Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

DE IUSTIFICATIONE

A non tantum duo illi priores iustitiae modi non satisficiunt ted neque hic teditius satis est,amplius quidpiam quaerimus. Nam non quaerimus iustitiam illam,quae tantum deceat homines, sed quaerimus iustitiam de bonitatem,quet deceat filios Dei,cuius adoptionem ait equimur per Christum , ut vocemur& sinus fili j Dei,ut simus consortes diuinae naturae. Haec ergo bonitas, ii canimi iustitia quae filios Dei deceat,appellatur iustitia Christiana; hac iustia ficamur in cospectu Dei, prioribus illis iustificamur cora hominibus. Huius

rei exemptu como de possumus capere ex hominu vita, di consiletudine Sit

quispiam rusticus ,cuius genus vixerit semper ruri habeat hic filios, eosque erudiat ut rusticus moribus ruris,ac bene de diligenter instituat, utique si B dolescens ita institutus fiat civis, fiat principi familiaris, te aulicus in gratiam regi j filii, mores utique priores illi pertinent ad urbanitatem de ingenuitatem rustici, longe tamen inferiores sunt, de degenerant a moribus, qui exiguntur a cive . ac praesertim a familiari regis. Sic humanae illae iustitiae, qtiae homini conueniunt, longe inseriores sunt hac iustitia, quae exigitur a filiis

Dei, a consortibus diuinae naturae. Hactentis sussciant ea quae diximus de iustitia,Nunc accedamus ad aliud vocabulum,quod includitur in nomine iustificationis quod est fieri iustum. Dicamus ergo quod seri de facere, quoad propositum negotium pertinet,duobus modis accipitur. Nam dicimus albedinem facere parietem album, dicimus etiam linitionem pictoris facere parietem album: Eadem propemodum ratione dicimus sanitatem facere C hominem sanum, Item dicimus medicationem facere hominem sanum. Disset unt hi duo modi, nam albedo facit parietem album,ut forma inhaeres parieti,& lanitas facit hominem sanum, ut sorma corpori inhaerens. Quare dicemus hanc, ut ita dicam, factionem esse formalem, de dicemus forma liter facere ; Linitio vero facit parietem album, ut actio pictoris, ideoque efficienter; Sic dicemus medicationem efficienter facere hominem sanum.

Accedamus his expositis de iustificatione ad fidem. Fides quoque multipliciter dicitui;Na quandoque id quod creditur appellatur fides iuxta id quod continetur in Symbolo Ohanas ij. Haec est fides Catholica,quam nisi quis que crediderit.&c. Quandoque habitus ille quo credimus his quae tradita sunt a Deo, appellatur fides: Interdum actus ipse quo credimus, consueuit D appellari fides;qui actus qua mitis sit elicitus ab intellectu,est tamen imperatus a voluntate: Iccirco Apostolus dicit, Ad obediendum fidei. Credimus etenim quia volumus Deo obedire. Fides etiam appellatur fiducia, quia co- fidimus promissioni nobis factae a quocunque. Hoc modo dicimus, fidem seruare de fidem frangere. Hanc Cicero in primo de ossiciis inquit dictam

fuist e, quasi qua fiat quod dictum est, & ponit fidem hane partem iustitiae.

Sic inter tria matrimoni j bona ponitur maritalis fides,qua uterque coniugii sibi inuicem dant fidem promissoni alterius vicissim credit de confidit .verum nos contrahamus hanc fidem ad promissionem diuina, quae est in Deo

quatenus promis Ia seruat;Sic in Psalmo: Fidelis Deus in omnib' verbis suis,uc apud Paulum: Nunquid eorum iniquitas fidem Dei evacuauit In nobis

