Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

t, DE LIBERO

quem hic degimus vitae statu, ubi haec selicitas & beatitudo nostra collocia Eta sit intueri non potest,& propensio deprauata est, ut postea dicturi sumus.

diuersae propterea& variae diuersorum hominu de selicitate ac fine ultimo sententiae fuerunt,atque in aliis alij rebus, hominis constituunt selicitatem Cum verus tamen, dcemnia in se bona ineffabili modo complectens sinis unicus sit, aeternus ille Deus. quare tunc demum rem homo libero utitur arbitrio, tum ut uniuersiim, ita particulare illud bonum propositum habet,quo non modo reliqua bona continentur, sed ipsius etiam boni natura dici debet,atque ad id cunctas sitas actiones dirigit. Quyret hoc loco a me

quispiam, ad liberi ne arbitrij facultatem spectet, ut ab hoc fine qui Deus est deflectere quis possit, & aliud quidpiam ultimi finis loco sibi constituerer FHunc ego scire velim, non esse liberi arbitri j facultati tribuendum, quod a vero quis sine ad alium declinare possit,imo impotentia potius & imbecillitati ascribendum, cum eo ipso a libertate discedens incidat in seruitutem, quod ex his quae ante dicta sunt intelligi facile potest. Expositum iam a nobis est libertatem a voluntatis amplitudine, seruitutem autem ab eiusdem

angustiis & imbecillitate pendere. An non vides tantum esse voluntatis m tum quatus est finis ultimus qui reliquis actionibus moderatur3Si a Deo igi. tur discesse ris, qui bonum est maxime uniuersum ac generale, quod rerum omnium in se complectitur naturam,atque sinem tuum ultimu in re quavis alia collocaueris,relicta amplitudine in angustias te deduces, cu caetera omnia angustiora infinitis partibus sint Deo, atque ita te a libertate transseres in Gseruitute. posse itaque i Deo declinare, non facultatis est aut potetiae, qu admodum ex Philosophorum etiam sententia ire claudicare aut laedi posse potentia est,sed impotentia magis,neque ad libertatem hoc spectat, cum libertatem eripiat potius, eamque in seruitutem pertrahat. ex his igitur quae hactenus dicta sunt,planum iam euasit, quod in hunc usque locum antea dis stulimus. quae nimirum sit,& quo conseruetur modo vera libertas , quaeque illius perfectio diceda sitiqua contra ratione imminui, & in seruitute redigi tandem possit; conseruatur enim voluntatis libertas, si in boni amplitudine contineatur,neque a Deo ad angustiorem alium finem deflectat. persectio

autem eius est remota ea,quae quamuis potentia nominetur,vere tamen i

becillitas est, atque impotentia non posse ab illa amplitudine declinare. Im- I rminui vero libertatem aliud nihil est quam ab uniuerso bono, ad particul re aliquod & singulare deflectere,in eoque finem ultimu collocare. in quos paulo diutius voluntatem fixam teneas seruam efficis. Redeundi autem facultate priuari & a no vero fine sese reserre non posse, id demu est veram

libertate penitus amittere, & seruam omnino reddere voluntate. Maneti men liberum arbitrium,sed in seruitutem redactum. manet enim illa natiralis animi facultas,manet cognitio,& ad bonu uniuersum propensio.quare qui in ea seruitute consti tutus aliquid agit,no a natura quemadmodu bruta animantia,sed proprio iudicio mouetur. Hactenus veram ac naturalem v luntatis libertatem,atque eius ex aduerso seruitutem perspeximus. quoniam

autem

642쪽

ARBITRIO 6oi

A autem hucusque Philosophos egimus,libet paulo ulterius Philosophorum adhuc more disputado progredi,ut rem hanc sane dissicillimam, quam fieri

