, dicantur Athei, si vero Mahometi sectam is ouantur, ut Turcae, Μauri. Arabes. αc. dicantur Saraceni. stu Mahometani . Dicuntur vero Iudaei, seu HGhDei, qui veteri solum testamento credunt, oc Christianam fidem in adve tu Messiae promittunt se servaturos . nondum enim creduat advenisse Meosiam; Haeretici autem dicuntur , qui Christianam fidem solemni proselli ne promiserunt in Baptisno . vel in Caci chismo, de deinde aliquem fidei

articulum cuin pertinacia negant, vel saltem deliberate putant esse rem dubiain. seu opinabilem: Quod si articulos omnes fidei negarent, dicerentur Aeostatae a fide; Si demum credant fidei articulos, ct solum se se trahant in obedientia Summi Pontiicis. dicuntur Schismatici, seu diνisi a Capite; ita tamen, ut si ideo se se trahant ab obedientia summi Pontificis , quia non credunt illum esse ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION