Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

bant. Praeterea fatemur,etiamsi huiusmodi etiam apud nos instituta abstineatiae superstitiose seruentur,ut non ulli faciunt, dc contra rationis regulam,qui de charitate erga Deum & proximum parum curant: si inuidi sint,aut stipe bi nihil cogitant, dummodo in huiusmodi obseruantiis non delinquat:quas etiam aegritudine pressi minimὸ omitterent: superstitiosae hae obseruationes addictae exteriori cultui tantum, de interiori vero ne somniates quidem,non prosunt Christiano viro. Non tamen propterea censendum est, huiusmodi

obseruantias esse omnino reiiciendas, cum sint maxime utiles,& magnopere faciant ad interiorem cultum excitandum & augendum: neque descisce-

B dum est ab ea obedientia,qua debemus Ecclesiae eiusque praepolitis ac sium-ino Pontifici. De Eucharistia quod addunt, debere scilicet tribui laicis sub

utraque specie. Nimirum cum ipsi fateatur Lutherani verum corpus & sanguinem Christi per concomitantiam esse sub specie panis tantum, sicuti sub

specie vini verum sanguinem,& verum corpus per concomitatiam. Mirum

est cur improbent institutum hoc Ecclesiae, quae ob euitanda innumera sca-dala,& plurima quae foeditatem adserebant huic Sacramento,cum prςbebatur laicis sub utraque specie, statuerit sub specie tantum panis laicis praeberi, cum nulli dubium sit, quod de sanguis & corpus Christi assumitur sub una tantum panis specie: & in actibus Apostolorum fiat mentio latum de pane, ubi dicitur de Apostolis,quod perseuerates erant in fractione panis: sub spe-C cie namque panis & corpus Christi comeditur & sanguis bibitur,& cuilibet satis compertum esse potest. Quae addunt de potestate Pontificis & Episcoporum,nulli dubium, si ratione nitamur,& sacre scripturae aut horitat quin

in Ecclesia catholica debeant esse praesides, qui potestatem habeant in spiritualibus iudicandi & coercendi; puniedi denique, si qui deliquerint: qua uti debent ad qdificationem Ecclesiae, no ad destructione ut inquit beatus Paulus : Nisi enim in spiritualibus in Ecclesia essent praesides, qui & doceret populum Christianum,& coercere possent eos,qui secus sectilen aut dicerent, nimirum Ecclesia Christianoru palloribus careret, peiusque haberet quam societas ciuilis, quae rectores haset & pastores. Aliter enim humanu genus, no hominum more sed more ferarum degeret. Eaque libertas,quam praedi cant,maxima essceretur seruitus. Quod Plato adnotauit in libris de legibus. In ea, inquit, ciuitate,in qua libertas haec esset,ut unusquisque id ageret,& eo, quo vellet, viveret modo, maximam seruitutem efficeret, cum probis viris contra improbos nullum esset publicum auxilium. Absit ergo vi h c perturbatio sit in Christiana Ecclesia,quam optime omnium institutam esse oportet,ita ut hierarchiam quandam prae se serat, quod Dionysius in libris de Ecclesiastica hierarchia pulcherrime ostendit. Hoc ide inquit beatus Paulus: Vultis in virga veniam ad vos,an in lenitate 3 Tradere etia Sathanae eum qui peccauerat, potestatis fuit. Sic in actibus Apostolorum Petrus Saphyram dc Ananiam mulctatus est, eo quod voluissent fraudem facere Spiritui sancto. Innumera adduci possent ex sacris literis, & ex sanctissimis patrum nostroru

622쪽

CONFUTATIO ARTI C.