planissime possit, explicemus . experientia quae rerum magistra iure vocatur philosophos ipsos verae quavis causae ignaros docuit homine a primo statim ortu,ad malu esse suapte natura pronum, non ob sensus tantu & carnis appo. tim, sed ob ipsius etiam volutatis propesione.Na ad superbia, inuidia auaritiam, qui spiritales morbi sunt, non corporei esse propensum animaduerteruntiunde Aristoteles sexto Politicorum,ore esse docet i quisque,sit quantauis in Republica nobilitate, amplitudine, & publici muneris authoritate insignis,rerum a se gestarum rationem populo reddat. cuius rei ratione sub-B iicit his fere verbis. Nam si omnibus quae libet agendi facultas concedatur, non potest ea quae innata hominibus esΙ malitia comprimi de coerceri: non vides, quain expressis verbis eum,qui nobis simul cum natura ingenitus est, desectum ostedat. Plato vero, Sc qui eius familiam sequuntur,ut Porphyrius, expiationes et lain nescio quas, ut Diuus Augustinus,auctor est.excogitar ut, sed hactenus devoluntate disputatum sit, in qua liberum cos stit arbitrium, quod ab ipsa postea in sensibilem hominis appetitum derivatur,quem natura rationis quodammodo participem effecit,cum ad obtemperandu rationi aptum reddiderit,atque hinc etiam libertas hςc manat ad membroru corpo- 'ris motus, atque ad caeteras humanas actiones, quae ratenus humanae sunt, quatenus a voluntate proficiscuntur. Verum satis iam sit philosophatum. ad C catholicet fidei veritatem proprius accedamus, ubi perspicue videbimus,quet philosophi obscura tantum de adumbrata cognitione perceperunt,& veram certimque,quam ipsi somniatur,expiationem intelligemus. Diuinis est nobis literis reuelatum hominem qui a Deo rectus procreatus effet,Diaboli inuidia impellente in labyrinthos sese inextricabiles coniecisse neq; vero mor tis author Deus fuit, sed aditus ei ad hominem patuit per peccatum. Hqc autem in qua primit conditus est homo rectitudo,otiginalis iustitia fuit in qua vera est nominis libertas constituta. Voluntas enim non in uniuersum modo bonum propendebat, sed in Deum maxime tanquam in ultimum finem s rebatur, atq; ad eius nutu omnes suas actiones consormabat. Atq; hinc factu est,ut nullis angustiis adstricta, aut certis limitibus occlusa teneretur, sed li-D bere per omnia bonorum genera, totiusq; naturae amplitudinem in summa tranquilitate constituta nulloque impedimeto remorata spatiaretur. que admodum enim res omnes creatae, earumq; bonitas & estentia tota in Deo ineffabili simplicitate sunt unita,nullam ut naturae vel bonitatis repugnantia Vel contrarietatem admittant,a Deo autem ubi processerint & in res creatas sese diffuderint,quia angustior cuiusque redditur natura,sibi inuicem opponi,& cotrariis pugnare naturis incipiunt.ita enim res una ab altera diuisa est,

ut plura simul uniri nequeant, neque idem homo smul & equus esse possit,

aut Archagelus ide de sieraphinus. eum vero in maiores deueneris rerii angustias, tanta oritur contrariarum rerum lis Sc contentio, ut una alteram com rumpat, ut in rerum quae sensibus obiecta sunt ortu & interitu cerni potest,

643쪽

6o1 DE LIBERO

cum tame in infinita illa diuinae naturae amplitudine eadem sint, & omni ca- greant repugnantia. eodem prorsus modo humana voluntas,quandiu vere in

Deo solo libere defixa fuit omnis expers repugnantiae, summa traquillitate fruebatur ut recte cecinit regius propheta. pax multa diligentibus legem tuam,& non ςst illis scandalu. In nac itaque rectitudine & vera libertate cta dita voluntas est . at cum non eam vim sit consecuta, ut pelli dimouersque a rectitudine ac libertate non posset: sed ea qua supra diximus a bono vniuediso & vltimo fine qui Deus est,ad alia deflectendi,particulariaq; bona sectam di impotentia comitata daemonis impulsu & promisi a felicitate incitata,bono uniuerso quod Deus est relicto, ad particulare se bonia, id est ad se ipsam

sese conuertit,in se suaque gloria & commodis, non in Deo vltimum costiti pluens finem,unde miserum in modu flexa est & pernicioso vulnere sauciata. hinc enim intellectus maxime agens ita obccecatus est, ut cum ad agendum

deuenerit,discursus sui principium a praua propensione voluntatis accipiat. nam ex philosophoru etiam placitis sensitiuς partis propensio fine in agedo intellectui constituit,v t paulo post plenius attingemus. In illa vero originali

iustitia sensitiuus appetitus rationis imperio omnino erat subiectus 5 creatarum rerum angustiis liberatus, magna libertate fruebatur, nec dissimili r tione corpus animae obteperabat. Veru ne a proposita de libero arbitrio disputatione logius aberremus,cς teras iustitit originalis coditiones missas hoc