632쪽

DE IUSTIFICATIONE

vero est haec fides, prout fidimus promissioni diuinae. Haec fidei significatio spro fiducia,c5 iuncta est significationi spei,quauis spes proprie resipiciat futura, fiducia vero etia praesentia & praeterita,attam e propinqua est hic fiducia spei. Quamobre si penumero una pro altera sumitur.Damascenus in quarto libro inquit, fidem duobus modis accipi, quorum alterum dicit esse assensum,alterum veto dicit esse spem eorum,quae sunt nobis promissa;&ad huc posteriorem modum refert definitionem fidei datam ab Apostolo in Epistola ad Hebraeos cum dicit fidem esse stubstantiam speradarum rerum.&c. Ex Apollo lo Paulo in pluribus locis habemus hanc acceptionem si dei pro confidentia, sufficiat nunc unus in Epistola ad Romanos,cum loqueretur de Abraam, cuius exemplo maxime nititur Apostolus;inquit,Non infirma- ptus est diffidentia sed confortatus est fide. Ecce opposuit disssidentiae fidem, id est confidentiam. His discussis, quae si quispiam non bene intellexerit, totam hanc,quam agimus, rem,non r ecte percipiet. Addamus quod iusti sic riseu iustum fieri sumptum etiam efficieter ut supra diximus potest adhuc accipi duobus modis, proprie scilicet,cum quis ex iniusto efficitur iustus inbnus etiam proprie,cum quispiam fit iustior, & ex minori iustitia proficit, in maiorem iustitiam,qua ratione dicimus etiam duobus modis quidpiam calefieri . Nunc tempus est ut accedamus ad explicationem iustificationis, ac primum de iustificatione ea,qua impius adultus ex iniusto fit iustus. Haec iustificatio, si quaeritur de causa eius efficiente,nulli dubium est,quin sit a spiritu sancto Nain Deus solus remittit peccata, Deus dat gratiam, Deus iustim Gcat impium. Modus autem,quo spiritus sanctus hoc esscit, est motus etiam inspiratio,qua eius intellectum illustrat, & voluntatem mouet, hic etenim

est modus quo homo agit quidpia ut homo est, ut scilicet id agat sponte M

voluntarie. Mouet autem sipiritus sanctus hominis voluntatem, conuerten

do eam ad Deum, de hac ratione praeparatur cor a Domino, de homo prinparat se, quatenus ea conuersio est voluntaria, nullo pacto coacta;verum quoniam nequit ad Dominum quispiam voluntarie conuerti; nisi avertatur ab impietate,& a peccato, sicuti contingit in quocunque motu,nam in quOuis receditur a contrario, ut perueniat ad alterum contrarium. Iccirco primum hominis voluntas recedit a peccato,relinquit impietatem, per detest,

tionem impietatis,& peccati,erigit deinde se ad Deum, ad quem reuertitur. HPrimus hic animi motus,ut inquit beatus Thomas, de ratione euidentissima colligi potest,est motus fidei, quem motum seu actum appellamus fidem. Hic autem motus incipit a voluntate, quae obediens Deo de fidei, essicit ut intellectus assentiatur absque haesitatione traditis a Deo de ideo promissinibus diuinis confidat, de concipiat ex illis firmam fiduciam, quae pertinet ad voluntatem,ut quasi circulo quodam incipiat a voluntate haec sides, de desinat in voluntatem. Promistio autem Dei, cui firmiter credit,ac propterea Gduciam concipit, est ut inquit beatus Thomas in prima secundae. Quod Deus remittat peccata,& iustificet impium per mysteri u Christi. Ipse enim est factus auctor salutis omnibus credentibus in eum. Motus ergo hic fidei

633쪽

DE I VSTIFICATIONE

A post detectationem peccati erigit mentem ad Deum,atq; animum ad ipsum

conuertit, quem conuersum, Deus, infundens spiritum suum sanat, sanisti ficat, iustiscat,adoptat in filium per spiritum iiiij sui, per quem diffusum in

cordibus nosti is clamamus Abba pater. Insili per donat nobis cuspiti tu Christi, Christum ipsum & omnem iuititiam eius gratis ex ipsius misericordia nostram facit,nobis imputat, qui induimus Christum. Interim vero dum animus ita praeparatur a Domino, de se ipse praeparat,qu. ido haec praeparatio nosat momento temporis, praeterquam miraculo quodam, ut accidit Paulo Apostolo, si adsit occasio,operatur bona, dc caueta malo is qui conuertitur. Nihilominus non redditur iustificatio de sanctificatio operibus, ut Paulus