monimentis, quae quia exposita sunt & obuia omnibus,siletio praetereo. sie Letiam nulli christiano,qui nouit ex symbolo Ecclesia unam esse,sicut una est fides unumq; baptisma,una vocatio. Denique sicuti est unum Christianorucorpus,cuius nos membra sumus,ita etiam esse in Ecclesia unum Pontifice, a quo haec unitas contineatur in terris.Na multitudo principatus mala,& quae vilitati valde ossiciat.Nec satis est unicu esse Christum Ecclesiae caput,quam doquide ita diuinitus est hominu genus institutum,ut praeter diuinum spiritale assiatum,egeat etiam siensibili quodam dispensatore,qui sit homo,a quo dirigatur in viam recta: quod partim asscribendu est impersectioni humani generis,quod a sensibilibus pedeat, Parte etiam eius dignitati:nam hoc pacto quodam odo pro suς naturet imbecillitate ipse sibi auctor est talicitatis,cum Fper homine dispensatorem mysteriorum Dei & rectore,humanum genus ad talicitate dirigatur. Propriu namq; rationalis naturae est,ut ex se agat,quod pro diuina bonitate naturet humanς inditum,voluit etiam Deus,quantu fieri poterat,seruari etiam in hac suprema talicitate adipiscenda. Unius ergo E clesiae unu caPu unusq; rector. De eius vero potestate quia multi multa di cunt,ac nonulla,quae longiori oratione indigeret, quam suscepti huius opisculi breuitas patitur; idcirco nihil amplius dicam de hac re. Illud vero quod primo,medio,ac postremo tande loco dicunt Lutherani de abusu multim do & ingenti,qui inductus est in Ecclesia Christi, qua de re tantopere exclamat, tot gravamina protulerunt,non est quod aliud dicam,nisi ut precer prumum Deum optimu maximum patre Domini nostri, eiusq; unigenitum fi- Glium,qui semper interpellat pro nobis, & Sanctum Spiritu quo uncti sumus christiani omnes per gratia Dei & Sacramentu Baptismatis,ut velit respicere labantem Ecclesia ac certe periclitante, moveatq; animum praelatorum Ecclesiae, ut tande paulisper amore hoc sui omnium perniciosissimo deposito, ea quae manifesta sunt corrigant,seq; ipsi castigent.Non est opus cocilio,non disputationibus & Syllogismis,no locis ex sacra scriptura excerptis ad sed

dos hos Lutherano tu motus;opus est tantum bona voluntate,cnalitate erga Deum & proximum, animi humilitate opus est,ut deponamus auaritia, s stum magnu hunc rerum omnium,& cuiuscunq; generis rerum domestic rum apparatu,magnas has familias,c5trahamusq; nos ad ea,quae nobis in Euagelio praecepta sint. His opus est, si velimus hos Lutheranorum errores & Htumultus sedare, non adseramus contra eos librorum copi non orationem Ciceroniana, non subtilia argumeta:adseramus latum vitae probitate,animuhumile astu deposito,nihil cupiente praeter Christum & bonu proximi. His armis,mihi credite, nullo negotio Lutherani, imo Turcae & Iudaei couinc retur. Hoc prςstare,ossiciu est christianorum praelatorii,hu ic rei tatum operam dare ,quae si omittatur,& niti voluerint fauore principii,& rationibus ac auctoritatibus,& libroru copia, ut meus fert animus,paru proficiet.Hqc ego sentio. In omnibus tamen quq scripsi, si quippia minus recte dictum esset, me semper, cum admonitus fuero, prosteor auctoritati Ecclesiae catholicae R manae, imo etia cuiusuis alterius cum illa sentientis,pariturum, ac sine mora obtemperaturum.

623쪽

DE POTESTATE PONTI

BFICIS, QUOD DIVINI TVs

sIT TRADITA, AD NICO-

tium rivolum. , V M hoc vesperi tecum in eum sermonem incidi Lsem,an authoritas illa,& potestas,qua Potifex M himus fungitur, sit ei consensu quodam hominisi tributa,an potius diuinitus ci tradita, qua de re n i stris hisce temporibus maximos tumultus excit tos esse perspicimus; neque etiam vetiti sint viri inai disciplinarum genere celebres,ac in Christi nae Theologic studiis illustres in magno hominum i couentu asserere, hoc ius Potificis humanum esse, dixi cofestim me ab horum hominum sentetia maxime dissentire, ac prope compertum habere diuinitus concessiam esse Pontifici ius illud,eamque potestatem,qua regit,ac moderatur Christianum gregem . in qua sententia cum te quoque esse constantissime asseuerares, neque commode tame posses per tuas occupationes familiares,quibus adeo te implicitum esse noui,ut vix habeas liberam spirandi facultatem, nuc memoria repetere rationes illas,quibus iampridem inductus in hanc sententiam deuoni sies: rogasti me hominem minus occupatum,ut breui commentariolo eas colligerem rationes, quibus mihi persuasum eli a Deo optimo potestatem hanc datam esse Romano Pontifici, neque a conseni hominum ullorumpendere. Resipodi paratum me esse morem tibi gerere in quacunque re opera mea uti velles, posseque te amicitiae nostrae iure mihi quod volueris munus iniungere, neque dissileri me minus occupatu, quam te esse, longe tamele hamagis inertem. Quamobrem ea me tibi conditione hanc opera praestiturum ut naihi necesse non sit ullum authorem videre, verum ea tantum colligere, quae memoria repetere possum,neque ab alioru pendere commentis, sed ea tantum in medium afferre quae mini videantur. tuum vero fore,ut omnia Mcerrimo illo ingenio tuo discutias,ac diiudices, quae recte,item,quae perpera dicta tibi videbuntur . nam cum doctissimus sis, pariterq; mihi amicissimus, nimirum neque te aliquid pineribit, quod minus recte prolatum sitiatque pro amicitiae nostrae iure illud ipsum quidquid erit mihi ingenue significa-

