Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

DE PRAE DESTINATIONE, 6it

A qua in urbe plurimi fuerunt diuites Iudaei; Gentiles quoque multi ad christianam conuersi religionem;utrique vero Romani nominis splendore ac dignitate arrogantes. Tum D. Paulus, qui quasi vas quoddam quo Christi nomen de gratia toto distunderetur orbe delectus a Deo fuerat, christiani nominis amore inflammatus, eaque occasione inuitatus, pulcherrimam de difficillimam, quae ad Romanos est, Epistolam scripsit: in qua propositium illi est, utriusque gentis superbiam comprimere, suam ipsorum illis imbecillitatem ob oculos ponere,&,quod ante dictum a nobis est, probare non nostris nos meritis,cum merita in nobis nulla, peccata vero quamplurima sint; sed diuinae tantum bonitatis, ac misericordiae beneficio,per nouam quae in Chri-B sto facta est spiritus generationem,diuinam nos gratiam esse consecutos: dc ad Dei iussa obseruanda, de bene beateque vivendum,neque naturalem lege, neque philosophiae moralis cognitionem, neque ipsa etiam Mosaicae praescripta quidquam prodesse: cum haec alioqui suapte natura bona, nobis obnaturae corruptionem noceant,dc violata lege maiori peccato obnoxios red.

dant: atque hoc unum nobis praestitisse legem, ut in peccati cognitionem veniamus,quo nostrae nobis conscij aegritudinis, quam saepe D. Paulus peccatu appellat ad medicum. hoc est ad Christu per fidem confugiamus. Hanc cum

Epistolae initio copiosissime doctrinam tradidisset D. Paulus: nono deinde capite quod Hebraeos multos, qui a Christi gratia, de salutari vita discessio

sensimultis ossendiculo esse animaduerteret, quibus Deus quod promisisset C minime praestitisse videretur: velletque Hebraeorum compescere arrogantia qui auitam nobilitatem iactabat, eiusque nomine obstrictiam sibi Deum iudicabant,ut de benigne illis prouideret, & ad sempiternam quoque salutem perduceret: haec inquam cum Paulus animaduerteret, instituta praefatione immensi quo populum illum complectebatur amoris, quem tantu esse profitetur,ut vel suo ipsius anathemate ipsum saluare desideret,quod in maiore diuinae bonitatis gloriam,& honorem uniuers, illius gentis,qua sitiam ipsius salutem redundare arbitraretur. hcc inquam praefatus statim ad eorum se calumnias dissio luendas conuertit,qui Deum quasi med acem,aut certe ad promissa sua exequenda infirmum accusabant. Ac primum quidem eorum errorem redarguit, qui iis tantum qui ab Abrahamo atque Israele secundum D carnem originem ducerent,diuinas promissiones factas esse arbitraretur, iiDque factas esse docet,qui a patriarchis illis spiritali essent generatione propagati,atque Abrahami fidem imitarentur, siue Hebraei illi fuissent, siue gentiles .atque his quod Deus promisisset, fixum esse ac stabile, cum de verissimus Deus sit, de quae promisit omnia infinita sua potentia praestare queat. Deinde

vero D. Paulus quo promissionis firmitatem patefaceret, coactus est rerum humanarum circulum transcendere,in quo & humanarum actionum cauis, atque ipsae etiam actiones, earumque fines cotingentes sunt, atque a contingentibus pendet causis,a nobis videlicet,qui nonnulla neces state operamur, sed libere de contingenter,rerum ερ conciliorum mutationi subiecti: dc multa quoque frequenter interueniunt,quae omnem ex rebus humanis stabilita-

652쪽

sci DE PRAE DESTINATIONE

tem adimunt, & constantiam . Harum inquam rerum ambitum D. Paulus gi transcendere coactus est, de maxima,ut videbimus,reuerentia,ad diuinum illum silmplicillimum, omnique fine carentem circulum sese conuertere, qui ut initio dictum e st,nulli peculiari causarum naturae, aut effici edi rationi addictus est; sed unica & simplicissima operatione, quae ipsius eadem diuinitas