loco faciamus. ut igitur sensitiuus appetitus rationis quasi particeps fuerat effectus: ita cu a Deo voluntas ad se ipsam desecit, appetitus spreto rationis Gimperio sui iuris esse cςpit atq; hinc innumeret cupiditates,innumeri timores, atq; morbi. ex quo etia factum est,ut cum in primo actionu suaru principio obccecatus sit intellectus,& in particulari bono ultimu fine collocarit,& su et dignitatis ignarus,in corpus sese & sensium demerserit, & in corporis natura degenerarit in corporis voluptatibus assequedis & fugiendis doloribus fine suum constituerit; atque haec illa corruptio est,qua christiani, originale peccatum postea nuncuparui : de quo nihil est sub peccati ratione nobis hoc loco dicend aut sub tilius perscrutandum, sed ut animi latum aegritudo qumdam est, x ad praesentem spectat de libero arbitrio quaestione. cum haec igiatur humanae naturae corruptio atq; aegritudo esset, eamque, ut dictum antea est, philosophi tum natura duce tum experietia cognouissent, quibus posset Hremediis ae pharmacis sanari indagarunt. cumque deprauata propensionem

esse animaduerterent, Se mutari eam, bonarumque actionum consuetudine

dirigi posse crederent:in morali philo phia,atq; in virtutis studio cuius h

bitu aci bona inclinamur, desudarunt. Sed cum esset Vritudo haec in primo humanarum actionum principio, id est, in ultimo fine, a quo voluntas dest xerat. intellectus quoties ad agendum accedebat,quonia appetitus prope sione in ultimu fine sequitur obcoecabatur, nec posset aegritudo haec queadmodum nec ij quoque corporis morbi, qui primu vitae principiu & humorem que vocant radicalem inficiunt) vlla vel artis vel naturae curatione tolli:

idcirco vehementer philosophi aberrabat. Quare docet primo Ethicor. A mristotcles

644쪽

A stoteles eum non esse satis idoneum philosophiae moralis auditorem, qui noante sit bene educatus,& probis moribus institutus. Cu enim animaduert ret aegritudinem hanc quae primum principiu occupauit, ex iis quae in nobis natiua insint, sanari non poste; ab extrinseca causa, & bona institutione remedium petere voluit.Tum vero ut apparet,adhuc anceps,nec satis esse iudicans quae dixisset,dubitare coepit a fortuna ne,an casi,an cosuetudine,an diuino aliquo munere felicitas homini contingeret. Assirmatq; si quod a Deo aliud datu in munus hominibus est, cosentaneum esse felicitatem etia datam esse a Deo. nos tamen multu vel bene agendi consuetudine vel scientia praestare potuisse longeq; melius diuiniusque futurii,si etia nos selicitatis nostraes auctores essemus. in sexto vero politicae ea dicit quae ante a nobis allata fiunt. Plato vero multis locis scribit, diuina essici benignitate, ut quis bonus eu dat. Qui vero cosecuti sunt Platonici ut de Porphyrio dictu est,cum ulterius

progrederentur loge turpius erraruntia Trinarui enim eius generis expiatione hominibus esse necessaria, quam Porphyrius angelis boni siue dς monibus ascribit. Iam ni fallor perspicue intelligis quo nos natura,& tu naturalis,tum moralis philosophia perducat, non inanis illa qua D. Paulus statutos pretergressam terminos, & cotra praescriptas ab auctore suo leges superbe ex ultatem respuit, sed quae suis colenta finibus diuina opera contes latur. Nam haec quasi ad veri nos cognitionem inducit, accedente enim diuino lumine, &splendore fidei, qua verum perfecte intelligimus, hoc nobis defuisse statini

