Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Iost ut securitati & saluti singulorum junctis multo, trum viribus atque opibus prospiceretur. Ergo ab solute imperare nihil est aliud,quam civibus observanda & usurpanda injungere talia media procurando bono publico,quae imperanti ex proprio judicio,ad praesentem negotiorum conditionem formato, ei fini quam aptissma fuerint visa. 6.9. Caeterum illud summum imperium, quod in qualibet civitate existit, quando deinde consideratur, prout est collatum vel in unam pe senam, vel in unum concilium ex paucioribus aut universis constans,tanquam in subjectum propri-um,non ubique ita absolutum & liberum fuisse relictum,sed alicubi certis legibus alligatum obsese vatur. Equidem in democratiis non adeo manifeste discrimen inter imperium absolutum & circumscripsum videtur . deprehendi. Quanquam enim in quavis democratia oporteat existere certa instituta usu recepta, aut scriptis sancita legibus, quo tempore & per quas populuS convocari, atque negotia publica proponi & executioni dari debeant ; citra talia enim resp. non potest intelligi)tamen cum ex universis civibus constet concilium

illud, penes quod est summum imperium, adeoque 'nemini extra idem jus sit quaesitum ex istis satutis, nihil obstabit,quo minus quolibet tempore a populo eadem abrogari aut immutari possint. Nisi sorte jurisjurandi religione sese ad ista perpetuo observanda populus obstrinxerit. In aristocratiis autem & monarchiis, ubi alii sunt qui imperant, alii quibus imperatur, adeoque ubi his ex illorum

E 6 promissis

132쪽

proinistis &-potest quaeri, clare discrimen imperii absoluti S limitati adparet.IgiturPrinceps absolutus est, qui imperituri administrat proprio

ex judicio,non ad normam certorum & perpetu rum statutorum, sed prout praesens rerum status videtur exigere; quiq, adeo ex proprio judicio salutem populi, prout tempora reip. postulaverint,

procurat. Unde tantum abest, ut in vocabulo ab-

luti lateat aliquid invidiosum, aut liberis hominibus intolerabile,ut idem potius longe acrioris curae &circumspectionis necessitatem Principibus injungat, siquidem ossicio suo & conscientiae satisfacere velint, quam queis ad praescriptam so mulam negotia publica stini expedienda. q. Ιo. Enimvero quia unius hominis judicium

in dispiciendo eo,quod saluti publicae expedit, facile potest decipi; neq; omnibus ea 'est amitti s mitas,ut in tanta libertate libidines rationi obluctantes compescere norint: igitur multis populis consultum fuit visum,tantam potestatem non ita absolute committere unius hominis judicio,ab erroribus non immuni, & arbitrio in prava flexili; sed potius certam ipsi formulam praescribere, certumq; modum imperii gerendi, ex cujus observatione obsequii sui necessitatem luspenderet. Postquam inprimis fuit animadversum, certa instituta

modumq; negocia expediendi genio populi & statui civitatis optime congruere. Neq; ista imperii limitatione fit injuria Principibus, qui sponte populi ad id fastigii extollunti . Nam si grave videbatur imperium accipere, quod pro arbitrio gerem

133쪽

re non possent,licebat illud recusare. Nequaquam

autem fidei religio, qua in fisceptione 6υsmodi limperii adstringuntur, admittit, ut postea velint

clandestinis machinationibus aut per Vim leges : tregui subvertere. Nam illud nimis quam insipiduest,quod aliqui dicunt.; cum reges a Deo sint constituti sq; ipsis munus suum recte gerendum in junxerit, id quod sine exercitio imperii fieri ne- . . iquit: ergo eo ipse Deum censeri coiitulisse regia ιbus .eertam velut mensiaram potestatis, cujuS pa tem neq; ipsi,ut delibetur aut circumseribatur,pa

ti debeant, neq; populus id recte postulare, aut ad id regem adstringere queat.Non magis quam ho- lneste inter maritum & uxorem tale pactum potest . Iiniri,utille ad hujus surtivos amoreS conniveat, domus ectisine lamnar , doctus 2 ad calices Iani fleet reren se. Verum uti illud quidem facile 'admittimus, peria esse a Deo,i.e Deum voluiste