est, omnes complectitur causas inferiores, earumque vim naturamque conseruat,neque ulla in hoc orbe viciscitudo,neque fuit,neque erat,sed est tantusimplicillimum reperitur, quod omne tamen praeteritum futurumque tempus continet,& diuturnitate sua infinito spatio excedit. Idcirco in hoc diuino orbe neque indefinita est ullius estecti, etiam contingentis scietia,ut apud homines; neque voluntas , quae prima est omnium effectuum contingentiu pcausa, desectus semper excipio vel indefinita est vel inconstans, sed certissima semper & constantissima. Proinde D. Paulo ut Deum & veracem esse, dc quae promisisset reddere posse probarenex hoc nostro qui facile mutatur,ad diuinum illum orbem conscendere necesse fuit: atque ita subiungit firmi C. simas esse promissones, Deumque iis quos elegit,& ad Abrahami h reditatem ac benedictionem destinauit,non propter carnis affinitatem,aut quae diuinam gratiam praecesserint merita,sed sua tantum bonitate inductum, quod promisit praestare contendit. Duo itaque simul conficiti primum enim cotracorum opinionem,qui de instabile Deum,& imbecilliorem esse aflirmabat,

quam ut promissa sua adimplere post et, diuinarum promissonu firmitatem ostendit: hominis deinde comprimit superbiam. qua ille inflatus quidqua in cnobis esse cogitaret, quod aeternam illam electionein, de diuinam gratiam antecederet:vt hac vana mentis commentatione deturbati, magis,magissique in diuino nos conspectu submitteremus; & ne tantae bonitatis,atque immus ierga nos benefici j immemores aliquando videremur,summo studio caueremus. Quoniam vero his auditis homo arrogantia elatus, cum tamen tanta

diuini huius orbis amplitudinem, atque admirabilem simplicitatem capere non possiti praefracta statim temeritate perconctari potuisset, cur hunc potius Deus, quam illum ad aeternam vita destinarit; Paulus diuini numinis a dore inflammatus, in hanc contra superbiam, de intolerandam arrogantiam insurgit,eamque iusta reprehensione compescens,Tu inquit quis es, qui respon)eas Deo An non habet potestatem figulus,&c.& paululum postea de- si

lapsius,ad rerum humanarum orbem, atque ad eam etiam rationem, qua Vitam nostram,operationes, de eas qui conlequuntur effectus,vel inuitis etiam

nobis,institui necesse est : in fidei nos viam inducit,non in operum nostrorusuperbiam aut legis cognitionem. Ex quo manifeste nobis ostendit,quq causa Hebraeorum populo extitit tantae ruinae, qui contempta Christi fide, cum operibus suis, & legis obseruatione niti voluissent; gentibus ansam praebue-Iunt, ut eorum aemulatione fidem complecterentur. & Iudaeos pari modo docet,gentium tandem exemplo prouocatos,fidei Euagelicae ceruicem submisturos. Denique eorum quae ingenio humano obuia sunt,ambitum trafiliens, ta ad rerum diuinarum orbem sese conuertens, non arrosanter & stu-

653쪽

DE PRAE DESTINATIONE 613

A pide ut hi solent, qui imperitae atque insanieti multitudini doctrinae opinione imponunt, sed magna animi reuerentia exclamat, O altitudo diuitiarum

sapientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, de quam ininuestigabiles viae eiust Scribit vero insignis gentium doctoris insignis discipulus, Dionysius in coelesti sua hierarchia,adducto illo Esai et testimonio,vbi Deum se vidisse dicit sedetem super thronum; & post pauca verba seraphinos duos senas alas singulos habentes,quarum binis obuelabant facies suas; docet inquam vir ille sanctissimus,alis vultum obtegere aliud nihil esse, quam summum illum primae hierarchiae ordinem, in ea praecellentia, qua inestabili ra

tione diuinam intelligit naturam,maximam exhibere reuerentia; eaque con-

B tentum praestantia,quam Deus illi largitus est,aliud praeterea nihil scire velle: eoque propterea habitu,atque obuoluta facie prophetae apparuisse,& infini

tam Dei naturam admirantes cecinisse, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus

Deus sebaoth; pleni sunt coeli & terra, &c. videmus itaque seraphinos, quid in diuinum orbem conuersi agant: videmus item inter homines D. Paulum in similem admirationem prorumpens exclamet,O altitudo diuitiaru scientiae Dei, dcc.Nos vero iniseri vermes,atque in nobis maxime imperiti, eo prorumpunt audaciae,au tan aniae potius,ut scrutari velint,& causam inuestigare qua Deus certissima & scientia & voluntate res omnes disponit secundum eam,quae uniuscuiuscunque naturae attributa est rationem: in quibus causarum effectorumque contingentium orbis est,cuius ambitu humanae quoque C actiones continentur. O miseros homines, & communi naturae sensu carentes t At longe est quod colligunt acutius de subtilius. voluptatibus enim,ii quiunt, indulgeamus, quippe praedestinati cum iam simus, salutem omnino consequamur necesse est.audierunt enim ex suis doctoribus,delectari etiam Deum praedestinatorum peccatis: sin autem aiuntὶ reprobi sumus, quid in bene beateque vivendo laboramus, cum bona quoque reproborum opera Deum ostendant Z Verum antequam horum tibi stultitiam quanta sit explico manibus veluti attrectandam exhibeo legit fortasse imperitorum hoc hominum genus ex D. Augustini scriptis nonnulla, quae non sano hausta sensu,superbiae illis ansam praebuerunt:quo fi t,ut hisce paradoxis suam prae aliis scientiam cistelare velint. Fuit igitur Augustini & Hieronymi aetate vir qui-D dam cui Pelagio nomen erat vita & moribus, quantum intelligi potest, minime improbis hic cum magnum sibi apud omnes honestae vitae opinionem conciliasset;ea est daemonis fraude deceptus,quae ut illi consueta,ita & nobis vehementer periculosa, ac iis praesertim perniciosa est, quorum vita insigni probitate relucet. Sua naque ipsius bonitate plus ςquo delectatus, coepit humanae naturae plurimum tribuere, & arbitri j libertatem supra quam par erat efferre: nosque ea quam a Deo accepimus, arbitrij libertate, omnes virtutis partes absoluere,legique per nos parere posse astirmauit. hinc originale peccatum inficiatus, non dubitauit asserere, bonum Christianum polle se a minimis etiam peccatis immunem perpetuo conseruare:qubd peccatum volit rarium dicerei,de arbitrium nostrum in nostra litum potestate. Diuinam v

654쪽

6i DE PRAE DESTINATIONE.

ro gratiam se minime negare, sed praedicare potius ac promulgare praetexe- ξbat. Etenim diuino nobis munere nanc concessam naturam esse dicebat, ut

quidquid liberet,id agere possemus; quare de bene agere nos nostra omnino sponte posse. Addebat etiam ea quae in Evangeliis I cripta sunt, atque etiam humilitatis,& charitatis Christi exemplum,uiam nobis ad recte agendu mani seste commonstrasse. Haec Pelagij doctrina fuit;in quam praestantissimi illi patres, de Christianae religionis zelo ardetissimi Hieronymus de Augustinus multa scripserunt. Sed Hieronymum hoc loco praetermitto, de Augustino tantum loquor, qui plura multo, quam Hieronymus in Pelagianos scripta reliquit, atque ab his egregiis Euangeli j concionatoribus frequeter est lectitatus. D.igitur Augustinus, cum animaduerteret,hac quae a Pelagio prosecta Fest doctrinam, in eam Christianos inducere sententiam, quae longe est a proposito nobis fine aliena,atque eiuscemodi esse,quq plurimum Christi gratiae,

cuius beneficio peccati curatur egritudo,derogaret,atq; eas denique, quς ex peccato originis in nobis remanserunt,superbiae radices foueret: multa scripsit, quibus Pelagianorum hς resim opprimeret, de apertillunis lacrarum literarum testimoniis demonstraret, tum originale peccatum, tum etiam quς

nobis per Christi fidem data est,medicinam,qua liberi arbitris qgritudo sin tur, atque,ut paucis complectar, omnia quς a nobis in prima huius disputationis parte dicta sunt. Diuinam vero gratiam, de qua Pelagius loquebatur.

concellam affirmauit,vel ad efformandam naturam,uel ad legis cognitione, qua peccata nostra deteguntur,ut iam ante de naturali & Mosaica lege dixi- Gimus:at non eo spectasse,ut naturae mederetur, eamque ad diuinae sobolis di gnitatem extolleret. Ac D.quidem Augustinus, cum incidisset in sermonem de diuina gratia, quae omnem hominis de actionem,& volutatem,& cogntiationem antecedit, ita ut non glorietur omnis homo coram Deo : disputati

nem de praedestinatione suscipere coactus est; quae aliud nihil censenda est, i quam hominum quaedam ad Deatitudinem consequendam designatio: quae destinatio quidem nominari posset: verum quoniam in diuina illa sternitatefacta est, quae omnem temporis mensuram longe excedit, nostro more, nobisque accomodata loquendi ratione, praedestinationem, quali ante fictam destinatione,appellauit. Quae quidem vox praeteritu tempus designat,quod tamen,ut ante diximus, in diuina cternitate minime reperitur; neque hoc vo- Ucabulo in reliquis rebus contingentibus, etiam bonis, siue humane illae sint, siue ab humanis alien , utimur, quamuis & harum quoque diuina voluntas causa sit,atque in omnibus certissima,in qua nihil non definitum . eo tamen utimur cum in excellenti aliquo gradu quidpiam collocamus. tunc enim id