C confitemur,cuius obscuram quandam,&adumbrata cognitionem philosophia nobis antea ingenerauerat.sed ad catholica veritatem redeamus,ex qua planum est externo nos neque alio quam diuino egere auxilio ut ab hac quae suapte natura curari minime potest, aegritudine liberemur. solus enim Deissest qui secretos mentis nostrae recessus persertitari potest, internaq; spiritus sancti, quem infundit, agitatione mutatam volutatis nostrae propensionem, ad se ipsum conuertit, eatenus itaque expiatione indigemus,quatenus peccam

tum hoc culpae rationem habet . ad eam autem purgationis gratia per Christum,& quae in Christi sanguine est, fide charitate formata peruenitur. Atq; ita fide S: Sacramentis ab aegritudine ista liberati, Deum nobis, no ipsos nos ultimum finem proponimus, carnis concupiscentiis, & lubrica appetitus in- D firmitate conculcata. manent tamen in nobis quaeda huius aegritudinis quasi reliquiae,quandiu peccatorum immunditiis obnoxij corporis huius carceriabus detinemur. Haec est quam Ecclesia nobis catholica prcscribit de arbitri, libertate sententia,ad quam parum abest, quin nos naturale lumen adducat.

Atq; haec tibi hac de re dissicillima scripsisse satis .in qua vereor ne plus aequo fuerim molestus; sed obsequendi studium efficit, ut longius saepissime trans

uehamur, estque in imperantem potius quam in obtemperante culpa tranLseranda. Quae vero a me hoc loco disiputata sunt tuo atque adeo cuiusuis iudicio subiecta esse volo, qui acutius de his & rectius sentire videatur. Bene vale meque semper tuis precibus apud Deum adiuva.

645쪽

DE PRAE DESTINATIONE

N CREDIBILI me dolore affecerunt literae tua ex quibus patriae tuae, ciuitatis, multis nominibus mini char mae,perturbationem intellexi . Atque eo maiorem cocepi animo dolorem, quod non deterrenis & caducis; sed de iis agi bonis animadue

ti,quibus omnis nostra felicitas continetur. Crescit vero & augetur magis ac magis meus iste moeror; quod ex optima causa tam grauem morbum eru

pisse videa; quodque tartarei hostis fraude factum esse sciam,ne illud in ea ciuitate frumentum nasceretur, cuius causa semen istud a Christo est institutu: sed infeliae illud lolium pullularet,quod humani generis hostis opera, bonum etiam senae corrupit. Itaque ardentissimo animi zelo ex concepto dolore proficiscente inflamma tus, variis licet distractus occupationibus, temperare mihi non potui, quin arrepto calamo de hac dissicillima quaestione,ea scribere conarer, quae beni- inissimus Deus spiritus sui gratia suggerere dignaretur: non minima spe nixus, fore,ut per me quaedam proponeret,quae nec aliena ab immensa diuinae maiestatis amplitudine nec nobis ipsis essent inutilia sutura. Atque ut ab imis quasi fiundamentis rem hanc ordiamur, Animaduertere nos oportet, in duas iam festas Christi Ecclesiam daemonis astutia essedissectam,quae suumi otius quam Christi negotium agentes, ac priuatae magis gloriae, quam Dei tonori ac proximorum utilitati studentesi pertinaci dissideat tu opinionum defensione incautos & imperitos homines in praecipitium deducunt. Alij nim catholicae sese religionis titulo venditantes, & Lutheranorum aduers rios iactitantes,dum arbitrij libertatem nimium astruere conantur;Christi se gratiae plurimum detrahere non intelligunt:& nimio Lutheranos oppugna-di studio, maximis Ecclesiae Clitillianae luminibus, prirnisque catholicae veritatis doctoribus aduersantur,in Pelagij haeresim plus aequo declinates. Alii contra,vbi in D. Augustini scriptis nonnihil versati, sancti sitimque illius viri verbis tincti fuerint, ab eius tamen animi modestia, atque in Deum amore longe alieni; dissici lima e suggesto,& quaestionum labyrinthis intricatissima dogmata populo proponunt,quae neque ipsit intelligunt, nec sine paradoxis explicare possunt. quo fit ut ex optimo semine, illotu superbia, & populi in peritia concepto non frumentum, sed