B inquit, ut in locis innumeris dicit beatus Augustinus, sic Thomas in prima secundae expresse sed dubetur fidei,non quod mereamur iustificationem per fidem & quia credimus,sed quia accipimus eam per fidem, Sic enim inquit Apostolus in Epistola ad Galatas. Accipientes pollicitationem spiritus per fidem. Item in Epistola ad Romanos, per quem habemus accessiim in hanc gratiam per fidem. In Epistola ad Hebretos. Accedentem ad Deum oportet

credere, eo quod credendo accedimus ad hunc accessum. Hac acceptionem

ab Apostolo dictam beatus Thomas in tertia parte appellat applicationem inquiens passionem Christi esse veluti medicinam communem, quam quis que sibi applicat per fidem,& Sacramenta fidei. Hi protestantes appellant apprehensionem non ea significatione, quam tu in literis ad me datis arbi- C traris,quae scilicet pertinet ad cognitionem intellectus, sed significatione superius dicta, qua scilicet illud dicimus apprehendere quo peruenimus &quod post motum nostrum attingimus. Attingimus autem ad duplicem iustitiam,alteram nobis inhaerentem,qua incipimus esse iusti; & esscimur co- sortes diuinc naturae; de habem' Charitate diffusam in cordi nostris;altera vero non inhaerentem , sed nobis donatam cum Christo, iustitiam inquam Christi, de omne eius meritum; simul tempore utraque nobis donatur, &utramque attingimus per fidem. Vtra vero sit natura prior, potius pertinet

ad disputationes scholasticas, quam ad negotiu fidei de quo agimus; ideo in

aliud tempus differemus, sicutieti adisserimus alia controuersia,quq offerri nobis possit,utrum scilicet sit natura prior remissio peccatorum de reconci- D liatio cu Deo an infusio gratiae: Si quado inciderit locus magis opportunus dicam quid in utraque sentiam,nunc utraque omittatur. Quod autem Deus donauerit nobis Christum & omnia cum eo, est textus Apostoli expressiis in Epistola ad Romanos,Qui filio suo non pepercit,nonne omnia nobis donauit cit illo 3 Ite filius natus est nobis,& filius datus est nobis. In Missa, cum Christu Deo offerimus nonne dici in 'in canone,Tibi offerim' de tuis donis dedatis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Beatus pater Augustinus in pluribus locis, sed unus nuc in mentem venit, nescio an

sit in seliloquiis aut in meditationibus . Quicquid mihi deest,inquit bonus ille pater, usurpo mihi ex visceribus Domini mei. His hacten' discussis quin bus reor nullii posse contradicere, discutiamus propositionem propositam.

634쪽

DE IUSTIFICATIONE.

Fide iustificamur, non formaliter, quod scilicet fides inhaerens nobis eta nciat nos iustos,sicuti albedo escit parietem album, aut finitas hominem si num. Nam hoc pacto Charitas de gratia Dei nobis inli rens de iustitia Clir, sti nobis donata de imputata effecit nos iustos,neque per fidem intelligimus habitum,ut superius diximus,sed actum. Sed vera est propositio, si capiaturessicienter, sicuti linitio effecit parietem album,de medicatio escit sanum; sic,vel non dissimili ratione,fides effcit hominem iustum,ic iustificat, quia per fidem attingimus ad utramque iustitiam: de quoniam motus omnis est imperfectus nisi perueniat ad terminum, iccirco etiam motus fidei,nisi pe ueniat ad Charitatem,quam adipiscimur,est impersectus. Iccirco fides quae iustificat,est fides formata per charitatem, seu escax ter charitatem, ad qua Fnisi peruenerit est inefficax ad iustificationem,sicuti ii diceremus, ea medicatio efficit finitatem, quae peruenit ad sanitatem,de illa est efficax per sanis ratem,quamobrem potest etiam appellari sanatio. Hactenus dicta satis esse videri possunt quoad iustificatione nostram, quae mihi adeo perspicua esse videntur,ut nihil reliquum sit,in quo quis haectare queat. Verum quoniam diximus ad duplicem iustitiam nos peruenire per fidem, iustitiam inquam