& jussasse,ut inter homines constituerentur impe-xia civilia ; ita hoc utiq; in arbitrio hominum fuit . relictum,saltem quibus ipse Deus leges civiles no dedit,quam reip. formam in suum coetum vellent lintroducere. Sicuti, puto, nullibi praeceptum ali- lquod divinum extat, ut liber populus regem sibi ἰimposituruS, V.se non Hemicum sed Sigismundu eligat: neq; certa aliqua formula, divinitus sancia lia,sub qua omnib9 regibus imperium sit deferendum.Unde omnino in arbitrio est liberorum populorum,ab lutum regi imperium, an certis sub legibus velint tradere ; modo leges ista in se nillil contineant impium,aut ipsum imperii finem non

CVertanta

134쪽

II. Ut autem recte intelligatur, quanam promissione regis imperium ab lutum esse desb-nat, incri enim cuilibet ea vis inest,)sciendum est, regem. in susceptione regni ad id recte administrandum sese obstringere promisse vel generesi vel speciali, quod plerunque juramenti religione

firmatur. Generale promissum potest fieri vel tacite vel expresseia Tacite promissio regni. bene

gerendi in ipsa ejusdem susceptione inelie intellia gitur, etiamsi nihil expressὰ dictum fuerit.. Frequentissimum tamen est, promissionem illam fieri expresse, non sine juramento , certaque rituum silannitate.. Neque id inusitatum, ut in ea promissione officium regis describatur per periphr sin aut enumerationem praecipuarum partium pputa, se diligenter invigilare: velle saluti publicae promovendae, bonos defensurum, malos coerci turum, justitiam integre administraturum, nem,' nem oppressurum, & similia. Ejusmodi promissiones haudquidquam τὼ absblutum imperii deli-bant, adeoque rex per easdem obligatur quidem, ad imperium bene gerendum; quem autem min. dum quaeve media tui fini producendo si ustirpaturus, in ipsius judicio & arbitrio relinquitur. Specialis autem promissio, & in qua etiam modus &media in imperio adininistrando adhibenda exprimuntur, duplicem habere vim videtur. Alia enim regis duntaxat conscientiam stringit, alia autem. abs sui impletione obsequium ciVium, tanquam a conditione,Iuspendit.Prioris generis promissio talis est, si rex promittat,vg. se certo hominum generi

135쪽

- Tneri istratus non mandaturum, se nemini privilegia in onus caeterorum redundatura daturum, nullas novas leges laturum, nova tributa non impositurum, milite externo non usurum, & similia. Neque tamen simul constituatur aliquod concialium,quod rex teneatur constitere, siquidem ab iastis promissis tempora reipub. discedere jubeant; nam istis semper tacita haec exceptio ineste interuligitur, ni salus reip. suprema in ejusmodi legibus lex, aliter requirat :)idque concilium jure suo,non precario,postit superistis negotiis cognoscere, citra cujus consentiam cives jussis regis circa talia non obligentur. Heic utiq; ad certas quasdam te ges administratio imperii est restricta, & ubi citra necessitatem rex secus secerit, sine dubio sidet violatae est reus.Neq; tamen civibus competit facultas regis j a ideo detrectandi, aut irritos reddendi istos actus. Nam si rex dicat salutem populi aut insignem re .utilitatem id postulare,sicuti etiam ea

praesumtio actus regis semper comitatur, non habent cives quod regerant ; quippe cum ipsis desit secultas cognoscendi super istis actibus, utili rei' necessitas eosdem flagitet, an minus. Ex quibus adparet,non satis sibi cavere ponitum, si regi quidem imperium duntaxat limitatum velit tribuere, neque tamen constituat aliquod concilium, citra cujus consensum actus isti excepti nequeant ex ei ceri, aut ni regi incumbat necessiitas comitia habendi, ubi super exercitio istorum actuum delibe retur. ArctiuS vero constringitur summum inve-rium,si e relie inter regem & cives sit conventu

