Septuagenarius absens factus quando mortuus praesumatur? disquirit et illustris Ictorum ordinis auctoritate pro summis in vtroque iure honoribus die 15. aprilis anno 1751. rite consequendis praeside dn. Ferdinando Augusto Hommelio ... disputat auctor

발행: 1751년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE SEPTUAGENARIO. ,

rationem reddit, quod inualidum haberi demonstrat o LADENDOR PIUS eιφ. V. de testibus num. . sed quidsi in tabulis incidenter mortis mentio fiat, an haec aliquam fidem faetura est 3 ut: si nomini cuiusquam Vox siuων

dam adiecta legatur, v. c. t ab maritu Elume SeptatibTurger uni, libeti erber asthiery hoc unicum verbum tametsi plene non probabit, tamen ianuam posse purgatorio suppletorioue iuramento aperire, merito iudicamus. Restat probationis vulgaris vltima species per iurisiurandi delationem, quae mediis probandi a nostris annumeratur Si enim ille, cui iurisiurandi conditio oblata fuerit, iura- re noluerit, videtur tacite eo ipso contrarium profiteri eius, quod deferens asserit. Iam cum ea, quae quis in iure siue vere siue ficte consessus fuerit, pro veris et iudicatis habeantur L.-D. de re iudie. t. t. D. de eo sis non plane inepte iurisiurandi delatio extraordinarius modus probationis dicetur, nex dolitum, quin etiam in morte probanda iusiurandum alteri propinare possimus. Nam si ita in testamento scriptum sit: Heres meus post mortem Titii liberis eius heredit tem rostituito ; si liberi, vivat Titius nec ne λ ignari sint, non potest ulli esse dubium, quin fiduciario heredi super parentis morte iusiurandum deserre possint, etsi is iurare nolit, illico hereditas fide,

commissariis debeatur. Potest autem ob varias causas fieri ut alterius mortem probati necessarium Videatur. Maxime vero in hered, talis petitione illud opus est. Quia enim viventis nulla est hereditas, primum est in hac actione, ut mortem probemus

22쪽

A B S E N T. E. . TA C Tio. Ipbemus eius, cui successuri sumus. i Porro mors proba da est, si coniux absentis ad secunda vora progredi velit, L. K. D. de diuort. L. 7. C. eod. eique adiecta auth. Hodie e. N. X. de sponset. item si heres alimenta amplius praestare absenti nolit, curatori eiuS mortem probare debet, nam alimenta per totum vitae tempus debentur. L. I . pr. D. de alim. et cib. Item si annuum sit legatum, quod lcgatario mortuo desinit deberi. L. . D. de annuis leg. Sed et in aliis innumerabilibus causis mortis probatione non raro opus est.

Saepius tamen hac dissicili probatione supersedere possiimus. Nam si pro eo, qui probare debet, iuris

praesumtio militet, hoC onus in aduersarium deuoluitur, quia praesumtionum ea vis et natura est, ut a necessitate probandi eum, cui patrocinantur, releuent. L. V. pr. D. de probat. Haec ratio enim est, ut si seruitutem ad album pertinere neges, instituta negatoria, sicci sis actor. probare tamen non tenearis, sed aduersarius probatione oneretur, quia unusquisque sundus liber praesumitur donec contrarium probatum fuerit. Sola igitur haec te praesumtio tuetur. Posteaquam ergo, quomodo mors probetur, satis videri possumus dixisse, iam veniamus ad alterum, et mors quando praesumatur, similiter oste

Ingredientes vero amplum illum, in quo et alii satis vagati sunt, et spatiosum campum, Praesenationes, ex quibus causis oriantur et quales sint, paulo altius repetere et

hanc

23쪽

ha - . DE SEPTU AGENARIO hanc materiam accuratius iuuat exponere. Solent veteres eam, quam nos praesumtionem appellamus, ex stim,

