Methodus expeditæ confessionis tum pro confessariis, tum pro pœnitentibus, complectens libros quatuor. Authore P. Thoma Tamburino ... In quibus omnes ferè conscientiæ casus ... breviter enodatur

발행: 1728년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Merceri solum quoad validitatem qs. p. de

Sacram. q.9. art. I. apud Dianam p. q. tr.q. TesIO3. opinio dicentium, . quando confesso invalida reiteranda .est cum eodem Sacerdote ; tunc sufficere poenitentem se accusare generatim de peccatis ipsi Sacerdoti confessis , ct sacrilegro admisso in illa invalida confessione, deque aliis forte commi stis postea, nam tunc Sacerdos L ajunt hi Jvalide, & licite absolvet, quamvis neque in confuso. peccatorum, neque p nitentiae impositae nullatenus recordetur, sed recordetur solum , illum sibi fuisse confessum An, inquam , haec opinio saltem ex tantorum Doctorum authoritate fit probabilis , nobis otium non est persequi, cum praesertim, pro praxi eam, quae hactenus explicata sententia est suscipiendam esie, omni

no velimus. --

CAPUT III. Be dilatione Absolutionis. Differtur aliquando absolutio propter

occasiones proximas non amotaS nomnumquam Propter frequentem relapsum retertio propter aliquod poenitentis emolumentum . De singulis agere hic locus est

222쪽

m CAP. III. a 's

as. r. Quid sit occasio remota, quid

proxima.

x DRoxima occasio est, quando talis est

L ex suo genere, ut frequenter homi- mes similis conditionis ad peccatum mortale inducat, vel experientia constat, in hoc homine, talem essectum habere . Remota vero, quae talis non est. a alii sic definiunt. a Occasio proxima est, ,qua numquam vel fere numquam utitur homo , consideratis circumstantiis, absque novo peccato : Ut qui detinet concubinam domi, raro vel numquam desinet facto, verbo, velcogitatione peccare. Remota, quae non est ejusmodi. La. De Occasione remota.

3 D Egula communis, & certa est bcum,

. qui in DCCasione remota versatur , absolvi legitime posse. Ratio est, quia ait qua, Iuxta Sanctum Paulum I. ad Corinth. cap. Debueramus omnes exire de Mun-clo : Et sane nec latis esset in eremum , sed in Coelum abire. 4 Hinc inferunt Doctores c Prudenter alaioivi adolescentes . qui Vsrsantur laborando, vel conversando cum fi minis, quae aliam domum non habente licet sarph ex

223쪽

1 6 LIBER . III.

tali occasione consensu, tactibus , copuIamortaliter peccarent ; siquidem non fere semper ex illa occasione Tolent homines

peccare.

g. 3. De Occasione proxima. e T Egula item certa est, & communis, i a ut qui in occasione proXima est,sbsolvendus non sit. Ratio est, quia non habet propositum non Peccandi, qui peccati

periculum quale sine dubio est occasio proxima voluntarie subit; juxta illud: Qui amat periculum , peribit in illo. . Die 2. Martii re,79. Innocentius M. damnavit infra scriptas propositiones. Totes alsequaudo absolvi qui in proxima occasione Peccandi versamr , quam

vult omittere, quinimo irem, pro Dosito quaerit, aut ei se ingerat.' 'Lieittim est quaerere dire te occasionem proximam peccandi pro bono Dirituali , vel temporali nostro , vel proximi. 6 Haec tamen regula aliquot modis limitatur. b Primo ut possit absolvi poenIrens , quando habet extraordinaraum dolorem, & propositum: haec enim faciunt jam illam non est. occasionem proximam curia homo sic armatus est fortis, adeoquesb eo possumus sperare victoriam . Multa ad rem Caram uel in Rem S. Bened. ad iob.& Jo. Sanchez in select. d. a I. num. 9.&d.ID. num. 8. 7Se-

. Idem ibid. ' b Idem ibid.

224쪽

C A P. III. i I9

7 secundo, quando proponeret alia media adhibere, ut si occasio esset ex foemina domestica, poenitens autem Proponeret numquam solus cum sola colloqui, aut in- Veniri, ejus aspectum pro viribus declin