nos ad illum dignitatis gradum destinasse dicere solemus. In hanc igitur D. Augustinus de praedestinatione disputationem ingressus, cum vellet amplitudinem explicare diuinae gratiae,quae non merita tantiam,sed actiones etiam cogitationesq; nostras omnes antecedit: causam inuestigare necesse illi fuit, cur non omnibus hanc gratiam Deus largiatur. Ac primo quidem,same diui

na iudicia, Paulum auctorem sequutus, nobis quidem ignota, iustissima ta

655쪽

DE PRAE DESTINATIONE 61,

A men esse assirmauit. Deinde vero ad specialem, magisque propria rationem declarandam,aduersariorum improbitate impulsus est. mihi tamen,s in ge- lnerali illa causa perstitisset,longe facilius suam comprobasset sententia. Itaq;

cum homines sinquit Augustinus) ob originale peccatum optimo iure perpetuis suppliciis es lent obnoxij, a quibus ille nec infantes absque baptisma- lte vita functos,immunes esse censet placuit diuinae bonitati non ullis, in quibus siuae misericordiae magnitudinem declararet, opem ferre; hisque tantum fratiam largitur,atque ad summam beatitudinem perducit,seu ad diuinae fe-icitatis communionem. reliquos verb,ut iustitiae aequitas postulabat, iis quae peccato debentur poenis obnoxios reliquit:atque hi sunt qui reprobi nomi-B nantur. Atque huius discriminis rationem,ut nobis occultis limam, ita in se iustissimam esse tradit. Haec D. Augustini sententia, praeter eius postremam lpartem his optimis concionatoribus, eorumque paradoxis sententiis materiam suppeditauit.verum de his postea. Nunc vero liceat mihi,quanta decet animi reuerentia,de eo viro loquenti cui ego tantum tribuo quantu ab ullo

est homine tributum unquam sed liceat tamen ignorantiae mihi meae speci- lmen prebere. haec mihi sententia omnino non placet. Primo enim originale peccatum perpetuae damnationi hominem non addicit, & quamuis illii di- uino conspectu, & ea quae supra natura est felicitate priuet,in eo tamen fine.

eaque cognitione relinquit, cuius capax est,eorum hominum natura, qui in

originali peccato sine baptiserate decesserunt. Sed hoc quide dogma D. Au-C gustini aetate nondum erat in Ecclesia definitum, ut neque ea quae de animi origine magna olim contentione agitata est quaestio,ut ex ipsius scriptis manifeste apparet. Deinde vero planii est,id quod a D. Augustino affertur,nos omnes filios irae nasci,ut stupra diximus,reprobationis fatis idoneam causam non esse.hoc enim si verum esset,ubicunque reprobatio esset, ibi ea quoque reprobationis causa reperiretur. Hoc vero ita sequi,& natura ipsa docet,& in post.analyticis Aristoteles .at in angelis,quorum nullus vel originali peccato obnoxius, vel irae filius natus est bonnullos tamen praedestinatos, alios rursum reprobatos videmus . vera igitur D. Augustini ratio reprobationis esse

non potest: quae diuinae quoque bonitati nonihil detrahere videtur, quasi per illam stet, quo minus omnes qui reprobi sunt erigantur. quo si, ut hanc D. D Augustini loquendi rationem qui audiunt offendantur. Quare doctores co- plures,atque inter alios D.Thomas,qui D. Augustino plurimum tribuit, noin aliis quidem operibus, sed certe in praestantissimo illo,quem cotra gentes

conscripsit libro,iis quae ab Augustino dicuntur,minime contentus,aErmat Deum cordis ianuam perpetuo pulsare,eiusque duritiem perfringere: verum eos ad salutem perducere, qui aperuerint; eos vero qui cor illi recludere recusarint,in sua coecitate & aegritudine permanere, suaque culpa,non illa oribginali, sed actuali hae qua pulsanti Deo cordis ianuam recludere noluerunt, in perpetuam damnationem detrudi. Sed quoniam cordis ianua aperire nostrum est,siuspicari posset forte quispiam, diuinam gratiam subsequentia nostra opera no anteire. Qu9circa exemplum excogitaui,meo quidem iudicio