inhaerentem nobis,& charitatem, ac gratiam qua efficimur consortes diuinae naturae, de iustitiam Christi nobis donatam de imputatam, quoniam i

serti sumus Christo te induimus Christit; Restat inquirere utra nam debe mus niti, S: exististimare nos iustificari coram Deo, id est, sanctos de iustos haberi; ea inquam iustitia,quae deceat filios Dei,ac oculis Dei satisfaciat, an Ghac iustitia de charitate nobis inhaerete, an potius iustitia Christi nobis don ta de imputata3 Ego prorsus existimo pie de Christiane dici,quod debeamus niti, niti inquam tanquam re stabili;quae certo nos sustentat, iustitia Christi

nobis donata,non autem sanctitate de gratia nobis inhaerente. Haec etenim nostra iustitia est inchoata de imperfecta, quae tueri nos non potest, quin in multis ostendamus,quin assidue peccemus,ac propterea indigeamus oratio

ne,qua quotidie petamus dimitti nobis debita nostra. Iccirco in conspectu Dei non possiumus ob hanc iustitiam nostram haberi iusti dc boni, quemadmodum deceret filios Dei esse bonos de sanctos, sed iustitia Christi nobis donata est vera de persecta iustitia, qui; omnino placet oculis Dei, in qua nihil est quod Deu offendat,quod Deo non summopere placeat. Hac ergo sola, Hcerta,& stabili nobis nitendum est,& ob eam solam credere, nos iustificari coram Deo id est, iustos haberi de dici iustos.Hic est pretiosus ille Christi norum thesaurus,quem qui inuenit,vendit omnia quae habet ut emat illum. Hςc est pretios a margarita, quam qui inuenit,omnia linquisivi eam habeat. Dicit Apostolus Paulus, Omnia alia detrimenta putaui ut Christum lucim facerem,non habens iustitiam meam, sed eam, qui estper fidem Christi. Illis vero qui nituntur Sanctitate sua dicitur in Apocalypsi: Quia tepidus es incipiam te euomere ex ore meo; dicis enim diues sum nullius egeo, de non

Vides nuditatem tuam .dde. dc alibi. Item in Apocalypsi: Dabo tibi calculum nouum, in quo est nomen scriptum quod nemo scit nisi qui accipit.Hoc no

635쪽

DE IUSTIFICATIONE ,

A menest nomen Christi, de vere nullus scit nisi qui accipit Inde est quod experimento videmus viros sanctos, qui quanto magis in sanctitate proficiunt, tanto minus sibi placent : ac propterea tanto magis intelligunt se indigere Christo, de iustitia Christi sibi donata, ideoque se relinquunt,&soli Christo incumbunt. Hoc no ob eam accidit causam,quod facti sanctiores minus videant quam prius neque quoniam facti sint animo dimissiori de viliori, imo quanto magis in sanctitate proficiunt,tanto maiori sunt animo, tanto sunt perspicaciores. Quamobrem facti perspicaciores magis intuetur sanctitatis de iustitiae ipsis inhaerentis tenuitatem, cum qua perspiciunt multas maculas, quae eorum oculos factos perspicaciores magis offendunt, ac B propterea re ipsa cognoscunt,non sibi nitendum esse sanctitate,charitate, de gratia sibi inhaerente ,sed confugiendum sibi esse ad Christum de ad gratiam Christi ipsis donatam, qua nitant ut dc incumbant. Repetamus exemplum quod supra adduximus de Rustico,qui in gratiam filij Regis, factus sit ciuis M aulicus regis, de qui iam coeperit imbui morib' regiis: utique hic cum inco maneant vestigia ruris, quamuis coeperit institui moribus regiis, nihilominus regi non placet multa in eo sunt quae Regem offendant,nihilominus habet eum ut aulicum de familiarem ob gratiam de merita silij; quae rustico illi donauit. Dicit beatus Thomas cum loquitur de baptismatis Sacramento, quod eo abluuntur omnia peccata dc omnis reatus culpae de poenae cuiuscunque, de reddit rationem, eo quod unusquisque baptizatur in mortem C Christi, de cum eo sepelitur, ut inquit Apostolus. Iccirco ita se habet baptizatus,ac si ipse gerens persenam Christi mortuus suisset, passus de consepultus eum Christo de cum Christo resurrexisset in nouam vitam. Ecce quam praeclare dicit doctissimus pariter ac sanctissimus vi mortem Christi, passionem ac meritum nobis donari , nobis imputari in baptismate, quod est fidei Sacramentum,non quod nobis inhaereant, qui iam vivimus, sed quia nobis donantur de imputantur. Credo satis illustratum fuisse hactenus locum de iustificatione apud Deum,utra debeamus niti,niti inquam, an iusti,tia nobis inhaerente, an iustitia Christi nobis donata de imputata. At dices, quod auctoritates illae quas adduxi in meis literis, huic videntur sententiae obstare. Prima est David in psalmo decimo septimo ; Iudica me domine s