624쪽

DE POTESTATE

bis. verum ne te amplius morer, deuenia ad discutiendam quaestione propo- Estam. Dico ex Euangeli j dictis perspicue colligi a Christo Dei filio tributa fuisse Petro, eiusque successbribus hanc potestatem: ex epistolis Pauli colligi

etiam potestatem hanc eandem diuinitus ei datam fuisse. item assero ratione euidentissima hoc idem probari, adeo ut si quis negare non audeat diuinam prouidentiam gubernationi Ecclesiae non defuisse, nec deesse, a ratione nostra dissentire non valeat. Docebo postremo, sed paucis,rerum euentu comprobari clarissime id, quod aut horitate sacrae paginae,5c ratio astruunt. Potestas omnis, quam non tanxum Romanus Pontifex Petri successor, verum etiam Episcopi,sacerdotesque omnes habent,non ea, inquam,qua Sacrameta conficiant, sed qua utantur in populo Christiano ad beatitudinem perdu- pcendo,& in Christiana vita erudiendo,cui veluti Architectonicae, & Principi ciuilis qu cunque potestas inseruit,cum inferiores quosdam fines habear, qui omnes ad supremum illum reserri debent,colligitur, quatum memoria repetere postum,ex his Euangeli j locis. Apud Ioan. c. 1 o. postquam Christus a mortuis surrexisset,discipulis'; apparuisset,insu flauit in eos,& dixit. hccupite Spiritum Sanctu na,quorumcunque remiseritis peccata, remissa fiunt: αquorumcunque retinueritis peccata retenta sunt. item apud Matth. c. 18. ii

quit. Quaecunque ligaueritis super terram,ligata sunt, dec. Item apud Matth.

cap. ic. post Petri consessionem,qubd Christus sit filius Dei, inquit Christus,

quia tu es Petrusa per hanc Petram aedificabo Ecclesiam mea, & portae inferi non praeualebunt aduersius eam. tibique dabo claues Regni coelorum,& Gquodcunque ligaueris super terram erit ligatum, de in coelis:& quodcunque solueris super terram, erit solutum & in coelis. item alibi dicitur in Evangelio apud Lucam c. . Petre Sathanas expetiuit, ut cribraret vos, ego autem pro te oraui,ut non desciat fides tua,& tu aliquando conuersus cofirma se, tres tuos. item alibi in Euagelio Ioan .c. 2t.dicitur. Petre amas meὶ cui Petrus, Domine,tu scis,quiaeamo te. dc rursus Christus pasce oves meas. iterumque interrogat.Petre amas me plus his Θ cui Petrus. Domine tu scis,quia amo te. pasce, inquit,agnos meos .sicque tertio Petro iniunxit, ut pasceret oves suas.

Ex his Euangelis locis,ut reor, quadruplex quaedam potestas perspicuo colligitur tributa a Christo discipulis omnibus una plene. item altera no tamen omnino neque plene. Petro vero soli posterior haec,qua diximus aliis etiam Htributam sed non plene, plenis lime,ut ita dixerim,tributa est.itemque duae liae. Omnibus tributa est potestas remittendi peccata per insectationem, &largitionem Spiritus sancti. hac potestate quilibet cacerdos in confessionis Sacramento utitur, soluitque a peccatis confitentem curae ipsius siubiectum. haecque potestas sequitur ordinem, & characterem sacerdotalis ordinis,& a Spiritu sancto dependet; sicuti etiam operatio baptismatis, confirmationis, aliorumque huiusi nodi Sacramentorum, quorum ministri sunt facerdotes. Diuina vero virtus agens est; sicuti enim solus Christus baptizat, ita solus Christus,qui & Deus est,solus peccata dimittit, id gratiam confert.hoc ce tillimis argumentis, & Sacrae paginae locis comprobatur a Theologis Cliti stianis.