646쪽

DE PRAE DESTINATIONE

A Infelix lolium G steriles na cantur auenae. sed de his postea fusius. Ut aute quae coepimus planiora sant;notandii dili seter est, dc philosophor u,& Christianoru theologoru sententia,infinitam, simplicissima, maximeque

unam bonitatem, maiestatemq; diuinan ,omnia sua amplitudine causarum genera,naturasque complecti. Earum autem non ullae contingentes sunt, ne cessariae vero aliae; atque aliae arbitrij libertate praeditae, expertes aliae,non ullae fortuitae,quae casu non vlla certa naturae lege, effectu consequuntur. Haec inquam causarum genera a prima illa causa comprehenduntur, ab eaque reguntur omnia cum illa tame nullo earum genere contineatur; sed una atque

simplicissima essiciendi vi qua caeteris praestat, illas omnes produxit, dirigit, B continetque caulas,quae certis ut diximus naturae alicuius terminis concluduntur. Id vero regni nobis exemplo, persipicuum esse facile potest: in quo alij iudices sunt, alij vectigalium & aerarij publici quaestores , alii equitum peditumve duces: his tame omnibus certis regni muneribus praesectis,unus rex praeest:qui cum neque praetor ipse sit, neque quaestor,neque dux,unica tameregali potestate, illos omnes, certis quibusdam regni muneribus destinatos,

constituit, & regit; neque illorum cuiquam ab hac simplici regiae potestatis amplitudine discedere ullo pacto licet. Hinc statuunt pnilosiophi,christianique doctores,omnes essicientium,inferiorumque causarum actiones, quod actionis habent,no defectus, id a Deo ut prima earum essiciente causa accipere. Secundas vero & certis quasi limitibus circunscriptas causas,quali Dei C quaedam instrumenta esse;qui eas ut dictum est)simplici sua,& unica, nulli C. que definita terminis actione producit: a quo effecta quoque o mnia, ita ut illorum postulat natura,per inferiores causas,huiuscemodi effectis accomo datas,tanqua per instrumeta producuntur. Quamobrem necessaria effecta, per necessarias etia causias, simplex illa causa,qui Deus est, essicit,ac necessario:contingentia vero per contingentes: libera per liberas; sortuita vero per incertas , nullitisque naturae legibus terminatas. Ipse vero naturis his omnibus longe praestat,eiusque essiciendi ratio,siuapte natura,res omnes longo sinperat interuallo, neque nostra capi intelligentia potest: cui ea tantum percipere datum est, quae ad certam sunt speciem redacta. Quo fit ut nec diuinae causae amplitudinem angustiis suis comprehendere queat, neque quidquamn de ea aliud scire, quam eiusmodi eam esse, quam comprehendere ipsa non possit. His autem quae de diuina essiciendi vi,causarum omnium; in cunctis earum actionibus principe, dicta sent,addi hoc etiam debet: diuinam bonitatem,in earum quae toto uniuerso continetur,productione rerum; quibusedani fines illarum naturis congruentes praescripsisse, atque instrumeta etiam largitam esse, quibus naturaliter ad praescriptos sibi fines peruenire possint; neque id tamen sine vi de essicacia a prima causa prossucte, ut supra est a nobis expositum. Aliis vero rebus concessit praeternaturales illarum fines,ut ad quorundam bonorum fines, illarum naturam excedentes .extolli possent : ut in aere, se in aqua cerni potest:quae praeter aeris dc aquae formam,atque Operationent; illam etiam qualitatem habent,per quam transparentia, dc tum ius

647쪽

Dp p RAE DESTINATIONE

capacia esciuntur: quod tamen lumen, cum portio quaedam sit lucis, quae Rccelestium corporum qualitas est,illarum naturis longe praestat. auium etiano nullis,vis ea data est a natura; qua hominum verba & addiscere possint, &srmare.equos Vero,canes,atque elephantes ita ad nutritionem capessendamnatos videmus,ut multa admiratione digna efficiant. Hi vero fines & elemeatorum, & animalium naturas longe superant: sed a Deo ita efformata sunt, ut ad fines,eorum naturis superiores perduci possint. Atque hic quidem suis viribus nee ad superiores illos fines peruenire, nec etia eb sua sponte moueri possent:sed praeter commune illam vim a prima causa dissuetem; particulari etiam quadam externae causae actione opus habent: ut aer & aqua splen- dctis alicuius corporis praesentia. aues autem,canes,equi, atque id genus alia Fhominibus egent,a quibus edoceantur. Duobus autem his principiis ita costitutis, tertium addamus: rerum nempe creatarum naturas,interdum integras , beneque constitutas esse; interdum vero aegras, & aduersae valetudini obnoxias: ab integra incorruptaque natura, integrae atque incorruptae, ill Iumque naturae accommodatae actiones manant; ex corrupta vero & Vra,