tionem, siue opinionem probabilem vocare, cui scientia firma et certa opponitur. Quemadmodum enim scie tia ex certis et indubitatis argumentis gignitur, ita opinio a probabilibus. Itaque praesumere non scire significat, sed credere. Plane ut scriptura sacra multa, quae intelligentia nostra adsequi non possumus. credere prae , cipit, sc iure ciuili plurima praesumere iubemur. Nec tamen in iure solum, verum etiam in vita praesumtionum maximus usus est. Nam pauca admodum, siue ut verius dicam, nihil omnino sciinus. Si enim in vita et quotidianis conuersationibus omnia ad liquidum et coimsessiim perducere, si nullam propositionem nisi certam ac firmiter comprehensam admittere velimus, quae quae so illa vita futura sit Θ Subinde apud me illam philosopho, . rum nimiam subtilitatem spernere soleo, qui omnia ad mathematicam demonstrandi rationem reuocanda, et prO- habilitatis nullam rationem habendam putant. Qui quidem demonstrandi quaelibet, ut ita dicam, enthusiasmus, si diutius adhuc grassabitur, res ad postremum eo pe ueniet, ut illi acutissimi homines in confabulationibus ac conuersationibus familiaribus omnia per axiomata, theoremata ac postulata proposituri, et in discessu non

Vale, sed illud: O. E. D. dimiri sint. Videant illi, ne per hanc philosophiam vita eorum et corpus aliquid detimenti Capiat. Vereor enim, ne ei, qui nihil, nisi quod demonstratum ac firmiter comprehensum sit, admittere velit,

24쪽

velit, cito fame et siti pereundum sit. Nam si tibi vianum sortasse propinetur, unde tu scire Certo potes, venenum abessep si domo egrediaris, an firmiter quaeso scis, te reuersurum esse λ Credis tu quidem, sed scire non potes. Sitiendum igitur tibi et domi permanendum, si

consentaneam doctrinae tuae vitam agere velis. Nihil enim nisi cuidentia ac Certa admittere soleS. Nos vero. communi sensu utentos, et spatiabimur et bibemus securi. Cum enim toties vinum hauserimus, nec illud umquain fuerit venenatum, credimus neque huic venenum

inesse, crgo bibimus, quia hoc certo praesumimus. Nam in vita et in iudiciis exercendis multa sequetur sapiens et iudex probabilia, non comprehensa, neque percepta, sed similia veri. In iudiciis sane non illa apodictica et mathematica veritas, quae omne dubium excludit, requiritur. c. I . X. de probat. THOMAsius in disi de me tu ridica eap. I. Multus hic ergo et longe maximus pra

sumtionum usus. Sedulo autem animaduertens in id, quod omnes praesumtiones inter se commune habent, quotquot earum sunt cognoui eas omnes una in hac re

gula fundari: Ut quod plerumque ferisoleat, id in sim,

li causa iterum euenisse praesumamus. Credimus omnes, cras solem exorturum esse. An hoc certo quisquam

nouit 3 Nullo modo. Quis enim fati coniunctiones et huius mundi machinam ita cognitam atque perspectam habet, vi impossibile esse et repugnans intelligat, si cras sol non oriatur. Sed quoniam hactenus semper ita eu nisse recordamur, ut altero quouis dic sol sidera suga- C uerit,

25쪽

,8 DE S E P Τ V A G E N A R I Ouerit, quin cras idem euenturum sit, nulli dubitamus. Hoc vero ipsum est, quod praesumere dicimus. Omnis autem vita hominum meris praesumtionibus ducitur, ut recte omnino LEIANI Zivs dixilla videatur: omnem vi-

tam nostram et maximam partem opinionum nostrarumnoir esse aliam, nisi expectationem iam casuum. Hanc igitur firmiter de omnibus praesumtionibus regulam te-ueamus : nempe ea praesumi, quae eueniunt saepius. Exempla petis 3 Ecce si solus cum sola, nuduS eum n da in eodem lecto deprehendantur . summus Pontifexe. I2. X. de praesumi. adulterium tam indubitate praesumit, ut etiam, si probare velint, qui deprehensi fuerint, se caste et sine stupri cogitatione concubuisse, ne quidem audiantur. Quaenam quaeso huius praesumtionis ratio p Quaepnisi illa a nobis superius praescripta regula: in simili causa iterum euenisse, quae plerumque solent, iamque saepius . euenerunt. Non meminerat autem Sanctissimus pontifex,