625쪽

pONTIFICIS, 183

A stianis. quae te non latere probe intelligo. sed praeter alia hoc. quod adduximus ex Euangelio Ioan .c. Eo.eui deter id adstruit .inquit enim Christus. Accipite Spiritum sanctum, quorumcunque remiseritis peccata, remittutur eis.

quasi expresse dixerit. Potestas haec remittendi peccata ex Spiritu sancto est, quem vobis trado. licet ergo collatio ordinis fiat a Pontifice, seu ab Episcopo,potestas ea tamen sequitur characterem,& participationem Spiritus sancti,non autem est participatio quaedam potestatis, quam primo, α persecte habeant Pontifex, Episcopulae, sicuti quamuis baptismus conseratur a sacer. dote, sanctificatio tamen,& character non est a sacerdote, neque participatio aliqua sanctitatis sacerdotis,sed a Deo tantum est.haec prima potestas omnia B bus data, & nulli prae aliis; nulli bi naque in uniuersa sacra pagina comperies alicui praecipue,ac prae aliis tributam tuisse hanc potestatem. Altera potestas omnibus item Episcopis tributa est,sed praecipue, ac prae aliis Petro. Potestas haec,est ligandi, ac soluedi quam reor ego non esse priorem illam, de qua socimus metionem,qua scilicet remittuntur peccata, sed esse potestatem instigendi Ecclesiasticas mulctas, & ab eis soluendi san vero etiam comprehendatur sub hac potestate solutio a purgatorij ignis poenis, nolo ut in praesentia

discu tiamus;ea namque,quae pertinent ad vitam aliam, omnia mihi nunc Omittenda esse duxi opus est proculdubio,vt quicuque gubernationi aliquorum praeest,aliquam potestatem habeat coercendi contumaces,tum ut tacilius metu poenς corrigantur, tum ne eorum aegritudo, si libere,& impune v,

C gari possent,alios,gregemque totum insciat,idcirco vocis illius diuinae oraculo data est haec potestas praecipue,& cum praerogatiua quadam soli Petro, deinde discipulis omnibus . hac ego ratione praecipue adducor, ut creda potestate hanc ligandi,& soluendi no praecipue pertinere ad peccatoiu absolutione, sed ad mulctas, quas instigit Potifex contumacibus, & peccantibus.ut alias omitta. quoniam scuti prior illa potestas primu resipicit peccatorii remissone, per accidens vero, dc oblique retentione; ita econtra potestas haec coercendi primu respicit poenarum inflictione, deinde solutionem. ite prior illa sequii ut charactere ordinis, α a Spiritu sancto est per sacerdotem min, strum,ua haec posterior iurisdictionis cuiusda est, non ordinis,aut charactoris. ideo in dada priori illa inquit Christus, Accipite Spiritu sanctum. subdit

D deinde,quorumcunque remiseritis peccata,renusta sunt eis. addit postremo, quorum retinueritis retenta sunt . in hac vero posteriori non facta mentione de datione Spiritus sancti, confestim, & primum tradit potestatem ligandi, cui subdit potestatem soluendi. idem & illustrius ostenditur ex eo Matthaei loco, in Evangelio cap.i8.vbi omnibus discipulis inquit, quaecunque ligaueritis in terris, erunt ligata in coelis; & quaecunque solueritis, erunt soluta. nam posteaquam praecepit fratrem corrigendum esse si peccauerit primum solum deinde adhibitis testibus: postremo dicit, quod si in peccato perseuerauerit, sit tibi sicuti Ethnicus, & Publicanus; hoc vero nihil est aliud quam eum ablegare a coetu fidelium sicuti Ethnici, id est, Gentiles separatisunt, quod vim obtinet excomunicationis; confestim siubdit .amen diue

