Septuagenarius absens factus quando mortuus praesumatur? disquirit et illustris Ictorum ordinis auctoritate pro summis in vtroque iure honoribus die 15. aprilis anno 1751. rite consequendis praeside dn. Ferdinando Augusto Hommelio ... disputat auctor

발행: 1751년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 DE SEPTUAGENARIO ut ait LUCRETIVS de Remum Natura Libr. V. v. met. Sane qui minoribus defendendis tutores constituuntur, non priuatam rem gerere, sed personam Populi Romani sustinere videbantur. Tvetur enim minores ipse populus; curatores vero tutoresque alii non sunt, nisi totius

populi ad infirmos defendendos quasi publici Procur,tores. Ideoque non priuatum sed publicum corum munus dicitur. pr. I. de excus tui. TotiuS quippe reipublicae interest; eos defendi, quod vel ex co satis intelligi potest, quod suspecti postulatio Accusatio Publica a i v-ε Τ I N i A N o dicitur 3. I. et L. I. f. s. D. de suo. tui. quo quid quacso aliud significatur, nisi rempublicam ipsem damno assici, quoties infirmi, qui defendere se

non possunt, laeduntur. NouimuS enim, publicaS ac - sationes ideo omnibus patere, quia omnes tali Crimine,

quod publicum dicitur, offenduntur. Quam ob rem si suspecti quilibet ex populo tutorem postulare potest, satis est: manifestiam, pupillo laeso ipsam rempublicam violari. Et quia tutores totius populi personam sustinent, hancipiam ob causam non licuit magii rami ulli tutores facere,

Vt et consulem et praetorem creare nisi populus nemo poterat. l. s. f. 2. D. de tus. dat. L. I. pr. de osse. eius cui manii iuris d. Hinc cum necessitas postularet, ut haec cura tutores constituendi extra ordinem praetori urbano mandaretur, id inprimis lege Atinia cautum, ut non albaer ab eo tutores darentur, nisi Consentiente maiore par

te Tribunorum plebis, qui populum quodammodo reserebant. Est enim tutoris tale Plane ossicium , quale

12쪽

Consulis aut Quaestoris aut Practoris suit; sed quoniam

illud cum maximo incommodo nostro, laepe etiam cum sumtu, et sine titulo dignitatis subire cogimur L. I . D. de muner. et honor. fieri solet, ut tutelam ciues quibuslibet modis declinare studeant, at Consulatus ct Praeturae honorcs summo cum ambitu certatim expetantur. Sed haec diiserentia, ut dialectici loquuntur , non variat speciem, diciturque tutela merito ossicium munusque publicum priuati hominis, ex quo commodum ad singulos uniuersosque Cives remque eorum peruenit. L. 2v. g. 3. D. de Verb. Sign. iuuet. pr. I de excus tui. Haec omnia satis declarant, rem maximam visam Romanis, eos, qui is ipsos tueri impediuntur, quam accuratissime potest, defendi. Haec omnia vero, quae de pupillis dicta sunt, ainplicare ad Absentes merito possumus. Neque enim impuberibus tantum, sed furiosis etiam, qui absentibus in

iure comparantur, et mutis surdisque, imo ut generatim dicamus, omnibus iis, qui suis rebus ipsi superesse

nequeunt, tutoreS , CuratoreS , defensoresque concedi

nouimus. Absentium inprimis tantus fauor , quantus minorum est; utque minoribus, sic his etiam restitutionem in integrum in pluribus edictis praetor pollicetur: Et si reipublicae interest, minores defendi, ut modo declarauimus; sane idem de absentibus statuamus, necesse est De his enim idem plane disertis verbis VLPIA-Nus, publice interesse, absentes defendi ait L. n. g. 2. D. de procurat. Itaque absentes publice h. e. ab uniuerso populo defenduntur. Haec