Vnquam cum viro puellam in unum lectuna nudam coimoenisse, ut ibi, quemadmodum glossa est, simul pater noster orent, sed contra potius semper euenire, ut quinties ignis fomento adiiciatur, 4lamma prosiliat, itaque klem et tunc factum fuisse recte suspicatur. Proposuimus praesumtionum exempla varia, quae si inter se contuleri mus, obseruatis iis, quae omnibus sunt Communia, prae- sumtionem ita, ni fallor, optime definiamus: Praesumtio est assensus per visa probabilia commotus. Sunt autem nobis probabilia, quae eueniunt saepius. Si igitur praesumtiones, ut modo diximus, secundum ea fiunt, quae 'saepius i

26쪽

saepius accidisse, obseruauimus, liquidum iam est et satis claruin, leges iudicemque non ea Credere ac praesu-mcre, quae raro fiunt, sed quae ἐπὶ το πλεψον L. .seqq.D. de lego.

Ac de praesumtionibus generatim hactenus; nunc ut ex diuerticulo ad rem propositam reuertamur, quamdiu homo absens vivere et quando mori videatur, expendamus. Non enim debent absentis bona perpetuo a curatoribus administrari, sed aliquando restituenda erunt, nempe , tunc, cum probabile esse desierit, absentem vivere. Hoc quo tempore fiat, iam dicendussi est. Non vero opinio de hac re omni a eadem. Qui enim de hac coniectura aliquid litteris consignauerunt periti homines, alii ad aetatem absentis, alii vcro in id, vetrum diu quis absterit, siue ad tempus absentiae respiciunt. Fuerunt enim, qui, cum in L. T. C. de repud. hoc rescriptum legissent: Uxor, quae in militiam profecto mamito post interuentum ann mimquatuor nullam sospitatis eius potuit habere indicium atque ideo de nuptiis aliis cogitauit, non videtur nuptias inisse furtivas, generaliter et in omni causa quatuor annis absentem pro mortuo haberent. Sed quum haec lex solum loquatur de eo tempore, quo dereliet, uxor sine poena capitali ad secunda vota properare possi, et praeterea lex eadem per autb. Hodie eidem subierum abrogata sit, qua quantiscunque annis mariti reditum praestolari muli res iubentur, licet neque litteras, neque responsum ab eo acceperint, horum opinioni subscribere nullo modo pos C a sumus.

27쪽

DE sEPTUAGENARIO sumus. Accedit et hoc, quod allegata L. I. non edictum est aut generalis Constitutio, sed nudum rescriptum, quod ad Casus similes in eo haud cxpressos interpretatione non est cxtendendum. No ODTIVS in Dioclet. et Maxim. cap. 2. NOΟRDKERΚ OV e. BREN CR MAN Nde Henr. des. c. .p. 3s.seq. et S C H U L T l N G. in disspro . rescr. Prine. Merito ergo horum sententia recepta nunquam fuit, qui non aetatem absentis, sed annos absentiae respiciunt. Interim tamen solam absentiam quondam intuitus est MATTHIAS IMPERATOR, quando senatui Gorligensi d. 29. Martii i6i6. in hanc sententiam rescripsit:

BECHMANNUM ad D. de hered. pet. sis pr. s. sed hodie nunquam anni absentiae attenduntur, sed hanc sententiam penitus obsolevisse, STRYCRivs de successs ab latest. disi III. c. I. g. 3. illustri praeiudicio confirmat.

Praevaluit enim contraria opinio, quae non absentiae annos sed aetatem absentis intuetur. Quaeritur autem, quot annos natum esse oporteat eum, quem mo

28쪽

AasENTE FACTO. Miuum praesumere possimus p In varias hic rursus Doetores vias sententiaSque abeunt.

Primo quidem Aemilius Macer L G. D. od L. Fabrid. annos LX. vel LXU. hominis aetatem durare, quodammodo innuit, unde et in absente H v N M i v s ad Treut- . ire. Vol. 2. disp. . thes Ia. qu. 31. hanc aetatem expectandam putat, ut ea mortuus iudicetur.