626쪽

co vobis. quaecunque ligaueritis super terram, erunt ligata & in coelis πquaecunque solueritis, erunt soluta;ac si diceret. erunt vere hi scuti Ethnici, nam vobis hanc potestatem trado ligandi,de soluendi,idq; , quod agetis, ratum habebo. ecce quam luculenter apparet ex hoc loco potestate hanc pertinere ad poenas Ecesesiasticas infligendas. haec ergo potestas quavis discipulis omnibus tributa sit, nihilominus, si quis non contuentibus oculis legerit Euangelium, luce clarius perspiciet praecipue,ac prae omnibus aliis tributam fuisse Petro: per quem,scilicet,ad alios deuetura esset. nam si nihil magis authoritatis in hae ligandi,& soluendi potestate voluisset Christus Dei filius, a quo nihil temere,nihil inconsiderate actiam unquam fuit quo naque pacto adiuina sepientia quippiam temere3 Petro concedere, quam aliis omnibus, Fcur ergo magna ea verborum mole usus ad Petrum inquit. Simon Bariona,

ame dico tibi quoniam caro,& sanguis non reuelauit tibi,scilicet, quod sim Dei filius,sed pater meus, qui est in coelis: & quonia tu es Petrus super hanc petram aedificabo Ecclesiam mea, de portar inferi non praeualebunt aduersus eam sed tibi dabo claues Regni coelorum, ut quodcuque ligaueris super te ram,sit ligatum & in coelis,& quodcunque solueris sit selutumvideat unuς quisque tam magnam praefationem, consideret datas claues Petro soli, aliis nequaquam. Potestas vero clauiu,ut omnes Theologi dicunt in quarto semientiarum,est potestas iudicandi. de haec est una clauis. altera potestas ligadi,& soluendi. cum ergo hae sint claues, nullaque metio eas aliis datas fuissesed soli Petro : qu is sanae mentis negare audeat in hac tisandi, de soluedi potest, Gie principem esse Petrum,cui plenὸ de persecte sit data, aliis vero perpallicia pationem quanda huiusce potestatis, quae tota est in Petro, ac ideo posterius datam. Hoc vero magis comprobatur ex his,quae infra dicturi sumus. Duae aliae sunt potestates,de quibus non fit mentio in Evangeliis,quod datae sint ,

iij vlli praeterquam Petro. prior est pascendi Christianu gregem;altera diffutiendi,& confirmandi dogmata ea,quaepertinent ad Christiana fidem. Qua tum ad priore, li Petro dictum est a C stono lemel, sed ter,qui numerus

maxime perfectione ostendit,magnaq; continet Sacramenta,quemadmoduetia philosophi testantur,ut praeterea tot,le tam magnos Christianos auth res. obtestatur ergo Christus Petrum per eum amore,quo prae aliis omnibus

ab illo amabatur,ut pasceret oves suas, ut pasceret agnos suos. Potestas haec plpascendi oues domini nulli data pretierqua Petroe volue totum Euangeliorucodice neque verbum coperies.sed fortasse quispiam ridebit diui usinoesque potestate nihil esse existimabit ideo erit opercepretium, si paululum in hac remorabimur,& perscru tabimur,quae nam, de qualis si haec potestas. Potestatem dedit Christus pascedi oves suas glaur absq; dubio Petrus costitutus est pastor Christiani gregis. nam quisnam alius officiu habet oves pascendi prγterquam pastorZproportio igitur Petri, eiusq; successorum ad popula Christianum,est proportio pastoris ad oves.Non reor posse quempiam in hac re ambigere, adeo perspicua est. ex hoc duo sequuntur, prius, quod Petrus sit Christi vicarius, seu Christi vicem gerat in terris:alterum,quod quemadmo- , dum