656쪽

si6 DE PRAE DESTINATIONE.

ad hanc D.Thomae opinionem intelligendam aptissimia illo semper seruato sprincipio, de verissimo filiadamento,praedestinationis salutisque nostrae, Deia; damnationis vero nobis nosipsos esse auctores: non ob originale peccatum; sed ob actualem culpam qua nos Deo naturalem peccati nostri duritie mollire, penitusque frangere volenti, maiorem duritiem opponimus: quo fit, ut non ex gratiae ipsus efiicacitate, sed ex nostra voluntate pendeat,quo minus illa cordis nostri obst inatio perrumpatur. Hoc vero generaliter dictum esse velim; non de peculari quadam gratia, quam si minus omnes assequuti siuntinullus tamen est qui iure quaeri possit. Uerum ut ad rem nostram veniamus, proponendum exemplum esse censeo,quo facilius quς dicimus intelligatur. Fingamus igitur homines quorum natura cum coelesti felicitate compar, Fra humillima est,ut de peccato interim tacea, quo natura est corrupta, lat ribus esse similes,qui nulla in sublime propensione feruntur,in ima vero ma-Σlma : nostramque non secus se habere felicitatem, ac si laterum felicitas in eo esset ut in excelletis alicuius aediscij fastigio collocarentur. Planum verocst,lateres suapte natura, no modo ad fastigium peruenire nullo modo posse,

sed ne tantillum quidem humo excitari,ut insuperna moueantur,cum natira in cotrarium motum propendeant. Iam vero fingamus eam esie lateribus innatam potestatem, ut praeter naturalem grauitatem, aliam adhuc nouam,

quotiescunque liberet, adiungere pollent: atque id quoque illis a natura i situm,ut & in sublime tollere volenti,noua hac grauitate, de in imum propesione,non resistant,naturali tamen grauitate nulla ex parte imminuta. si quis cigitur extrinsecus motor accederet, de iis loquor quς comuniter sunt,pecinitari, quae quibusdam rarius contingit, gratia praeterm illa qui satis comodam facultate stuppeditaret, qua in sublime lateres ferri possent: atque eorum no- nulli,nouam ei qui sursum impellit, grauitatem, de ad ima pro pusionem opponerent; alia vero minime: dubium non est quin ij qui noua grauitate non restitisi ent ad aediscij fastigium tollerentur,non propria quidem, sed extrini ieci tantum motoris vi & facultate. caeteri vero qui eo sublati non essent, sed nouae grauitatis accestione, magis magis'; ad ima deprimerentur non motorem,sed se potius ipsos accusare debuissent; quod cum a motore fatis ad sese cxtollendos accepissent auxilii,eius tamen motui contrariam vim opposui Osent . ita dicendum de Deo est. ille enim omnium hominum corda eo motu movet, qui corum duritiem mollire, eaque ad se conuertere possit: nonnulli tamen nouam sponte duritiem opponunt. Quare sua ipsorum culpa perpetuis obnoxij suppliciis praesciuntur, & iusto Dei iudicio reprobantur, cuius rigorem sentiunt, qui malitia sicia diuinam experiri misericordiam nolueriit.. Alij vero contra ad salutem deliguntur, non ob eorum,vel opera,vel voluntatem,vel cogitationem vitam,quae diuinam in illis gratiam antecedat, &ad praescriptum spectet finem; sed diuinae tantum misericordiae beneficio, quae omnes illorum cogitationes ac voluntates anteuertit. haec mihi ratio magis quam ulla alia probatur: sed nec ea tamen diuinc erga electos milericordiae; ciusque erga roprobos iustitiae, satis idoneam causam asteri. electis enim prib

uantem

657쪽

A uantem saltem actum tribuit qui diuino motui anteire videtur,nempe,quod nouam illi duritiem nullam opponant: quamuis hoc minime absiurdum se te videatur,cum actus ille in bonis numerari non possit, sed in iis tantum qu sese cohibent a perpetrando malo; quod in improbis etiam hominibus cernere licet,cum eorum plerique a nonnullis prauis actionibus abstineant. De reprobis autem ambigere fortasse quispiam pollet,quamuis leuior subsit dubitandi ratio diuinam videlicet voluntatem minus in illis iuuandis videri ef. scacem. qua se difficultate ut explicaret Damascenus, hac distinctionem ex- -- cogitauit esse nimirum in Deo, si nostram loquendi consuetudinem sequamur,unam volsitatem, quae antecedens appellatur,qua omnes homines vult

