Septuagenarius absens factus quando mortuus praesumatur? disquirit et illustris Ictorum ordinis auctoritate pro summis in vtroque iure honoribus die 15. aprilis anno 1751. rite consequendis praeside dn. Ferdinando Augusto Hommelio ... disputat auctor

발행: 1751년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sia tempora praefinierunt, seirtentiae ignobiles kmpercontemtaeque suerint, fieri aliter non potuit, quin, cum causa aliqua impediret, quo minus secundum commmnem opinionem pronuntiaretur, eligeretur altera, quae auctoritate et plausu ad illam proxime accedit. Nam in eligendis Doctorum opinionibus hanc viam merito tenemus, ut primario quidem illi assentiamur, quam plurimi Probant; magna enim praerogatiua illius, quae communis vocatur. Sin autem quid prohibeat, ne huic adhaerere queamus, tunc eligenda videtur ea, quae deinde a pluribus laudatur, quaeque, si patronos eius et defensores numeres, post communem secundum locum tenet. Huius regulae, quam in eligendis plurium opinionibus tenendam esse diximus, si quis rationem postulat, ad L. tin. C. Theocri res mussi prouocamus, in qua Theodosius et Uale tinianus ad senatum urbis Romae ita rescripserunt: Vbi aurem diuersae sententiae proferuntur, potius numeruI Uimeat auctorum. Numerari volunt Imperatores, non Pomderari iuris peritornm sententias, et in contrariis eam et,

gi , quam prudentium plurimi probarint. L. 36. D. de reiud. Hanc regulam ut in usiam conuertamus, sane in proposito exemplo ante omnes erat illa C A R P Z o v I I semventia, tanquam recepta et vulgaris, amplectenda. Sed cum casu irrita ac inutilis seret, quam quaeso aliam, nisi illam Fi Nox ELTHAvs I I eligamus, quam ad Communem auctoritate proxime attingere, superius diximus;

Inprimis cum haec ipsius glossae sit opinio, cuius quanta olim potestas dierit, nostrorem nemo ignorati Neque

vero x

42쪽

A 2 SENTE FACTO. 'mero dubito, quin, ubi ius et meliorum interpretum opiniones deficiunt, hodie etiam ad Glossam, veluti ad sacram anchoram, confugere possimus. Nunquam enim animum inducere potui, ut . illud BEYER I probarem. qui in Notit. Aucf. iurid.spe . a. Πο. s. p. s. eam Penbtus e sero scholaque tollit. Tacitum inquit, abeundi comsidium Glossa dudum accepit. in hodie quidem pro ciuiliter mortua habeatur; sed potius BRVN UEL Lo assentior, qui in Historia Iuris P. 3. membr. 2. c. I. g. D. ACCU sit maximam adhuc in soris nostris esse auctoritatem a erit. Haee igitur ratio fuisse videtur, quamobrem, cum pommunis sententia in hoc casu non sufficeret, ad glosisae au ritatem et olim laudatam sententiam illi confugerent.

Praeterea et hoc accedit, quod intra septuagesimum

et centesimum annum non est alius intermedius, qui notabilis dici possit, aut de quo in iure quippiam persci 'pium sit, aut qui a medicis et iureconsultis pro fatali

habeatur.

Vnum tamen est, quod vereor. Scilicet, ne hieita praefinitus in sententia terminus nimis remotus quibusdam videri possit. Immane longum tempus est, hic quidam dixerint. Cui illud bonoΘ Quis, cum centesimus annus venerit, adhuc vixerit Θ Quis fruetur hac absentis hereditate γ vix sane Nati natorum, vix qui nascentur ab illis. Ad hanc dubitationem ut breuiter respondeamus, primo summum absentium fauorem esse, ut 3. I. declarauimus,

43쪽

36 DE SEPTU AGENAR IO

recordemur. Itaque ne ullo unquam tempore, nullo modo violari possit, longissimum huic seni spatium concedendum fuit, cum fieri facile possit, ut aliquando re uertatur. Tutius itaque videbatur ac salutarius, iurarillius intacta conseruare, quam post rem vulneratam aliquam do remedium quaerere. Videmus enim, ius ciuile, quoties cuiquam fauet, quoties pro cuiusquam salute ac commodo vigilat, praeter omnem modum anxie prouidum sollicitumque esse, et in eiusmodo catas non solum ad ea respicere, quae fieri solent, sed etiam, quae fieri possint. In specie autem Ieges Romanae absentibus et omnibus iis, qui nusquam sunt, sed fore sperantur, omnimode prospiciunt. Huius rei, ne exemplum desit; ecce in hereditatis diuisione eius, qui filium reliquit et uxorem praegnantem, hereditas in quatuor partes diuidenda, earumque tres ventri asseruandae sunt, quia possunt tergemini nasci. L. 3. D. β pars heressi peri Nasci possunt, sed nasci non solent, et tamen Paulus in gratiam futurorum, quibus leges prinspiciunt, etiam ad id, quod fieri possit, reflexit oculos. Aliud de nascendi legitimo tempore exemplum adiici mus, Quaeritur, quo mense oporteat natum esse eum, qui possit legitimus viderip Rarissimum herculest ut quis iam septimo mense perfectus homo nascatur, attamen ne forte parentibus, tale nihil meritis, eX praematuro partu infamia stupri concilietur, quia ficti tamen interdum solet, ut quis iam septimo mense homo nascatur, hunc, qui breuissimus est, legitimum terminum videri voluerunt.