627쪽

ΡONTIFICIS

A dum omnia, quae pertinent ad sanitatem, ad curationem, ad directioncm ovium, seu intra septa detinendae esse videantur, seu ducendae ad pascua, siue flumine persundendae, vel curandae,necnon acie ferri ulcus quarunda rescindendum sit, seu potius a grege reliquo relegandae nonnullae suerint, pastoris muneris sunt: ita etiam quaecunque pertinet ad institutionem Christiani gre. sis in vita Christiana, quaecunque ad gubernationem, ad curationem,caeteraq; huiusmodi spectant ad Petrii,& siccessores Petri. ex quo elicitur, quod etiam potestas ligandi,& soluendi praecipue, & prae aliis data sit Petro. quod prius sequatur vicariu, scilicet Christi esse Petrum, copertum omnibus esse potest,qui locu illum annotauerint Euangelij Ioan .c.io.ubi inquit Christus, B ego sum pastor bonus,& cognosco oues meas: ali .isq; oves habeo,quae non sunt de hoc ovili. si Christus pastor suaru ovium constituerit Petrum ite pastore ovium non Petri,sed suarum;no enim inquit,pasce oves tuas,sed pasce oves meas,ite pasce agnos meos:cui non exploratum fuerit Christum pastorem esse,& dominii ovium,Petrum pastore tantum non dominum,a domino tamen constitutu .vicem ergo gerit Petrus Christi domini ovium. alteruquoque absq; dubio euidenter sequitur. nam cuicunq; aliquod munus iniu-ctum fuerit,utique omnia etia, quae pertinent ad id munus, iniucta illi fuisse videri debent. si ergo munus pastoris datum est Petro, quaecunque pertinent ad pastore,omnisq; potestas illa tradita sunt Petro.quamobre cum coercere,

mulctasq; imponere praecipue spectet ad eum, cui commissa est gubernatio, C prae aliis ergo data est Petro ligadi & soluendi potestas cui rationi adstipulatur locus ille Euaget ij, de quo a nobis superius est facta mentio, & per Petrualiis Episcopis participatione quada,sicuti dc ouiu regimen;sese etenim consequutur regime, & potestas coercedi,puniedive eos,qui cotumaces nerui. Praeter has potestates, alia item potestas data est Petro tantum declaradi, scilicet & discutiendi exquae pertinent ad fidei christianae dogmata, eiusq; sentetiae parere caeteri debent. Nolo nunc adducere in hac parte innumeras sanctoru aut horitates. satis nobis sint Christi verba. inquit ipse apud Luc. c. . Sathanas expetiuit,ut cribraret vos, si aliqua videlicet possὸt ratione vos diu mouere a vera fide, ego vero oraui pro te Petre,ut non deficiat fides tua. nititur ergo fides Petri Christi orationi: quae inessicax nulla ratione esse potest. D subdit deinde. & tu conuersus confirma fratres tuos .ecce quod cura confirmandi alios, non oves, non pusillos, sed fratres suos, tradita est Dei oraculo tantia Petro non aliis. luce meridiana illustrius ostesum puto ex diuinc sapi tiς vocibus ius hoc Romani Potiscis nullo hominu colense,sed diuinitus ei tributu esse. de industria praeterivi locum illum in Euagelio Matth. c. i8. qui a plerisq; notatur,ad astruenda nostra hanc sententia, ubi, scilicet,Petrus domibnum rogauit,quoties dimittendu esset a se peccatu fratri,an usque ad septies quonia mihi videtur potius eo spectare ille locus, ut semper sit danda venia peccati in se fratri, semp&q; acceptas iniurias obliviscedas,quam ad ulla potestate Petro concessam. Hanc ite potestate cocessam si isse diuinitus Paulo,

ex plerisq; locis Epistolatii eius colligi certisti me potest:& primo ex Epistola

628쪽

186 DE POTESTATE

prima ad Conc.s.Nam tradere homine Sathanae ad interitu carnis,ut lucris, Eceret spiritum, potestatis fuit .venire etia in virga ut ex eadem epistola c. . est potestatis. item in epistola 2. ad Cor. c. io. inquit, iuxta potestare,quae data est mihi in idiscationem. Episcopos instituere,ut instituit Paulus Timotheum,& Titum,& per eos item alios,potestatis fuit. hos locos notasse latum,&innuisse sit satis.tute per te alios quoque in memoriam tibi rediges. vereor ego ne noster hic libellus modii excedat . iam satis aut horitatibus probatum est diuinitus, non hominum consensu Pontifici Romano Petri successori hanc fuisse aut horitatem attributam . nuc paucis explicemus an idem etiam ratio nobis persuadeat. Iultitudinε omnem,quae una sit.nequaqua posse una esse perseuerare,nisi contineatur ab uno,& psilosophi omnes prodidere, & tan- Frum non voce ipsus rerii naturae docemur. na si iapte natura multitudo omnis in plura dilabitur; aliunde vero una est, & una esse perseuerat . id vero a quo est una,& in unione cotinetur necesse est,ut sit unu, alioqui ipsum quoque aliena opera indigebit ut unum sit. unde illud Homericum ab Aristot le,ut notissmum prolatu in duodecimo lib. primae Philosophiae, Multitudo principatus mala,ut pole, quae inepta sit ad continenda unitatem multitudinis subditorum hominum. cum ergo Ecclesia Christiana una sit sicuti enim una fides est,unu bapti sina, una vocatio; ita una Ecclesia quin potius omnes unum corpus sumus, inuicemq; membra,vt perhibet Apostolus Paulus, sed cur amplius mororὶ in symbolo ab omnibus chiistianis praedicatur se credere unam esse sanct a catholicam, & Apostolica Ecclesiam. indiget ergo uno G principe a quo cotineatur. si secus sit consti in dissipati unitatem necesse fu rit ; uni ergo eius gubernationem demandata fuisse oportuit. nec ullo pacto satis esse tot est id, quod Lutherani dicunt, ut hanc ratione vitent, Christum