D cundum iustitiam meam, Sc secundum innocentiam meam,secundum pur, Iatem manuum mearum, quia custodivi vias domini, nec impie gessi a Deo meo,quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo,de iustitias eius non repuli a me. Ecce quam clarὸ inquiunt hi qui ad pauca respiciunt, quod D uid innititur suae iustitiae de innocentiae suae. Certe si Dauid ea intellexisset quae hi intelligunt,ita quod propterea putasset se iustificatum coram Deo, non tantum haec qua dicit essent dicta arroganter de superbe, ac propterea magis reprehendenda,quam oratio Pharisaei in Evangelio, qui lono minora de se dicit sed essent mera medacia. Quo etenim pacto ut relinquam quinxidiana peccataὶ is qui fuerat adulter, qui propinquissimum sibi amicum imterfecerat,viva ore eius potiretur, potuit vere dicere, quod non impiὸ geo

636쪽

DE IUSTIFICATIONE

sisset a Deo suo, quod habuerit omnia iudicia eius in conspectu suo, & Εcaetera quae ibi dicuntur. Ideo ne impingamus hanc arrogantiam, haec memdacia mansuetissimo & mitissimo regi. propius accedamus, & bene eius

sensum perspiciamus. Psalmum illum decimum septimum David composuit N& cecinit,ut ex titulo psalmi comprehenditur, post debellatos eius hostes,quorum praecipui fuerunt Saul & Absalon, quos David semper humaniter tractauit, nihil unquam contra ipsos est machinatus,quin potius in potestatem eius traditos seruauit,utriusque interitum magno animi dolore accepit. Iccirco omnia quae dicuntur in eo psalmo ad hos eius hostes sunt dirigenda,id est, ad eius benemerita, & ad omnia eius opera erga ipsos, non autem ad suam Iustitiam inhaerentem ipsi coram Deo, de in conspectu ocu- plorum eius. Haec sententia plana est,in qua nullus haerere potest. At cum secum ipse loquitur David,& ad anit am suam verba facit, aduerte quid ducat: Benedic anima mea domino,& noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, qui coronat te in miserationibus, qui replet in bonis desiderium tuum, quoniam miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quanto distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras.&c. Conser haec, te oro,cum his quae adducis de psalmo decimoseptimo, & vi, debis quantum distant. Apertissima ergo est sententia in qua conuenerunt. Alius locus qui citatur, Haec erit iustitia nostra sit custodierimus princepta haec omnia; nihil facit contra nostram sententiam. Nam verum est Gquod iustitia nostra, humana inquam. & quae est iustitia legalis, de qua diximus supra,est custodire praecepta legis,& quamuis, ut tu ra diximus, au- pertinet ad iustitiam legis, omnes sumus sub maledicto, iuxta illud , Mal dictus qui non permanet in omnibus verbis legis huius, quia nullus seruat omnia praecepta legis praesertim praeceptum de charitate quantum ad mitum animi interiorem , ac ideo omnes indigemus Christo, per quem adipi scimur gratiam & charitatem , qua in seriori quodam modo incipimus i gem seruare ; ac insuper omnis eius iustitia attribuitur nobis, quicunque Christum induimus . Alius locus, quem adducis, erat,Habebitur pro iusti- Hlia coram Domino reddere pauperi depositum. Nulli dubium quin peribneat ad iustitiam virtutem illam particularem, de qua diximus superius,reddere depositum non tantum pauperi sed cuicunque. Sed quoniam pauper magis indiget, si no reddatur maior sit iniuria, & iniustitia maior est ac propterea hortatur nos spiritus sanctus ad illam iustitiam. Non ob id tamen sumus iustificati coram Deo, secundum eam rationem & modum, quem sinpra attulimus. Nam si reddere depositum pauperi lassiceret ad eam sustuscationem, multi Iudaei, complures Mahumetani essent iustificati coram Deo; Etenim eorum multi ita sunt instituti, quod nunquam detinerent depositum sibi creditum. Sic de Phinees dicendum .Mihi videtur hi loci addu-