136쪽

in delatione imperit,ut ad certas leges fundamo tales imperium gerat,ac super negociis ibi expres.ss ad concilium populi Vel procerum referat,& ciatra consensum ipsius ab istis legibus non discedat; secus si factumsuerit, nolle cives jussis ejus circa ltalia teneri. Tali modo qui regem sibi constituit populus, obsequium ipsi promisisse intelligitur

non absolute & iii omnibus,sed quatenus imperiaum ad capitu lationem & leges fundamentales congruit, absquibus discrepantes actus ipso jufesunt irriti, neque vim obligandi cives obtinent. Per ejusmodi tamen leges fundamentales sum' mum imperium hautquidquam redditur mancum

Possunt enim in tali regii , omnes imperii actus; exerceri,qui in regno abs bluto, nisi quod heic rex selo suo judicio utitur, illic autem penes conciliu est cognitio , si a praescripta sormula reip. tempora discedi siladeant. Neque etiam in tali regno rex summum habere imperium desinit, aut concilium. ipso rege est stiperius. Non enim sequitur; hic lnon potest omnia agere ex propria lubidine, ergo non habet sus num imperium. Ego non teneor lhuic in omnibus parere, E. sum ipso superior, aut etiam aequalis. Ego huic, ubi dissenserit, non pos . sum quolibet modo imperare. E. ille ipse milii quaedam positive potest injungere. Et longe diaversa sint haec: ego teneor sequi,quod hic voluit,iquia ultro me pacto ad id obstrinxi; & ego teneor sequi hujus voluntatem, quia pro imperio mihi hoc injungere potest. Sumnium autem & absolutum nequaquam sunt unum & idem. Illud enim.

137쪽

Irs,notat absentiam superioris aut aequalis in eodem. Ordine et hoc autem, facult tem proprio ex judia clo & arbitrio qualecunque jus exercendi. g. Iz. Coeterum in administranda rep, quae o currunt negotia,duplicis potissimum videntur esse generis. De quibusdam enim in antecessum pol test constitui, ideo quod,quandocunque eveniunt, eandem habent naturam ; de quibusdam autem

mon nisi ex praeienti tempore potest fieri judiciu ,

ideo quod, quae illa comitantur,praevideri neque- .ant. Circa utraque, ne a bono publico aberrare

tur, populus, cui limitatum placuit imperium, cavere potuit Illic quidem, dum perpetuas legcs conscripsit, ad quas sequendas rex adstringeretura Heic autem dum concilium populi vel procerum consuli vult. Sic populus perspecta religionis suae Veritate, quique modus regiminis sacri rituumq; exteriorum suo genio quam optime congrueret, regi indelatione imperii legem potuit dicere, ne quid circa sacra semel recepta propria autoritate ianiuraret. Sic cui non constat, quam si ejustitia laborare soleat ,si citra leges scriptas ex solo imperantis judicio, & ex aequo bono , quod frequenter . non ratio, sed affectus, aut imperitia suggerunt , ius redd tur ρ Cons. Tutar. . AHL a. Sod in commodum cum multis aliis experta est resp. Ro

manis ab initioReinistris & pleriq, reges, mperaraseerant. Tac. i. e. juS ex proprio arbitrio dixerat.Ad hoc enim illud imperitare esse , restringendum scopus autoris satis ostendit. Cons.

138쪽

DE REB. GEST.

ap. l. d. leges, quarumsanctor Serseitu nemus dicitur , queis etiam reges obtemperarene di

nequaquam Notant capitulationem aliquam , seu leges, queis status publicus formaretur ; sed quae lduntaxat vel sarentur circa negotia civium priVM lta, potissimum circa contractus & injurias. Id .l quod docet Dionys. l. -. p. a J.ctaaδ. etsi eas le- lges iterum abrogavit TarquiniuS Superbus. Mem IL d. p. a s. Post ejectos reges Consules itidem sae- lpissime jus reddebant, prout ambitio . gratia aut alibido siladebat,donec multis contentionibus ob-tentum fuit, ut leges conscriberentur, ex quibuS: omnibus civibus aequum jus diceretur. Vici Dii --n L x. ab init. Tali igitur incommodo evitando, potest regem populus obstringere, ut vel aequabi-les conscribat leges, Vel GS, quae jam eXtant, relinquat , utque jus ex istis legibus dicatur per certa collegia, cauisque non nisi gravissimae, aut per adpellationem demum ad ipsum regem devoia, vantur. Sic eum notissimum sit, quam facile sit aliorum sudore parta per ambitum aut luxum profundere'; igitur ne opes civium ex regum libidine alimenta vitiis ip1brum praeberent , sapienter alicubi populi certos reditus regibus assignaverunt quot scit. siusficere judicabant ad statos sinatus in remp.faciendos. Quod si ampliores requirentur

ad concilium referri stiper ea re volueruntis Curri.