44쪽

AηsENTE FACTO. 3T L. n. D. destitu tim. Contra, tametsi raro euenire soleat, ut quis decimo demum mense in luminis auras prodeat, tamen cum fieri hoc possit, hoc tempore natum adhuc legitimum haberi, ius TINIANVS iussit nou. v. e. a. Similiter ergo, licet raro contingere sinat, ut huius actatis homines, si semel abierint, reuertantur . tamen cum hoc fieri possit, merito ad extrema tempora absentis hereditas videtur differenda. Ius enim finitum et potest esse et debet L 2. D. de tur. et fact. 'in. lege que omnes ac regulae ita scribi debent, ut plerosque casus, qui quandoque inciderint, sub se comprehcndanti Hoc quamquam non fieri possit, L. ro. D. de legib. tamen ut fiat, quantum possit, allaborandum est. Lege enim nimis angusta, et iure non satis finito, nihil est inspudius. Quamobrem ius Romanorum ciuile satis laudari non potest, quod in definiendo puncto temporis cert9, non solum ad id, quod fieri soleat, sed etiam ad id, quod possit, semper respicit atque obseruat etiam rarissimos casus. Σ A S l VS ad L. no. Io. IL Ia. D. de legib. Vetus erat

Controuersia, quibus annis pubertas aestimanda st Post varias concertationes tandem Proculianoriam sententia praeualuit, qui puellam XII. anno viripotentem, puerum XIV. annorum puberem statuebant. Non quidem p babile, ut annorum duodecim puella, aut puer quatuo 'decim, liberos procreaturi sint, et tamen hac aetate m trimonium, sobolis quaerendae causa a Deo institutum, iniri posse, constitutum est L. V. C. de nupt. pr. I. quo.

45쪽

as BE S E P T v A G EN ARIOles m ponendis terminis et puncto temporis prataniendo

potius possibilia, quam probabilia intueri. . - Non igitur iniqua videri potest, aut nimis scrupulosa sollicitudo eorum, qui centum demum annis septu, genarium absentem factam mori statu unt, inprimis cum M As ARDUS in Tr. de probationibus et E ERGE Rus in oeconomia iuris quorundam septuagenariorum membnerint, qui inopinato reuersi fuerint. Nec nouum etiam illud. vi homines ad centesimum usque annum vitam pem

ducant. Est enim hic finis longaeui hominis, et ideo v Astaci in libro quinto de lingua latina scribit: seculum dictum a sem, quod illud spatium longissimum veteres

senescendorum hominum iudicauerint, quae quidem opi- nio nobis videtur ab Aegyptiis ortum duxisse, a quibus

ad Graecos, a Graecis vero porro ad Romanos demana--. Aegyptiorum enim hanc doctrinam tradit C. PO-N i us Hist. Natur. Libr. XI. c. 37. quo loco etiam rati nem reddit, quanaobrein homines vltra Centesimum aim Anm vivere non soleant. Augeri, inquit, cor per μ- gulos annos in homine, ac binas drachmas ponderis ad quimquagesimum annum accedere: ab eo detrahi tantundem; et ideo non cinere hominem ultra centesimum annum desectueordis Aegratii existimant. Perite igitur Caius iureco fultus hune finem longaeui hominis prodidit, quae sententia non dissonat, sed conuenit cum sacris litteris. Nam Genes. c. Is . . Is dicit Moses: Pos bomi in qu tuor aetates, quae verba idem explicat ibidem: - v. 13.