637쪽

DE IVST IFICATI ONE.

A dti esse adeo perspicui, quod nullam dubitationem facere possint in sentemtia e in qua Catholici & protestantes conuenerunt, & quod non satis recte intelligantur ab his,qui eis nituntur. Abunde reor hucusque dictum a nobis fuisse de iustificatione illa, qua ex impio quis ia adultus essicitur iustus. Ustum quoniam est & alius iustificationis modus,quo quispiam ex iusto fit imstior sicuti calefieri etiam is dicitur,qui ex minus calido fit calidior,secunduquem modum dicitur in Apocalyps Qui iustus est,iustificetiir adhu idcirco ut uniuersa ratio iustificationis intelligatur, pauca addemus de hoc iustificationis genere.Unumquodque animal seu plata,quam natura aedit in luce ac generat, quavis generatione speciem quampia seu naturam sortita sit, noB tame in eo gradu sistit, in quo sortita est natura & sipeciem animalis, sed progressum quedam habet, donec perueniat ad persectum illius naturae statum.

Sic romo,sic aues, sic terrestria & aquatica animalia non sistut in ea magnitudine & infirmitate membrorum in qua nata sunt,sed continenter feruntur ad persectionem,quam eius natura praestituit,aut obeant necesse est. Pari r

tione qui per fidem adeptus est charitatem & spiritum Christi, & factus est

noua creatura in Christo Iesu,si voluerit sistere in eo gradu, in quo spiritualiter natus est,nec ulterius progredi: nulli dubium, quin breui temporis spacio relabatur in deterius, ac perdat sipiritu quem acceperat, ac utraque iustitiam amittat. Nam nullus sibi usurpare potest iustitiam Christi qui non habeat spiritum Christi,& non vivat in Christo. Progredi edum est ergo nobis om-C nibus, ac in anteriora tendendum; nam si brachia forte remist, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. Progressus hic fit per bona opera intemna & externa,quae cum sint a charitate & a spiritu Dei, augent etiam charit,tem . Etenim sicuti principium generationis uniuscuiusque rei est extrinsecum; nihil etenim seipsum generat, ita augmenti principium est extrins cum, omne namque animal ab anima siua augetur. Charitas ergo inha rens, spiritus Christi, gratia quae ab eo semper fouetur, & emanat a plenitudine gratiae eius,Christi inquam,otiosa esse non potest. Ged vel internis meditationibus atque orationibus se exercet,vel externis operibus piis. Hinc augetur charitas & gratia,quae etiam augent fidem, nam magis credimus & fidimus ei quem magis amamus,sicque magis ac magis iustificamur. Idcircδ,ut stuprὰ