B saluos elle;vt per voluntatem intelligatur diuinae gratiae operatio,quae in nobis sufficiens est ad salutem consequendam.Alteram deinde tribuit Deo voluntatem consequentena, qua scilicet eos condemnat,qui spiritus sancti suggestiones contumaciter repudian atque eos contra seruat, qui oblatam sibi gratiam humiliter admittunt, nec pervicaci obstinatione reluctantur. Multa in huc sensum ex sic ris literis afferri possent; at nolo hac nos via incedamus: sed diuinorum potius iudiciorum celsitatem in aeternitate illa constitutam

agnoscentes, atque in unico illo & simplici causarum principio positam co- flentes; quod non modo nostram,sed angelicam etiam intelligendi vim, lesecundum D. Dionysium,ipsim quoque intelligibilem naturam,infinito siu-perat interuallo imitemur D. Paulum,seraphinos sequamur,nec sublatis co- C tra diuinam simplicitatem alis,& impudenter recto vultu, praescriptos infid

mae huic naturae terminos transgredi colemur. verum defixis in terram oculis, reuerenter cum electionis vase eetclamemus,5 altitudo scietiae Dei, quam

incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viae eius; M velata facie cum seraphinis,in laudem & admirationem prorumpamus, alterna Voce hymnum illum concinentes, Sanctus, Sanctus, Salictus, Dominus Deus si baoth; pleni sunt coeli & terra gloria eius. Hac ergo a cocionatoribus rationem teneri vehementer optarem, si quado occasio postularet,ut de sublimibus hisce & arduis rebus ad populum verba facerent; si quando inquam postularet occasio. nam insignis profecto superbiae,& non paruae meo quidem iudicio) temeritatis argumentum est, si quis ultro isthaec in vulgus proferre

D studeat. Quanquam videatur alicubi D. Augustinus eorum studia laudare, qui palam ista plebi concionantur. sed tum fortasse necessaria erant ob Pelagij errorem,qui multorum animos occuparat: & Augustinum etiam costat expressis postea verbis statuisse, nulla prorsus ratione cuiquam fas esse, aeternam praedestinationem, & gratuitam electionem impugnare, nisi quis veritati simul bellum indicere auderet. Hactenus quantum passa est rei dissicultas,conati sumus causam differentiae huius inuestigare, qua ab electis reprobi distinguuntur. H c vero,quamuis ad obscurissimae quaestionis explicationem,non inutilia re videantur; no tamen eiuscemodi sunt,ut manifeste satis detegere statim queant, quorundam hominum imperitam,qui eo infiniet prolapsi sunt,ut est utile nihil erubescant, stultum omnino esse, continenti

658쪽

DE PRAE DESTINATIONE.

&sobrietatis legibus anxie sese torquere, ac non potius omnes effraenatae Elibidini habenas relaxare, cum definitus iam a Deo sit, & certus electorum atque reproborum numerus: nec quicquam ab electis, quantumuis peruersiam fieri possit,quod Deo di liceat nec a retrobis tam sanctum,& honestu, quod gratu esse queat. Ex quo insolentissime concludunt,si electi,inquiunt. sumus, saluari necesse est, si reprobi vero, damnari;nec alterutram in partem piis nos,aut sceleratis operibus iuuari,vel laedi crededum est. Hic cardo praecipuus est, quo res tota versetur. Hoc lethale poculum, quod salutis nostrae aduersatius nobis porrigit, pestifero plenum veneno, quod ille ex purissimis illis oraculis fluxit, quae coelitus sunt nobis eo consilio reuelata ; ut patefacta diuinae maiestatis excellentia nostraeque sortis humilitate,ad opem illius im pplorandam excitemur;atque ut cuncta illi accepta reserentes,& ex illius proeuenire gratia agnoscentes quidquid volumus, sentimus, cogitamus, quoad eius fieri possiet fugeremus ingrati animi crimen. Vide obsecro,qua arte mindo, in contrari tu omnino sensum ista detorsit callidissimus ille serpes,male fa quorundam hominum arrogantia abusius,& inscitia,ad fraudem sua imperi.