vnu esse,a quo contineatur Ecclesia. nam & si Ecclesia primo contineatur a Christo Deo optimo,quemadmodu etiam uniuersia rerum natura,est tamen a summa illa bonitate institutu,ut cuiq; rei pro eius natura prouideatur. cum

ergo hominum genus a sensu maxime pendeat, a sensibusq; hauriat 5: disciplinam, S institutionem omne,indiget ergo licinine, quem sentiat,gubern tore, de principe. quin quod maius videri potest, Sacramenta, quibus gratia nobis diuina confertur,in rebus sensibilibus constituta sunt: sic enim natura humana est a Deo facta. uni ergo homini hanc gubernatione demandari o- Is portuit,quod partim pertinet,ut dixi,ad hominis imperfectione, qui a sensu pendet, partim etia ad eius persectionem,& praestantia. nam hoc pacto ipse

sibi quodamodo felicitatis suae est author,pro naturς tuae imbecillitate. unus ergo homo vni Ecclesiae praeerit,ut ratio a natura nobis indita unicuique facile suadet. is vero hanc potestate habere non potest a quo uis hominu consensu,seu coetu,sed diuinitus habeat necesse est. nam constituere vicariu Domini, qui prope fungatur munere domini no pertinet ad quempia alium nisi ad dominii. Ecclesia vero Christum habet dominu, tum quia Deus est,cuius sunt omnia, tum quia einpti sumus magno pretio, eius, scilicet, finguine,ut ait Apostol. LCor. 3. ad ipsum ergo pertinet instituere vicariu sibi,ad nos minime

629쪽

A nime nisi ergo velimus fateti defuisse, deesseve diuina prouidentia gubernationi,ac unitati Ecclesiae cuius ratio persuaserit diuinitus Pontifici Petri successori hanc potestate collata suisse. quo sit, ut si nullus esset sacrae paginae locus, ex quo id astruere possemus, pium tamen esset credere diuinitus datam fuisse Petro hanc potestate sicq; per manus,non per prς scriptione ad nos de uenisse. sed cum tam euidelia sint Christi oracula, quae supra tetigimus,quisvmplius in dubiit verterit rem tam clar de omnibus obuiaὶ At dixerit qui piam sortasse reru euentus, quae res tertio loco a nobis proposita suerat, huic sententiae no adstipulatur: quin potius nihil magis . nam cofestim post Christi ascensione cum adhuc Petrus Hierosolymis esset, cuius Vrbis Episcopus erat Iacobus, inquit Paulus in epistola ad Galat. cap. i. qui enim operatus est Petro in Apostolatum circuncisionis operatus est mihi inter gentes. Iacobus erat Hierosolymitanae urbis Episcopus, Petrus tamen erat a Deo Ap solus circuncisionis, id cst, Iudaeorum, quibus tunc praeerat, nondum enim Roma venerat: ecce a Deo tradita Petro potestatem quandam, qua Episcopum superabat. nonne illis teporibus,tum Petrus, tum Paulus Episcopos instituebant. de Paulo diximus. Petrus nόnne Pros docimii creauit Episcopum Patauinu, cum Romam venisset. dicerem etia alios, si per inertiam mea pol sem libros euoluere, in quibus eoru teporu historia cotinetur. uterq; postea