etiam quandoque non pauci reges gloriae bellic; sui, jus o sint avidi, & in bella non necessaria sentes, se simul atque remp. . in castis dent; inde

139쪽

cauti fuerunt populi, qui in delatione imperii retibus suis hanc necessitatem injunxerut,ut saltem ipsi bello alios lacessere vellent, concilium prius

consulerent. Et sic cit ca alia quoq; fuit constitutu , quae nempe populus perspexit ex usu esse reip. ne, si circa ista absoluta disponendi facultas relinqueretur, sokasse a meta boni publici aberraretur. q. I3. Cum autem utplurimum regi limitato circa actus illos, quos ablesuto ipsius arbitrio populus noluit relinquere, considendum sit concilib.

um aliquod vel universi populi, vel quod hodie

frequentinS, eminentium civium seu ordinum ;ulteriuSobservandum , non aequalem ubique istius concilii escte potestatem. Nam alicubi ipse rex, cae tera abiblutus, cinctituit concilium aut senatum, citra cujus approbationem ipse nolit sua decreta valere. Qui sine dubio conssiariorum duntaxat amitoritatem habebit, & decreta regis sub censuram revocabit;quaeq; reip. minus expedire judicabum .

tur,rejiciet, non proprio jure, sed concessa ab ipsis rege potestate. .i hoc imodo sibi cavere voluit,

ne per imprudentiam aut impulsu adulatorum aliquid minus reip. proficuum statueret ue tum ut importunorum hominum flagitationes citra invidiam eluderet, dum ipte in speciem indulget,quod novit ab isto senatu rexistum iri. Quando tamen omnino placitum suum valere vult rex, rationeSq; a senatu adductas parti graves agnoscit, non habet hic ulterius,quod regio imperio obnitatur. Non enim praesumitur,legem constituendo talem sena,

tum jure suo absolute imperandi se voluisse irre-

140쪽

vocabiliter abdicare,&quod a civibus simpliciter poterat exigere obsequium,ultro a conditione sit-spendisse. Adeoo; senatus iste delegatam tantaxat a rege obtinet potestatent,limitandam aut tollen dam,quandocunq; placuerit 3 etsi nonnisi ex causis gra vissimis placere hoc debet. Quanqua & hoc fieri possit,ut ubi libere abs rege talis senatuS s mel fuerit constitutus, successores juramento in . delatione imperii adstringi postant,ut ne istum it rum tollant.Per talem aute senatiant,praesertim ubi regi sit potestas eum iterum diolvendi,imperium non desinit esse absolutu. Id enim non in eo comae sistit,ut rex coeca ex libidine,aut inconsulto animi impetu omnia agat,sed ut ultimato ex proprio judicio de negotiis re . spectantibus decemat;cur hautquidquam repugnat sietessitas sanas rationes audiendi. At vero omnino limitatur imperium, quando sub hac conditione cives in regrillud con--

tulerunt,ut circa certos actus exercendos concili

una ordinu consulat,estra quorum consensum soli us regis decreta nihil sint valitura. Penes regem: tamen esse debet,eum conventu convocare δί dis solvere,ama otia expedienda proponere. Quod is autem &ipsi ordines convocati ultro quaedam ad silutem regni spectantia monere possint ό decreta tamen super iis fasta abs rege autoritatem mutuabuntur. In hoc autem differunt ejusmodi ordi enea a consiliariis proprie dictis, quod licet utrique .. a rege non debeant dis sentire,nisr ob graves rationeS, horum tamen rationes rex rejicere possit; Hiorum non item. Neque indignum judicabit rex,si

SEARCH

MENU NAVIGATION