Alii immane longum tempus huic praescriptioni

determinant, nempe annos CXX, suamquc sententiam sta-hiliunt omnipotentis Dei eflato. qui Genef. c. K. U. I. ita ait: Non permanebisspiritus meus in homine im aeternum, quia caro est, eruntque illius dies centum viginti annorum, qui versus ita relatus est in Decretum c. 71. de poeuit. dist. t. Sunt cliam Hebraeorum quidam sapientes . qui nemini concessum esse dicunt, vivere vltra; reserentes ipsum Mosen, Dei legatum, annos centum et viginti vixisse, eumque, Cum quereretur, se iuuenem mori, responsum tulisse

a numine: NEMINEM PLUS ESSE UICTU-

N O B l V S lib. a. a r gent. Sed quis has fabulas credatyMalumus referre, quid Glossa sentiati Haec hominem centum annos vivere praesumit in L. sed etsi sua D. de adquirent hered. L. a. f. si dubitatur D. quemadmod tesam. aper. L. vlt. C. de M. eeris cui accinit B ARTO-- Lv S in L. a. 3.s dubitatur D. testam. quemam. V. aliique plures, quos recenset MENOCHIVS consit. D. no. 3s Utuntur hi inprimis Cati decreto dicentis, centesimum annum finem longaeui hominis esse, quam duobus Pan- .. o C 3 dedi

29쪽

DE SEPTUAGENARIO deflarum locis laudatam legimus , videlicet L. D. de Uufr. L. S. D. de Uufr. legat. Eandem aetatem homini etiam Iustinianus tribuit in Codice L. M. de SS. eccles Sed ne videamur, inquiti in in BLm hanc extendere, longi'

'num vitae hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem faetri e cedimus, nis centum annoruin mrriacula excesserint. Irridentur autem illi veteres Bononiemses iuris interpretes a plurimis, et inepti dicuntur, quod unumquemque isque ad centesimum annum vivere pra sumunt. Quamquam enim nonnullos hunc tenninum non solum attigisse, versam etiam transiluisse in historiis legamus, tamen cum raro illud fiat, id praesumere non licet. Pracsumuntur enim ea, quae ut plurimum fieri solent, non quae rarissime, ceu 3.s demonstrauimus. Hoc cum dicimus, Caium erroris non inculpamus. Is enim

non errauit, Cum Centesimum annum finem statueret Iomgaeui hominis, sed illi errant, qui omnes homines longaevos praesumunt, quod a Caio dictum haud esst Peruenire ad hanc metam homines quidem possunt, id nempe

Caius ait, non autem solent. Hinc abhorrens a ratione

iuris haec praesumtio, et penitus improbanda illa apud CARPZOVIUM P. R. C. V. d. FT. N0. F. decidendi ratio. qua quondam usi sunt maiores nostri: Dielveil auὁ Ter. inuthung der Neote der lyreiani' in die Ioo. Dahre ιu Ieben geachtet mird. Non enim plerosque homines tamdiu viuere Caius dicit, sed plerosque non vltra uiuere, quae plane diuersa sunt. At in praesumtionibus, non quod

possibile est, spectari oportet, sed quod verisimile, ut et

' . . nos '

30쪽

Quamquam igimr haec glossae praesumtio non vi

deatur regulariter admittenda, magnae tamen auctoritatis 'inter nostrates ei patronuS FINCKELTHAvs IVS eXtitit, Cuius de ea re extat elegans disputatio, quae inter eius Ol iniones Practicas numero centesima cst. Miurabuntur lectores nostri, hanc ipsam opinionem, quam in , superiori damnauimus, nunc nobis ipsis placere. Quamquam enim prima specie falsa videatur, tolerari tamen poterat, si modo F i N C K Ε Ε Υ M A v s i v s et Glossatores animi sui sensa alio modo expressissenL Fallitur, qui omnes homines in dubio Centum anno& viuere putat, arg. L. 3. . F. et c. D. de legib. N .s . c. a. L G. de R. I. Sed potest eadem sententia aliis verbis aliaque ratione ructius exposi Sane si ita enuntiassent: Vm squisque in dubio vivere praesumitvir, nise guis emtesimum iam superauerit , - . hic enim mortuus prae miluin, omne, ut opinor, punctum tulissent. IIoc enim ipsum est, quod Caius voluit, quando ait: longaeui hominiis hunc terminum, hunc finem esse, quasi diceret: Ρost centum annos neminem vivere praesumi. Itaque hac ratione praescribenda crat regulae Unu quisque viuere praesumitur, quae propositio ne parado a cuiquam videatur, rationibus corroboranda est. Ten bimus scilicet. nunquam iura multationem factam pra sumere. Nam mutatio iam cst, probanda igitur, non praesumenda. Quamdiu enim de contrario non constar,

SEARCH

MENU NAVIGATION