tae multitudini persuadendam. ego vero diuinae opis adminiculo effecturum me confido,ut luce clarius appareat in quantas inciderint errorum tenebras, in re omnium maxima. Quem sane furorem, si in caeteris quoque vitae sunctionibus prae se ferrent, necesse omnino videretur, publico magistratus decreto,tanquam mente captos, tutoribus committere gubernandos. In eo igitur in faniae huius summa consistit,quod cum in unica illa,& simplici diuini- citate definita sit omnium salus,& condemnatio non amplius contingentem,

sed plane necessariam esse putant; nec humano consilio,aut prouidentiae lo-' cum superesse: cum sapientis non sit,de rebus necessariis, & ineuitabili lege constitutis deliberare. His addunt,praeclaru illud ingenii sui dogma; nec improba electorum opera Deo displicere, nec grata esse reproborum opera bona . Sed de his postea. Nunc vero remoto ignorantiae velo demonstremus, quam leui sibi fallacia grauiter imponi sinant. Ac primum quidem, respondeant mihi velim, qui falsi doctrinae opinione tantopere gloriantur; num in

diuina illa aeternitate,electorum tantum, de reprobori 1 numerum certa contineri lege arbitrentur; an aliarum quoque rerum omnium rationem,quq ad tuendam vitam,dc Rempub. ciuilitet administrandam pertinet; quorum nihil non fortuitum videmus & contingens: ut sunt,uerbi causa,vniuscuiusque Vita, mors,diuitiae, paupertas, sanitas, aegritudo, agrorum fructus,& ne plura commemorem,qu cunque ex casu fortuito contingunt: cum ipsa nihilo mi nus aeterna lex praecipua sit earum reru effectrix, quae ex fortuita causa proficiscuntur: excipio tamen desectus. Hoc certe nemo sanae mentis inficias ire

audebit.Nam cum purissimus sit,& simplicissimus sempiternae mentis actus, nihil in eo non definitu,cogitari potest. Age vero & illud mihi respondeant.

Cum aeterno sit decreto constitutum, prandere ne debeant,aut coenare; hoc ne an illo apparatu; quid causae est, quod tanta solicitudine curent, ne oeconomus in cibis emendis,& coquus in praeparandis,atque eleganter condien

659쪽

A di; officio desit suo 3 Ae non eadem potius ratiocinatione nituntur,nimirum cum alterutrum sit a Deo constitutum, necesse esse, illud eueniat,quod certo est determinatu. Quid igitur aduersa valetudine afflicti medicos accersunt, de praescriptam ab iis vivendi regulam tam diligenter obseruant 3 cum de salute,aut interitu prorsius sit definitum Zcur semina terrae mandare iubet3 cum fato destinatum sit quos fructus sint percepturi. Dubium ne cuiquam esse liotest, quin insanus omnium iudicio videretur,qui hanc rationem sequi vel et in vita ciuili instituendat Quin magistratus interdicto,bonorum illi procuratio 't dementi adimeretur 3 usque adeo tamen naturae nostrae superbia, altis radicibus ex primi parentis delicto infixa,abusus est humani generis h B stis,ut arrepta occasione, ex iis, quae a spiritu sancto ideo sunt reuelata ut stabilem nobis diuinae maiestatis praecellentiam, omni rerum natura, omnsque intelligendi capacitate infinite superiorem demostraret, ut in eius laudes raperet M admirationem, ut sortis nostrae humilitatem nobis, de vilitatem ob oculos poneret; quo cum Chlisto demisti,& vera nostri cognitione deiecti,

diuinae naturae, immortalis vitae de aeternae felicitatis communione tolleremur ex his, inquam, maxime Calutaribus mysteriis sumpta occasione, eo nox superbiae evexit versipellis ille daemon,ut non modo humanarum causarum

ambitum excedere nos posse operibus nostris putemus; sed infinitos quoque diuini orbis terminos transilire, sapientiam fallere,voluntati resistere insipientis sine speremus. atque eo corcitatis, seu furoris potius vanam homi-C num astutiam perduxit, ut impiissima hac cogitatione animum suum oblectare audeant nonnulli e valeant precor omnes vitae anxietates, secure mihi licet voluptatibus meis inseruire, & pulla procul molestia, corpori indulgere omnino enim saluari me necesse est,si aeterni consili j decretosum electus. At ego contra, constanter assi are tibi non dubito, fore ut in aeterni carceris supplicia detrudatis; cum non salutis sit,sed mortis perpetuae via,qua sagitiose es ingressus. Nam ut metere non potes,quin prius semina sulcis inlicias,aut nisi medicum adhibeas,ex morbo eo ualescere, ta nisi pedem retule- Iis, fieri non potest,ut propositum piis omnibus salutis scopu attingas. Quod si respondeas, esse te de salute tua securii,si modo electus es,nec perire posse; ego vicissita ex te quaero, sit ne messis tua definita, & quid, quantum metere D debeas ξ sit ne tibi vitae terminus, mortisque tempus destinatum cur ergo noeandem siequeris rationem, in rerum ciuilium administratione, qua ad vitae sellicitatem consequendam, & euitandis inferni miserias uti velis λ Vide inquantam nos insaniam perduxit tartareus ille daemon-Sed iam promisti mei memor, diuina fauente clementia, rationis huius quae euidentis lima elle Videtur,& sortissima,fallaciam detegere conabor. Ope pretium ergo fuerit, paulo diligentius notare, Z memoria iterum repetere, quae supra sunt a nobis dis pia tata, de ea quae in Deo est efficiendi ratione; quam simplicissimam, immutabilem, S: propterea definitam esse diximus: quae cum in aeternitate sua operetur,nec fuit,nec crit ullum admittit; sed, est,solo continetur, quod tempus omne immenso spatio excedit. Hoc igitur ante diluuium, esse,non,