Romam venit, ibiq; sub Nerone Imperatore in urbe uniuersi orbis principe martyrio coronati iunt. quibus suffectus Linus,deinde Clemes, caeterri; sal C ctissimi viri, a quibus plurimos Episcopos creatos fuisse coperies, si eorum vitas perlegeris. itaq; semper a probis omnibus christianis Romanae sedi sedi, inquam Petri, summa veneratio,summa aut horitas est delata. Iactata suit magnis procellis cum Imperatorii Constat inopolis arrog. itia, interdu eiusq; urbis Antistitit,tum Gothis,ac Logobardis res Italiae,ac praesertim Romanae urbis turbantibus,qui etiam Arriana haeresim sectati sunt, tame semper eminuit,ac pristina dignitate paulopost recuperauit nec obstat his,quς diximus, quod Costantinopolis Imperatores Pontifices Romanos c5firmabant, quasi ab Imperatoribus potestate haberent,non a Deo.nam nullus sanae metis putauerit potestate Pontificis,qua gerit vicem Christi, ab Imperatore pendere. sed quoniam Potisces ab Imperatoribus habuerant urbis Romet Imperium, D quo res Italiae maxime nitebatur,ideo praeter clerum Romanu, & populum requirebatur etia Imperatoris suffragium ad Pontifice eligendu, eius tameauthoritas, quatenus Ponti sex est,non princeps Romanus, a Deo est non ab homine aliquo.Cum ergo historia, ratio, & euidetissima Christi oracula nobis ostendant a Christo Dei filio datam esse Romano Potifici aut horitatem,

α potestatem hanc, qua vicem Christi gerit, nullus nisi pertinax,& qui pa

res,quas remere suscepit, tueri velit,inficias luetit, Christiani hominis esse fateri , 5e credere Pontificis potestatem non ab hominum consensu pendere,

sed diuinitus prodiisse. longius quam putaram processit Commentariolus

hic,quem unico spiritu conscripti.tuum erit corrigere, ac summam manum

ei imponete.Mihi satis sit hucusque laborasse. Vale.

630쪽

v o N i A M in omni disputatione primum oportet. . disquirere, ac plane percipere, quidnam significant svocabula, quibus utimur in disputatione,pr sertiin cum eoru multiplicitas.&aequi uocatio facile pos i lit constandere, ac inuertere totius rei significationem idcirco primum explicabimus quidna signis f cet iustificatio, deinde quid significet fides quonia tota huiusce causae disquisitio pendet ex illustrati i ne horum nominum. Iustificari igitur nihil aliud

est,quam iustu in feri, ac propterea etiam haberi iustum. Iustitia autem multis modis sumitur.Nam de particularis quaedam vitatus,quq dirigit operationes ac actiones nostias ad alios quoscunque, qua tribuitur unicuique quod suum est, iustitia appellatur; cuius obiectum est iu - Gstum N aequum. Item iustitia est uniuersalis quaeda virtus,quae dirigit acti nes unius cuiusque ad bonum comune, quod praecipue continetur in legibus sertiandis, quamobrem appellata est etiam iustitia legalis. De utraque iustitia ample & diffuse Aristoteles tractat in quinto Ethicorum. Verum nos lucnon loquimur de duabus his iustitiis, cum dicimus hominem iustificari, amplius quiddam dicimus vi augustius. Praeter hos duos iustitiae modos,est quoque aliud iustitiae genus, de qua amplissime tractat Plato in decem libris quos inscripsit de iusto, qui etiam Politia Platonis dici solent. Aristoteles v

ro tangit tantum hoc iustitiae genus in quinto Ethicorum,quam appellat iu- . stitiam metaphorice dictam. Haec iustitia constituta est in animi nostri virubus, quae quamuis sint eiusdem animi, ac propterea in eis nequeat esse iusti- sitia proprie dicta,quae est virtus ad alterum: quoniam tamen aliae inter se sunt hae animi vires, & unicuique earum debetur certus quidam modus ad alias sui copares vires. qui si peruertatur, iam non tribuitur unicuique animi pa tium quod suum est; ac ideo iustitiae inuicem se habet,tunc iustitia in eis erit, cum unaquaeque perstiterit in modo sibi a natura praestituto, ut scilicet ratio

imperet,inferiores vero animi vires pareant rationi, ac ratio recta sit. Haec imstitia parens est virtutum omnium, & ampliori modo virtus quam priores duae. Haec est animi sanitas, ex hac virum bonum appellare s lemus iustum. Hic modus iustitiae est humanus, facit hominem bonum ut homo est,ut ru

tionalis est,& idcirco in nostra inquisitione iustificationis,de qua loquimur,

SEARCH

MENU NAVIGATION