13쪽

6 DE SEPTUAGENARIO.

Haec res nos dubitare non sinit, quin eius, qui Absentem tuetur, Publicum munus haberi dcbeat. L. r. f. est. D. de munem et honor. Dubium quodammodo mouet Vlpianus, qui Curatoris bonis dati ossicium mere priuatum asserit. L. a. q. 3. D. de curat. bov. dani Quae oratio, ne nos Conturbet, Ulpianum eo loco de Curatore honorum loqui tenendum est, qui consensu creditorum eligitur, non vero a praetore Constituitur. L. a. pr. D. eod. Alia vero est ratio eius, qui absentem tuetur. Ille enim bonorum Curator consensu plurium creditorum eligitur, et reuera non est alius , nisi creditorum mandatarius, cui hoc committitur, ut bona communis debitoris, qui soro cessit, rem interea sequestret. Merus hic inquam creditorum mandatarius est, unde etiam non alia aettolle nisi Mandati conueniri potest, quod, etsi non plene, tamen quodammodo intelligitur ex L. s. g. 3. et s. D. de reb. auet. iud. psi L. r. f. 22. D. de Centre in posi mitti 'At de Absentis Curatore aliter statuere debemus. Nam quia publice interest, absentium iura sarta tectaque conse uari L. 33. f. a. D. de Procurat. quin tale munus publicum sit, ambigere non possimus. L. 2v. q. R. de V. S. semct. prisc. I. ae excus tui. Ex quo consequitur, ut etiam i

uiti possint dari, ne sorte solos voluntarios ad id quaerem

dos opinemur.

Haec cum disserimus, fere ipsius definitionis obliti sumus, quam, ne latissimae culpae a dialecticis arguamur, in tempore suppeditare cogimur. Absentem scilicet in hac Dissertatione accipere debemus eum, qui nutaquam

14쪽

ABsENTE FACTO. es: sive ut clarius dicamus, qui penatibus et sede sua relictis, geritam ubinam degat, penitus ignoratur. Ta det hos vero, futiles illas ac ineptas interpretum diuisiones Absentiae, et quot modis aliquis absens dici possit, flexuosas cogitationes ac superuacaneas huc transscribere. More enim suo hic etiam otiosas quasdam ac dediscendas assanias loquuntur, qualis est illa Absentiae diuisio, cum aut Ordinarie quem abesse dicunt, aut Extraordinarie. Ordinariam vocant absentiam, v quis non est in iis locis, in quibus nec alias solet commorari, quemadmo D ego ordinarie absum Roma. Extraordinaria vero est, quando quis in eo loco non est, ubi habitare solet. Non adeo magni momenti diuisio ista. Quodsi illa tamen cuidam ret,

nenda videatur, ut nostram orationem vulgo accommodemus, in hac disputatione Extraordinariam significatio Vnusquisque intelligit.

Iam postquam demonstrauimus, Absentibus aeque ut suriosis et minoribus publico iure succurri, propius a cedentes ad rem propositam, quo inprimis pacio, quibusque mediis iis prospiciatur, ostendamus. Scilicet ut opes ac fortunae eorum ab omni incommodo, detrimento et molestia sncerae ac integrae eo melius conse - uarentur, placuit bonis eorum custodiendis, usquedum redeant, Curatorem constitui, qui cautione idonea si satisdederit O. P. R. ad tit. XLV. g. r. exemplo eius, qui furiosum aut ventrem tuetur, in omni causa ipsum defensitet, criminationes depellat, liberis alimenta statuat, et

filiae .

15쪽

filiae nupturae promissam a consistorio dotem numeret I. 28. C. de Episcop. audient. Sed quid si filius filiaue nuptias inire velit, an tum etiam Absentis loco consensum

interponet Curator. Neutiquam i Nouimus veterem inter Proculianos et Sabinianos controuersiam suisse, utrum

furiosi, siue quem nos surrogamus, Absentis filius nam

furiosi absentibus in iure comparantur, L. n. g. 2. D. de tui. dat. possumusque eam ob rationem a Curatore furioso dato ad Absentis defensorem tuto argumentari) omnino nuptias contrahere possit 3 Id Proculiani negabant L. M. C. de nuptiis, quia neces ario parentum consensus in liberorum nuptiis requiritur, qui sit desit, nuptiae nullae sunt. pr. I. de in . L. V. D. de ritu nuptiar. Absentis verox t et furiosi cum nulla voluntas sit, ut ait POMPONivs L. o. D. de R. I. neque eorum liberoS nuptias Contrahere pollie, afferebant. Verum hanc controuersiam penitus IVSTINIANVS consopivit, L. 28. C. de epise. aud. Vt

iam nemo dubitet, quin hodie Absentium aut mente captorum liberi nuptias inire iustas. possint, modo parentum loco Episcopus , apud nos Consitorium , consentiat. Nam absentis partes iudex adimplet, ut in alia causa Imperator ait L. vlt. pr. C. de appel7. Caeterum Curator omnia absentis nomine gerit, ita quidem, ut etiam actus, qui speciale mandatum requirunt, eYpedire possit O. P. S. R. ad tit. IX. 3. 3. iunci. g. . ' Nam hereditatem absentis nomine Cernit, arg. L. IS pr. g. r. 2. C. de iure lib. L. est. 3. C. de curat. furios imo studum, si quoddam absenti deseratur, cidem acquirit, et inuestituram petiti vi tDrds