Post quatuorμula. Et Syracides cap. II. v. δ. ait: --

46쪽

Λ3 ENTI AET . merus dierum, etiams multi isdem in , sunt centum oemnorum. In historiarum monumentis qUam plurimos... qui non tum usque ad annos centum, sed etiam vitta vixerunt, inuenimus. Nolo iam illa fabulis inuoluta crinantiquissima tempora in memoriam reuocare , quibus Arganthonium, Tartessiorum regem, annis CL. et CDniram Cypriorum etiam decem annis amplius spirasse .seriptores tradiderunt. Inter quos XENOPHON mar,

timorum quendam principem Ra Periplo DC. eius Diium autem , ne parce videretur mentitus , DCCC annos hister homines suisse prodidit. Inepte haec dicuntur et falso Illi enim veteres temporis rationes non satis accurate distinguere soleband Non idcm omnibus annus populis, non idem seculum. Maioribus quiadem nostris, vetustis nempe Gennaniae populis, triginta anni erant seculum , HEI NEC CIvs Hem. Iur. GmmLb. 2. tit. q. g. D0.seqq. et ideo demum XXX. annis res immobiles usucaptiuntur. Aliae gentes annum aestato unum determinarunt et alterum hyeme ἱ aliae quadripa litis temporibus, sicuti Arcades , quorum anni trimestres olim fuerun: Sed his antiquissimis exemplis ne quidem opus est, possumus enim consessis verissimisque testimoniis usi Adhuc in omni maiori ac poteatiori ciuitate singulis sere annis homines seculares passim moriunmr, γvt annales docent. Et si in re . consessa testes maiores quis exegerit, vALΕRt VS MAXIMVS a nobis producitur, cuius in libro VEL caput XIlI. titulum gerit: De senectute memorabilis et C. PLINius cuius m Lb. VIL

47쪽

. DE SEPTvAGENARIO ABIENTE FAcΤΟ. Hist. Nat. caput. M. Despatiis vitae omi is inscributur, imo et Lu C et A N V S, qui singularem librum exarauit istακροβί-- Impium soret, si in commemorandis auctoribus antiquis ciuilium librorum obliuisceremur, siquidem in nou. s. c. a. ipse IUSTINIANVS Zosimi cuiusdam meminit, qui ad eandem aetatem, quam olim ille Dei nuntius Moles, peruenit. Uerba I v S T I N I A Ni haec sunt: me nobis nuper ex Lycia nunclauit risimus, Deo amabilis, vis famosissimus is cmuersatione et no-pe vice um et centesimum aetatis agens annum, pollens autem et animi virtutibus ti corporis operationibus; Tanta quidem in eo gratia Dei foret. His nihil amplius, nisi

haec Ovi DII addimus :

O felix, s quem tam bona fata manent'

48쪽

OD. P. P. CAN. MARTIS B. CAP. WVRCENS. DECANUS,

SOLENNIA DO CTORALIA

CANDIDATI D lGNISSIMI

I. L. in. e.

CELEBRANDR

50쪽

omini unicuique eursus unus est vitae, ab omnipotente huius uniuersi moderatore datus, cuius finis est omnino mors L. y7. de Disc. et Cler. tanquam terminus vitae omnibus hominibus constitutus Nou. I. c. I. in f Incerta tamen est tremenda mortis hora L. L. f. de coxae et dem. Diem, quem hodie agimus, cum morte diuidimus. Recte valentes igitur illud agamus, quod in articulo mortis a nobis achim vellemus. Reddendae sunt rationes in extremo, quod imminet, iudicio. Unum est bonum, quod beatae vitae tam se ac firmamentum est, sibi et conscientiae fidere. Mens conscia recti et intemerata conscientia erga Deum, semet ipsum, et eos, cum quibus umendum est, et vitam parant felicem et placidam mortem. Fac temet ipsum selicem l facies autem, si intellexeris, bona esse, quibus admixta est virtus: turpia, quibus malitia conium icta est. Ita enim mortalitas magis tua finietur quam vita, teste P Li NI o L. II. D. I. Medii temporis cursena, si bene eo uti velis, etiam paritum amplissimum essicies, numerum annorum multituωdine operum superando. Alioqui, quid attinet inerti mora gavidere, si magis vitam exigis, quam approbas v ALERIVS ΜAX.Lib. IX. C. XII. Boni viri ergo est, ingenii, quod alias marcescit, vires intendere laborando. Λssidue addiscens ad senium venio. dixit s o L.o es, honesta si quae feceris cum maximis laboribus, c dentibus laboribus dulcis manebit gloria: Beata mors praemium

laborum. Sed et firmatur corpus vires eius ac animi exercendo, et ex mea sententia ad prouectiorem aetatem conduCit, ut, sen scentibus membris corporis, intus animum industriae beneficio fi rem iuuentae augeti Iucundum lectu est elogium, quo ius T NI AN vs Nou. P. Cap. II. f. I. condecorauit Eo s i Μ v M Episco-ripum, dum ita scripsit: hoc, quod nobis nuper ex Lycia nunci

huit Zosimus, Deo amabilis, vir famosus in conuersatione, et prope rivicesimum et centesmum aetatis agens annum, pollens aurem et ,,animi virtutibus et torporis operationibus: tanta quaedam in Deo gratia Dei foret. Meretur hoc caput inscriptionem: FLORENS SENECTA vi R Tvs. Cum contra inutilia terrae ponde-

SEARCH

MENU NAVIGATION