D citauimus,in Apocalypsi dicit spiritus sanctus, Qui iustus est iustificetur adhuc . Haec iustificatio potest dici fieri ex operibus, & potest appellari iustificatio operum. Prior veto, quia quis efficitur noua creatura in Christo, non

debetur operibus nostris, sed spiritui sancto,qui mouet corda nostra, remouendo ea a vita peccati, & per fidem erigendo ad Deum per Christum, donec fiat compos charitatis & gratiae, ut superius late exposuimus. Ex opertibus tamen quae sequuntur ostenditur haec iustificatio, & haec fides perfecta, seu formata & efficax per charitatem ut dicit Iacobus in sua Epistola. Nam si opera bona non sequantur, imperfecta suit fides illa & inanis. In his ergo bonis operibus ambulamus, ut inquit beatus Paulus ,& sic fit certa nostra vocatio, ut inquit Petrus. Quoniam eis magis iustificamur, & ad persectum

638쪽

1 6 DE IUSTIFICATIONE

tendimus,quae si intermittimus,regredimur.Nam in via domini no progre- gdi est regredi, & tandem praecipitem labi. Ideo ex operibus qui dicunt nos iustificari,verum dicunt,& qui dicunt nos iustificari non ex operibus,sed per sdem,verum etiam dicunt. Sed ut recte intelligatur utrumque, oportet rem totam bene explicare & illustrare: est etenim fatis inuoluta & oblita. Dedimus nos operam in hac Epistola,quantam potuimus adhibere,ut ea euolueremus & illustria efficeremus. An vero assecuti fuerimus, cum reuerendissimi & illustrissimi Cardinalis Matuam patroni tui, quem scis quantopere observem, tum tiam tuum erit iudicium. Bene vale in . . domino. Ratisponae X X V pMaij M. D. XLI.

DE LIBERO

639쪽

DE LIBERO ARBITRIO

v A N D o &tu literis, & Aloisus noster tui nomine obnixe mecum verbis egit, ut scripto tibi explicem,quid de vulgata hac qu stione sentiam, quet

de arbitri j libertate tot ditieriorum dissentientibus sententiis,& variis disputationibus agitatur: malui cum petitioni tuae satisfecero desiderati in me doctrinam,quam si non obtemperauero, gratificandi tibi voluntatem: & quamuis nec rem ipsam,quain ardua sit, & grauior, quam ut virium mearum tenuitate ferri queat,ignorem,& te maiore ingenij

cumine esse intelligam, quam ut facile a me satisfieri tibi possit: Tamen ut, quantum in me es morem tibi geram,dicam hac de re, quae mihi sese of ret in praesentia. Ac primo qui de ea dicam,quae natura duce ex philosophiae C doctrina de libero arbitrio cognoscimus: tum quae sit catholica, de in christiana religione recepta de hac re sententia exponam . Neque vero te philosophiae nomine commoueri velim. No enim vanam illam,quae a Diuo Pau- lo repudiatur,adhibebimus;sed veram,quae a naturali & a Deo nostris mentibus impresso lumine natasarum nos omnium rerum veritatem docet, uς

intellectui subiiciuntur. Atque hoc quidem lumen aliud nihil quam riuulus quasi de pars quaedani est diuini splendoris naturς nostrae inserti,neque penitus ob peccatum extincti. vi autem disputationem hanc nostram aggrediamur,ad liberi arbitrij vim naturamque cognoscedam, quid liberi primo nomine significetur,queque sit illius verbi vis,intelligamus necesse est. tum vero ad liberum arbitrium explicandum veniemus. Vt igitur seruus ille est, qui D sui iuris non est,qusque in iis actionibus, quae serui sunt, non sponte sua, sed domini imperio & voluntate mouetur,ita liber dicitur esse is, qui & sui, non alieni iuris est,& sua non aliena voluntate ad agendum excitatur. quare quo quidpiam longius ab alieno imperio abest, magisq; suapte sponte mouetur,ed etiam a seruitute cum longius absit,ad libertatem propius accedit. Verucommuni hoc omnibusque notissimo principio constituto, rebus id singu- sis accommodemus,at que ab inanimis,qualis sunt terra, lapides, aliaque generis eiusdem ordiamur.Terrae gleba,aut lapidem,vel in superna,vel ad ima

mouere possiimus: atq; horum quide alter naturalis motus est, nempe cum ad ima vergit;violetus alter,cum ad superna.quare quo motu sursium sertur, seruum omnino esse dico;quo vero deorsum, non liberum quidem omnino