16쪽

AasENTE FAc TO. s Debniing de a. m. is Tom. III. C. Aumst. p. ni. et 3 Et quid omnia eius ossicia commemorem p Breuiter dici potest, eius munus per omnia simile esse muneri eorum. qui minoribus et furiosis dantur. Ecce enim in O. P. S. R ad DL IX. g. . cum antea tutorum et minoribus da. torum Curatorum mentio facta fiusset, adiiciuntur haec: Θleithe Eemini nisi fiat e6 cvid, in die en allui mit benen ει- ratoribus Absentium et Furiosorum und dergItidi nPlane vi HERMOGENIANVS L. r. f. Ult. D. de mu- ner. et honor. His semiles sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus es et reuerti speratur. Item custodiendis ab eo relictis, cui nec dum quisquam eiulli vel honorario iure successit curatores constituti. Finita hac curatione obligatur absentium Curator ad rationes reddendas, et bona, relaxata cautione, restituenda. β. Quod si facere recuset, quaeritur, qua actione conuenien-- dus sitὸ Peculiaris quidem ex hoc negotio nulla actio a prudentibus proposita miti Nam cum in Legibus XIL. Tabularum de hac absentium cura nihil scriptum esset. inde euenit, ut neque pontifices de ea peculiarem ac propriam quandam formulam excogitarene in enim absentium cura iure formulario multo recentior. Neque introducta per Legem aliquam perlatam haec absentium cura est, ut ex ea lege agendi formula sue actio nasci posset. Quoties autem euenit, ut negotio cuidam nulla proprie lex constituta sit, utilibus actionibus res peragem da est. Ita enim a VINCTILIANUS in Declam. Πλscribit: Quotiens aliqua propria actio non detur, uti solent B . prox,

17쪽

ro DE SEPT VAGENARIO

proxima et ili. Qua ergo actione absentis curatorem ad rationes reddendas adigamus, et quali quaeso sormulariamur λ Negotiorum gestorum , nisi fallimur, iudicio conueniendus ille erit, quod facile probamus ex L. . g. i. de tutel. et rat. distrab. ibi PAvLvs : Cum furios curatoremn tutelae, sed negotiorum gestorum actio est, et confirmamus rescripto SEVERI et ANTONIO, quod L. I.

C. quod tamι eo qui in alim. t. inuenitur in hanc sentemtiam: Cum flus familias tutor aut CURA TOR datus: pater tutelae vel NEGOTIORUM GESTORUM iudicio de peculio et de tu rem verso conueniendus est.

f. III.

Nunc, quomodo haec cura finiatur, declarandum est Non solum autem illa modis communibus, quibus Caeterae exspirant, finitur, sed etiam modis quibusdam Propriis, nempe aut reditu absentis, aut eius morte sue probata, siue praesumta. Haec enim si acciderint, a curatore bona restituenda sunt. Et morte quidem absentis probata tradi debent ea, plerumque quidem absentis proximis cognatis, sed interdum etiam aliis. Nam si is, qui diu absuit, heres in testamento scriptus reperiatur, aut ei legatum relictum fuerit, capit quidem nomine absentis domini lagatum is, qui curator eidem datus est, hered latemue adit, arg. L. est. f. C de curat. fur. sed numtio de morte eius allato, si ante testatorem extinctum esse constet, tunc sane non absentis heredibus, sed testatoris

cognatis , 7. I. de bered. qui ob inte*at, aut coheredi L. 7. D. de

18쪽

ABSENTE FACTO. ' ri

D. de R. I. collegatarioue g. 8. I de legat. quibus illa poditio adcrescit, tradatur. ιβ IRDiximus curam absentium finiri, reditu domini, aut eius morte siue Probata, siue Praesumta. Itaque primo loco anquiramus, quibus modis mors alicuius probari possit Θ Repetenda vero hic illa, quae Rhetores e cogitarunt, probandi genera. Artificiale unum, alterum inartificiale vocarunt. Multa de utroque leguntur apud .