8 Tertio , quando occasio relinqui non potest ab sique scandalo, gravi infamia, vel

detrimento magno spirituali, vel temporali: tunc enim moraliter non judicatur quis occasionem voluntarie eligere, sed in voluntarie pati. Sic Summus c Pontifex concessit frigidis, ac malla ficiatis simul domi permanere ut sorores: idque profecto propter scandalum separationis a matrimonio coi tracto, cum tamen etset periculum tactuum&C. Pari ergo ratione, poteritifilius familias V.gr. absolvi, quamvis domi suae serva adsit, Cum qua peccare consit evit , quam tamen ipse expellere non potest , & nec facile, aut decenter fieret. Sic etiam, a fortiori, si cum fratre, vel sorore habet occasionem peccandi, a quorum convictu sejungi, absque gravi detrimento , nequit: debet nibjlominus alia remedia faciliora, quae Potest, adhibere , ut ex se constat . Similes casus vide apud Doctores, dAdvertendum tamen est, quod die 2. meu sis Martii 3679. Innocentius XL damnavit hanc Prostositionem. Proxima occasis peccandi non est fugienda , quando cat, D aliqua utι lis, aut honesta non fugiendi occurrit. I 3 s. 4.

225쪽

198 LIBER III.

s. 4. De Recidivo.

Io Ubium est, an qui saepius absolutus, D tamen sive propter occasionem PrΟ-ximam, quam tollere non potest, sive propter aliud, iterum , iterumque relabitur, nec in eo ulla correctio reperitur; cogendus sit a subire illud detrimentum, Zcrelinquere occasionem. Nonnulli assirmant cogendum esse illud detrimentum subire , sed sane probabile etiam est non' esse cogen-

dum, b de posse absolvi. Ratio est, quia si potuit prima vice absolvi, poterit , desecunda: patet consequentia , si quidem jam adest dolor , de propositum sussiciens , ut

supponimus si iam in seciunda, Nota tamen Lector , quod dis a. Mensis Martii i679. Innocentius XL damna vit -- sequentsmpropositionem. Fornitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei , natura, aut Ecclesia, etsi emendationis Des nulla avareat , nec est neganda, nec disserenda absolutio, dummodo ore proferat, se

dolere, Loeproponere emendationem.

ii Quoad recidivos abstrahendos ab occasione proxima, dc scandalo placet, quod docet Layman, e nimirum,qui est secidivus, si affert aliquod signum emendationis, tesse

226쪽

G A P. III. Is s

emper absolvendum . Signa autem sunt. vel rarius peccare, vel aliquis major dolor, immo, & dolor ex vero animo conceptus, Mel ipsum sponte confiteri, in iis qui non urgentur a Praeceptore, Patre, Pedagogo, Consuetudine Congregatorum ad confitendum M. tunc enim habetur signum emendationis: seeuς, non item. An poenitens vel ex se, vel interrogatus obligetur fateri se esse recidivum diximus lib. z. cap. I

Au Recidivo Novitio nolenti Θ Religio

ne egredi possit Confessarius negare absolutionem, vide apud Delugo libr. a. Responcmorat. d.28. g. s. publico Peccatore. Ia T Ublicus peccator. ut concubinarius, A debet , propter standalum , Drius ejicere concubinam antequam absolvatur , sicuti oecultus, propter occasionem proximam. Sed in occulto potest uer prudens Confessarius aliquando, in quibusdam circumstantiis connivere, v. g: Quando aliquis inaravi infirmitate, vel mortis periculo alium facile habere non potest, qui sibi necessaria ministret , nisi concubinam oecultam, ad quam tunc penitus affectum n gelat, unde non sit periculum labendi, promittitque illam amandare ut primum convaluerit ; pG- terit a prudenti Confessario tbsolvi. Alliquib hanc necessitatem etiam ad Publicum pec-I 48 Catom

227쪽

aoo LIBER III.

catorem in praedictis circumstantiis trahunt , quando publicus verὰ proponit emendationem, quia tunc, a junt, esse scandalum passivum: Sed vae illi poenitenti, qui ad has angustias redigitur. Anno I 666. Alexander Septimus damnavit infrascriptam propositionem. 2Von est obli-gnndos concubinarius ad ejiciendam concubinam, si hac nimis utilis esset ad oblectamen-rum concubinarii, vulgo Regalo, dum deficiente isto nimis a re ageret vitam aliaemia taedio magno concubinarium assicerent,

o alia famula nimis dissicilὸ inveniretur. ximus de Concubinario; quid de Me-

tetrice habitante in lupanari Respondet Bauci, in sing. casu I63. qua . tuor concurrentibus , posse absolvi , quae quatuor afferuntur a Navarro in Manuali Cap.3. nu. Iss subiit. E , loquente de eo, qaa. est in occasione proxima. Primo, ut adsit justa causa permanendi in idoloco, puta, quia hic , & nunc alium locum ubi habitet, non habet; Verum debet omni conatu quaerere modum abeundi ex illo loco. Secundo, ut adiit vera petnitudo peccatorum. Tertios ropositum de caetero illa non committendi. Quarto, peculiare , verumque propOetum, quo, Deo adiuvante , firmiter flain luat, non peccaturam in illa occassolae . Notat tamen ibidem Navarrus, non esse opus Credere numquam in posterum se peccaturam. Id quod nos universim notavimus lib. d. cap. I. i. 3. n. 9. Notat insuper ibidem in