actiones etiam corruptae atque insectae proficiscutur. quod tum inductione patet, tum etiam rationibus planissimum iis est, qui aegritudinis ac sanitatis vim probe intelligui. Verum non molestum tibi sit si iis,quae de diuinae causae efficiendi ratione diximus,pauca quaedam adiiciam. Illud ergo sciendum, Deum Opt. max. primum rerum omnium principium,quemadmodum si tri plici & unica actione, quae cum ipsius substantia eade est, si tamen substam Gliam appellare licet, omnes effectus producit:ita nullo etiam tempore, aut temporis parte aliqua,actionem eius contineri: sed omne tempus excedere, non quod tempore prior, aut posterior dici debeat, ut vel illum, quo natus Christus est,annum,hunc annum praecedere;vel eum,quo venturus est Ant, christus,annum hunc subsequi,eoque posteriorem esse dicimus,in quam loquendi atque intelligendi ratione, intellectus nostri imbecillitas nos inducit. nam eius operatio, quia cum imaginandi facultate coluncta & copulata est, difficile a tempore, δe continua quatitate abducitumsed omni tempore superior actio Dei omne tempus excedit; atq; omnis expers vicissitudinis, omnes in se rerum vicissitudines coprehendit. neq; aut suisse,aut futura dici potest, sed ut in Timaeo scripsit Plato,esse latum . neque vero diuinu illud,est,nostro Hpr lenti tepori simile iudicari debet,de quo esse fuisse,& futuru esse assim, mus. Verti ut in libro super Gen. ad litera D. Augustinus testatur, Divinitas rebus omnibus & antiquior est & iunior. atque antiquior quidem, no quod fuerit: sed quia est ante res omnes. iunior vero,quia est,non erit post reS Omnes,& post extremum ultimi iudici j diem. Hac via & quasi methodo,eam,

qua Deus in operando utitur rationem explicabimus. quam latam, adebque amplam esse certo scimus, ut quantumcunque intelledius nostri aciem int damus,atque a rerum inseriorum naturis abducamus; quaecunque tamen de ea,mente concepimus,infinitis partibus angustiora humiliora, inagisque cinposita sunt,quam ea in seipsa sit:cum omnem,quae sub intellectu cadere pin

648쪽

DE p RAE DESTINATIONE, 6or

A test naturam,longo illa superet interuallo. His ita constitutis,quq ab iis intelligi necesse est,qui hanc quaestionem aggreditatur,ad gratiam modo, praed stinationem, atque ad arbitris libertatem veniamus. Produxit Deus homine omni naturalium rerum perfectione absolutu, cui praeter diuinam gratiam, eam quoque largitus est iustitiam, quae originalis appellari vulgo solet, cuius

beneficio,vt Deo voluntas,ita inferiores animi facultates,omni procul repugnantia rationis imperio subiectae obtemperabant: neque tantii corum, quae naturae humanae debetur bonorum cumulo, Sc naturali veluti felicitate, perfecit, sed etiam diuinae felicitatis,quae humanae naturae vim immenso superat interuallo,capacem effeci qua etiam conditione procreati sunt angeli de na-B turae omnes intellectuales. Iam supra a nobis explicatum est,diuinam bonitatem,cum rerum a se sectarum naturas,quantum fieri potest vellet extollere; earum nonnullis potestatem fecisse, qua ad fines propria natura longe superiores, peruenire possent: quemadmodum acrem luminis c pacem effecit.