. . E E ij

640쪽

ARBITRIO

A vestibulo tandem deueniemus ad liberi hominis arbitiij, eiusque origini μcognitionem. quae igitur paulo ante dicta fiant hoc loco repetamus .in brutis diximus animantibus ideo liberum arbitatum non esse quod angustior in illis & debilior sit cognoscendi atque appetendi vis. Nam ut quid arbitrij aeiudicij libertate sit praeditum necesse est, ut res omnes, eorumque naturam,

ω quam inter se habeant proportionem, bonitatem denique siue minor east siue maior comprehendere possit. quod in nullam cognoscendi vim c dit, quae non uniuersi boni naturam, & inde singula intelligat quae uniuersi boni amplitudine continentur. Atque illud etiam oportet non tenuem atque angustam,& certo aliquo boni genere definitam, sed amplam & bo-B norum omnium ipsiusque boni uniuersi capacem appetitionem habere.

quare cum hac boni uniuersi comprehendendi facultate bruta careant animantia de bona tantum quaedam particularia sibi apta & congruentia cognoscant. & appetitionem etiam angustam, ipsarumque cognitioni accommodatam habeant,libero praediti arbitrio dici nulla ratione possunt. & ut qui carcere,aut alio quouis loco clausus detinetur,liber esse non dicitur, sed eius voluntati subiectus est, qui illum conclusit: ita bruta quoque an mantia arbitrium non liberum, sed terminatum et certis quibusdam angustisque limitibus circumseptum habent. Iam vero cum contrariorum est rum ex altero cognosci facile possit, ad hominem ipsum accedamus; quem

suapte natura arbitrij libertate praeditum esse plane intelligemus. Nam cum C sit nominis voluntas, facultas quaedam & appetendi vis, quae intellectum sequitur & ad omnia se extendit ad quet ipse se extendit intellectus,cumque intellectus amplissimus sit quoniam intelligit omnia; voluntas etiam ipsa amplissima est, seseque ad omnia bonorum genera. atque ad bonum ipsum

Vniuersium extendit, quare praecedente cognitione in finem ut finis eli femtur & media quae sibi accomodata fini videntur, eligit. Spontanea ergo Voluntate homoeroprio,neque ullo termino circumscripto sed amplo ac libero mouetur arbitrio, quod tum ad sinsula tum ad uniuersum bonum extemditur. En tibi liberum arbitrium quid sit, curque in solis hominibus, non in brutis etiam animantibus reperiatur . verum progrediamur in humana.v luntate ulterius,& quo modo liberum hoc arbitrium conseruetur x perfi-D ciatun, quo contra pacto imminuatur & in seruitutem tandem redigatur, ubdeamus. Vnum tamen prius addamus quo finem imponamus iis quae ante a

nobis de volutate & libero arbitrio dicta sunt. Hacten' voluntatis nostrae ac liberi arbitrij naturam in genere exposuimus.Sed quonia omni u humanaruactionu,quae circa singula fiunt erincipium est & origo, voluntas,quae sepra

uniuersim diximus, ad res singulas accomodareia oportet. Hanc igitur quae ad uniuersum bonu est, volutatis propesione,ad singula ab ipsi accomodari necesse est.quoniam vero finis appetitio prima est, & reliquarum appetium num moderat ix volutatis nostrae finis uniuersum illud bonum est, quod reliqua bona omnia complexu suo continet, quodque nunc beatitudinem, nunc vero selicitatem appellamus . quoniam vero intellectus in huius

SEARCH

MENU NAVIGATION