660쪽

616 DE PRAE DESTINATIONE .

fuisse, S: post Antichristum similiter, esse, non, sore,dico. & illud quoque a Lnobis est prius explicatum, aeternum hoc, est, omnes in se complecti caus tum disserentias,necessarias videlicet, fortuitas,liberas, coactas,&c. Iam v ro intellectus nostri acumen,quantumuis sese extollat,seri non potest,ut ad,

est. illud diuinum unquam pertingat ; sed iis, quae cogitando finguntur im sinibus affixum, in singularium praesertim rerum intelligentia nunquam se a tempore, & particularium causarum ordine diuellit. Quo fit ut diuinum illud, est, cum est suo temporali mens nostra confundat, & ita diuinam etaciendi vim intelligat, non in immensa ipsus latitudine,quae omne superat imtellectus capacitatem, sed in ingenij nostri angustiis,& infirmitate, atque in eo causarum ordine, qui ad certum quendam est naturae affectum definitus. FAtque hinc nobis oritur fallax illa cogitatio, qua in altissimo praedestinati nis mysterio, tam misere decipimur. Quod ut manifestius appareat: cedo mihi respondeant isti sapientes. Primum,an Petri aut Ioannis determinatam omnino putent salutem,vel damnationem ΘNon dubito quin certum esse alterutrum consteri velint. & hactenus quidam recte, si ad est, illud diuinum, in quo nihil non immutabili consilio fixum est, deratum, meam referant quaestionem. Sin vero perconctando pergam, Num Petrum, aut Ioannem, vel saluos iam coelestis regni voluptatibus fiui,vel danatos inserni suppliciis torqueri existiment Negaturos certo scio cum tame est, illud diuinum, in quo salus istorum, aut interitus, non erit dico; sed est decretus quidquid Mpud nos suturum est complectatur. Ex his perspicuum est,priori meae inter- Grogationi ita esse responsum,ut quamuis verba prima fiontead est, illud dia uinum spectasse viderentur; si quis tamen paulo diligentius animum adue tat,de hoc nostro est, enunciata fuisse, & intel lecta comperiet: ante quod de ea fuerunt,quae praeterita dicuntur,& post sequetur quae sutura. Verum quia praedestinationis nomen si cum effectu conferatur,quandam, significatione sua, prioritatem ut vocant) seu prioris rationem includit: non eo quidem modo, quo praesens tempus, tempore futuro superius esse dicimus ; sed quo causiam effectu priore enunciamus: perdocti isti viri in prima illa interrogatiuncula,eam quae in praedestinationis vocabulo latet, prioris ratione intellitigentes, Petrum aut Ioannem praedestinatum esse ultro concesserunt. At cum

longissimo sit discrimine hoc nostrum, est. ab illo diuino separatum, & per Hconctanti propterea mihi,saluus ne iam esset Ioannes,an damnatus,id est, an ad destinatum adhuc finem peruenisset ; hoc inquam perconctanti, cum imscias ire cogerentur,confestim detecta est ambigui sermonis fallacia: atque manifestum euast, cum definitam esse hominii salutem, aut interitum vulgo dicimus,non diuinum illud, est, designari, sed teporis nostri instantis disserentiam , in qua nihil est de futuris contingentibus certo constitutum. Simili prorsiis errore, & praedestinationem, nostro intelligendi modo,ut causam quandam concipimus, temporis successione effectu suo superiorem: cumque hac imprudentia ad rerum humanarum angustias, diuinae essiciem tiae amplitudinem restringimus, quae causarum omnium naturam comple

SEARCH

MENU NAVIGATION