item dc quidem homini gratiam,quae diuinae naturae participatio quaeda est, largitus iam fuerat,quo quasi iacto semine,ad diuinae felicitatis communionem paulatim deduci posset. Homo itaque ita persectiis a Deo atque ab lutus, humani generis hostis fraudibus, in superbiam elatus, praescriptam sibi a Deo legem violauit,& virium potius suarum confidentia, quam debita domissi animi obedienti bonorum malorumque cognitionem adipisci, creatorique suo similis effici voluit. Qua quidem arrogantia factum est, ut diui-C na gratia,& originali iustitia priuatus,carnis continuo contra rationis imperium rebellionem,experiri coeperit, ut ob coecata sit hebeti & ignavo mentis cognitio,debilitatus atq; exhaustus animi vigor, ut aduersos propulsare impetus non possit;quin & voluntas quoque a Deo , qui summum bonum est, alienata, de ad se, siuamque dignitatem conuersa;aegritudinem quandam con, traxit,qua a Deo auersiis in improbo sui ipsius amore sit, qui omni u illi malorum radix extitit,& origo:vnde voluntatis illa ad male agendum propensio remansit, cuius diuinae literae, de ipse in Politicis Aristoteles saepe meminit,& in se quisque experientia satis dignoscit. Quoniam vero Deus,ut dictu est ante,in simplici illa sua unitate, quae eadem,& ipsius operatio est, res inseriores omnes quamuis multiplices,admodumque varias regit,easque ad ea-D rum naturis accommodatos fines, perducit; suaque impulsus bonitate, humanam quoque naturam voluit, a deprauata, in quam incideret,aegritudine liberare: neque ad accommodatum modo illi finem, sed ad illum etiam qui humanam naturam longe superat, de in diuinae felicitatis communicatione consistit reuocare: cumque homo naturaliter praeditus esset arbitrij libertale & voluntate, quae non externi tantu motoris, sied interna quoque sui ipsius Vi cietur,eam,quam habet rerum cognitionem sequutamec suis viribus,etia in naturali integritate constitutus,ad eum qui naturae suae vim superat, finem

extolli posset: illa fuit ad hoc praestandum ratio necessaria, de qua postea dicemus,nzmpe ut naturae propensionem,hoc est voluntatem,ipse naturae auctor interiore motu impelleret: cum praesertim ad naturet ipsius imbecillita-

649쪽

DE PRAE DESTINATIONE Coo

A rens misero homini opem afferre, eumque ratione aliqua nati irae ipsius accommodata altius extollere constituisset. necesse fuit,ut in suae illum aegritudinis cognitionem primum induceret: quo medium sibi quaereret, & illius imperio subiectus curaretur. Cum vero summe arroganS,suiq; amore captus homo esset,sua aegritudinem facilius cognoscere non potuit, quam si sui iuris factus,sua ipse se sapientia atq; arrogantia gubernaret. Ita enim in idolol, triam incidit, animalibus omnibus arboribus,& inferioribus ipsb creaturis diuinum exhibuit honorem, atq; in impia & nefaria scelera lapsius est. Deus itaque cum suam vellet homini insipientiam ostendere,qui cum seipsum re-ξeret, sitroque viueret arbitratu insanisset, & in omnium metibus insculptam B a Deo naturae legem deleuisset, scriptam illi legem tradidit: non quod ea in posset homo suis tantum nixus viribus obseruare; sed ut hinc propositam sibi ob oculos vitae regulam cernens, illinc actiones suas legi contrarias animaduertens,in peccati sui, Sc aegritudinis cognitionem inductus,ad medium sese conferret,& suarum virium abiecta confidentia,animum submitteret,&in Deo opi .max. spem omnem collocaret: cui per Christum unicu & verum inter Deum & homines mediatore terrestri Adamo mortuus, a quo secundum carnem est propagatus, in nouo illo coelestique Adamo sipiritali gen ratione nasceretur: atque in Christo renatus,coelestem ac spiritale vitam viuere inciperet, terrena penitus repudiata: eaque prestaret opera,quibus quatenus ex diuini sipiritus per Christum animis nostris inserta gratia manant)C sempiternam selicitatem mereretur. Et quoniam dum hic vivimus principiti quoddam habemus,& quasi semen coelestis vitae, ex spiritali,quo in Christo nascimur ortu,& spiritus sancti gratia animis nostris a Deo infusa: manet nitihilominus maxima illius corruptionis portio, quae ex peccato contracta est, in inferioribus animi partibus, in appetitu inquam sensitivo, manent in voluntate prauitatis reliquiae, & in intellectu obcorcatio, neque omni prorsius morbo caremus,sed conualescimus potius;confugiedum saepe nobis ad medicum est, multa spiritalia pharmaca sumenda,confirmada in dies valetudo, debilitanda aegritudo,quo integram tandem ac perfectam in coelesti vita valetudincm consequamur. Haec in Christiana Ecclesia recepta doctrina est:

hoc est vere Christianum esse,suam imbecillitatem probe nosse, ad Chri D stum per fidem c5fugere, inebque spem omnem collocare, propria diffsium imbecillitate: atque ad hoc impellendi christiani sunt, hoc praecipue edocedi. Hac doctrina plenae sunt D. Pauli Epistolae,plena Euangelia, plenae sacrae omnes literae. Non liberum nostrum arbitrium, quod aegrum infirmumque est,atque in peccati seruitutem redactum, non nostra ipsorum opera; sed solus qui poteli Christus,arbitrium ex hac eripit seruitute. Nam in Evangelio ipse Christus ait, Qui fecit peccatum seruus est peccati: quod si filius vos liberau erit, vere liberi eritis. At vero ut ad id quod initio propositum a nobis est,ueniamus. Quoniam qui Lutherum siequuti sunt, arrogantia nescio qua,& superbia impulli paradoxis quibusdam propositionibus, arbitrium noliru. non liberum,sed seruituti obnoxium esse affirmarunt,eaque esse a Deo pra

650쪽

6io DE PRAE DESTINATIONE

cepta,quae seruari a nobis non possunt,aliaque huiusmodi, quae veram, quam Lexposuimus paulo ante doctrinam fallaciter imitantur: exorti quidam sunt, qui se Lu theranoru hostes atque aduersiarios, catholicae l, veritatis patronos esse profitentur; qui statim atque de humanae naturς imbecillitate, de arbitri jaegritudine, de gratia,de fide, qua erga Christum assici debemus,verba apud populum fieri audiunt, Lutheranorum doctrinam esse clamant, dc cum pertinaciter arbitri; libertatem asserere volunt, hominem paulatim extolliit,diuinam gratiam deprimunt, ipsi ex catholicis Pelagianos sese faciunt, de ne quod in christiana religione caput de radix est propagetur, de latius diffundatur impediunt:imperitam vero multitudine multis modis offendunt,mul. tarumque seditionum ac dissensionum telas ordiuntur. FDe priori quaestionis huius parte hactenus dictu sit, quae ad eos pertinet,

qui superbia inflati, rerumque omnium ignari, dii in se Lu theranorum hostes profitentur, catholicos se dici volunt, cum Pelagiani potius quam catholici dici debeant. Ad eos nil lac venio, qui ubi aliquod D. Augustini opus peri

gerint,vi ea quae caeteros latent sibi cognita eLe demonstrent, multitudinem multis ineptiis circunueniunt, eaque docent, quae nec ipsa capere possit, nec ipsi forte probe intellexerint: atque ita optima illam docendi multitudinem, populisque concionandi consuetudinem, in turpissimum abusum, atque in summam in seniam conuertunt,ut,diuina fauente gratia, luce clarius perspectu ru ni te confido. Quod ut facilius intelligatur,a primis rei radicibus exordiar. D. igitur Pauli aetate, cum a Iudaeis fere repudiata, inter Gentiles propa- Ggari christiana religio coepit,ccepit de humani generis aduersarius varia quoque zizania suo more disi eminare,ex eo supersiae semine occasione sumpta; quod in hominum animis primum consequutum est peccatum, quod per carnis originem, in omnem est humani generis propagationem derivatum. Ac gentiles quidem ob excellentem,qua floruerunt,pnilosophic cognitione

Iudaeorumque tum alia multa, tum maxime in Christum nefaria ficta,diuini huius iudici j rationem explicare primum voluerunt. qtia si gentes Deus ad se vocasse, Iudaeos autem repuli me videretur,aut illorum meritis, aut horum

flagitiis prouocatus. Ex aduerso Iudaei , illi inquam qui Christo nomen dederant, suo ipsorum amore impulsi, de nimio in tuenda populi Hebraei dignitate ardore abducti, gentibus insultabant, genusque suum summis lati- Hdibus extollebant, tanquam Deo praecipue earum: cui nimirum lex data, missi Prophetae, multaque summae beneuolentiae signa demonstrata eL

sent: cum omnes, ut sacrarum literarum verbis utar, promissiones atque

foedera cum Hebraeorum natione inita fuissent; quippe quae Abrahae semencsset, atque ab Israel e manaret, cui semper in diuinis literis promissiones factae dicuntur . Quin de hae quoque promissiones nonnullos postea offenderunt, cum sitis Deus pollicitis minime stetisse videretur. atque ita paulatim Deum non modo tacite, verum etiam palam atque aperte, fraudulenter atque impie minime veracem , minimeque constantem vocitare

coeperunt. Ac huiusinodi quidem seditiones Romae praecipue. Ortae sunt,

qua in

SEARCH

MENU NAVIGATION