LIA N VM IV. Orat. V. I. 7.seq. Nempe si quid tabulis , aut testibus, aut per tormenta in lucem prostras, inartificialem probationem vocavere, quia unusquisque et stupidissimus e vulgo hac ratione iudici facile rem approbare potest. Alterum vero, quod huic opponitur, acutum illud et ingeniosum demonstrandi genus, quod artificiale nominatur, maiorem animi intentionem ae circumspectionem desiderat. Est: enim hoc extra tabulas et literas positum, et in solis conterearis versatur; quale est, si v. gr. documenti alicuius fidem infracturus sis; ipsa autem tabulae inspectio falsum non prodat, solo ingenio armatus, forte signatorem ante diem, quem subscriptio prodit, mortuum, et sic tempora non Congruere, aut antecedentia cum consequentibus pugnare, similiave proferas Exposito igitur et demonstrato , quae artis, cialis, quaeue inartificialis probatio dicatur, iam videamus. an etiam in morte aliqua probanda, artificiali genere uti

possimus 3 Qua in quaestione video plerosque ita existis

B a , mare,

19쪽

DE SEPTUAGENARI '

mare, in morte alicuius approbanda liquidissimis indieiis opus esse, nec coniectarali genere nos uti posse; praω sumi enim, vivamquemque viuere, donec probetur contrarium ; hic autem tabulis vel testibus clarissimis opus

esse. Nos contra. Quamquam enim non negemus, absentem tum demum, Cum annum septuagesimum, aut quod alii malunt, centesimum superauerit, mortuum Praesumi; tamen haec Praesumtio Iuris est, quam semper vincit ac pellit probutio, siue illa artificialis sit, sue inari,ficialis. Nonne enim si nauem, qua quis vectus est, fluctibus fractam constiterit, nemoque ex sociis, qui una profecti sunt, reuertatur, magna fides iudici fiat, periisse etiam eum, de cuius hereditate quaeritur p uti in tali casu pronuntiatum in summo prouocationum Tribunali Dresdensi in Causa D. I. H. K. Anno Ino. Appe, lamen ὀ principale me Ien thre6 Eruder6 l . I. H. Κ. duo

a usolgeti. Itaque si praesumtio iuris semper probationi cuicunque cedere debet , ut in consesso est , quin etiam in probanda alicuius morte artificiali genere uti liceat, nullus dubito. Nam artissicialis probatio etiam est probatio. Quomodo autem haec, quae artificialis dicitur, fieri debeat, nullam certam regulam tradere positamus, sed in unaquaque specie singula, quae circumstant, expendenda sunt. v. c. An diu quis absit 3 cuius aetatis sit ille, de cuius vita dubitatur quando abesse coeperit λ quorsum et per quae loca prosectus

20쪽

ctus st= an proelio , quo ad unum omnes cata fuerunt, interfuerit quo tempore nauigaueritρ virum sociorum et conuectorum quidam an nullus reuersus sit, et quae sunt reliqua. Ex his smul consideratis et collatis inter se imdicis est, coniecturam capere, an ille, de cuius vita et hereditate quaeritur, esse desierit, an adhuc vivere possit Nam plurima hic iudicis est in arbitrando potestas. arg. L. 2. D. de teso.

Haec de artificiali mortis probatione; sequitur inartificialis, quae fit testibus, tabulis, inspectione oculari,

et iuris iurandi delatione. Videamus ergo, quomodo mors alterius per testes, quomodo per tabulas, quomodo denique per conditionem iurisiunandi oblatam do

ceatur p . .

Primo igitur mortuum eum esse, de cuius hered, late controuersia est, fide dignorum hominum testimo. nio probare possumus, qui deponant, se mori vidisse eum vel efferri; ad quod etiam Vnum testem satis idoneum eredunt arg. c. s. X. de pons Si testes non sint, documenta forte erunt. Nam et tabulis possumus aliquem mo tuum esse demonstrare, quales sunt Attestata Rectorum

ecclesiarum, Tribunorumve militum, vulgo Toden Schebne. Neque tamen fidem plenam conciliabit solius P, storis testimonium, si in hoc censualium librorum, in quos defuncti reseruntur, terer Rirchen udier, mentionem faciat seque ad illos reserat. Hoc enim mere priuatum, non publicum documentum dicetur, ac Comparari poterit depositioni testis, qui suae scientiae nullam

SEARCH

MENU NAVIGATION