Bauci h nc milierem debere deponere ha -

228쪽

C A P. III. Iorbitum meretricium, & non sumere Eucharistiam, ubi est cognita ut meretrix, cte jus emendat io est secreta , sed in alia Ecclesia longe a domo sua, ne praebeat scandalum Sec. Adderem ego, Vel aliquo prudenti modo publicetur a Parocho, vel ab alio, meretricis emendatio, &C.

F. 6. De dilatione Absolutionis propter utile

Poenitentis.13 I Ubium est an possit Confessarius ab-1 9 solutionem aliquando differre poe-

Ditenti, qui Cognoscitur Vere P nitenS.Iq In quo certum. a est Primo posse ejusdem p nitentis consensu . Secundd posse

quando dilatio necessaria est ad experiendum propositum. Tertio non Posse quando p nitens est sussicienter dispositus, &ex dilatione timetur potius damnum spiritarale, ut quod taedio affectus non revertatur, Vel in desperationem facile abibit. Quarto non debere differri sine prudentia, quae dictet rationabiliter esse differendum. Quinto de-Diolae certum sit posse , quando Confessor incliget consilio, vel studio ad absolven

13 Difficultas est igitur an causa ratio. nabilis esse censenda sit major utilitas, &confirmatio in bono proposito pqnirentis: licet aliunde ptobabi iter credatur esse tunc bene dispositus. Dico b eam esse censen-

a Delago modo cisatus. b Idem . f

229쪽

dam rationabilem causam, quia Iudex non tenetur statim lecto processu proserre sententiam , unde Confessor poterit praemittere exhortationem, injungere ut redeat die sequenti, & melius exhortationem auscultet &c. immo, quia est medicus, poterit, per talem dilationem, mel i us curare: nam Propterea, quando merito timet pgnitentem nunc absolutum facile relapsurum, nisi ipsa dilatione territus, melius a gnoscat gravitatem peccati, necessitatemque emendationis ; poterit differre . Non est igitur contra jus pq nitentis ejusmodi dilatio. Siquidem Confessor habet jus Iudicis , & Mediaci, quod illam exposcere potes Vide propositionem da naitam positam in

C A P U π Ι V. 2-De incis Confessoris quoad infimendum poenitentem , anteq6am absolvat.1 TNstruat Confessor poenitentem, utpotὰ1 ejus Magister, antequam impertiata,

solutionem. Cum autem supponamus p nitentem in caeteris necessariis esse satis instructum: si enim non esset; esset certe ad juvandus a a Confessore. Ideo 1olum hic il- Iud quaerere occurrit: Ansip nitens in aliqua ignorantia , versatur I eam Confessor amovere debeat a Dico, quoties ignorantia est graviterculis

a Vide cap. sequenti s. I.

230쪽

Ipabilis; certum est debere b eam amoveri per Confessarium, quia secus non est rectὰ poenitens dispositus ad Sacramentum suscia piendum: Dubium igitur est , si sit ignorantia inculpabilis. Tunc autem tres regulae generabes sunt animadvertendae 3 Prima regulae e Sitalis ignorantia est ontra rinitentem , v. gr. si ipse crederet esse mortale, quod hujusmodi non est; debere eam amoveri a Confessario, quia secus meximum p nitenti damnum enasceretur. Excipe nisi praevideas majora peccata' ipsum p nitentem ex tali notitia commissurum ; lege Vinc. Tancr. P.2. qq. morat. t rach. 3. qu. 24. num. a. Secunda regula : Si

ignorantia inculpabilis quaecumque , sive facti, sive iuris, & sive juris divin=, sive humani non est contra innitentem idest quai

do penitens non putat esse mortale, quod tale est) de nihil pynitens interrogat de hoc Consessarium; distinguendum est: si enim

Confessarius praevidet penitentem , ignorantia ablata , non dissiculter relicturum ad , quod re ipsa peccatum est; tenetur d v rItatem aperir Propter bonum p nitentis, dc ne penitens peccet contra legem Dei, etiam materialiter. At; si praevid et non relicturum I poti us taceat, ne in majus damnum it Ium conjiciat. Idem esse dicendum quam do quis est in occasione proxima, & non spe ratur emendatio , docet Pellizarius trach.

SEARCH

MENU NAVIGATION