Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

CIVITATUM.

2gs cani nominis NationisAnglicanae splendorem no- vo vocabulo iri obductum ; simul perituram pra rogativam,quam Anglia sibi prae Scotia quaesiverit;& quae sunt alia.Trahi huc possunt illae preces Iu

Aut Qertere seses. Sit Larium nν Albani per δε- cuia re es. Quanquam an illae rationes tanti sint, ει annon incommodis quae metuebantur remedi--um potuerit adhiberi, dubium est. Certe Houes Te rh.c. γ.judicatis consiliui acobi effectuum fuistet sortitum,facile potuisse elidi semina bellorum civilium, quibus post ista regna misere suere quassata. Id tamen nomen Magnae Britannue ei ciebat, ne Scotis praeberetur causa querendi, non citra sui contem tum Scottae nomen. Angliae pomponi a rege,qui priusScotiar quam Angliae rex fuerit, & abs se paternum,ab Anglis maternum dun taxat stemma derivaret. . De caetero recte huc adpliacari possunt illa Iacobi God ride racediari. . c. I. num . . t topiarium regnorum sub unum ct no-

Qum nomen non rnducit noseam resformam Neh

hac uniones noQ- regnum dem enim flatus est. eadempore Leade ustant,atia est formalia θ'

g. Io. interum possunt ejusmodi systemata pro' venire ex variis causis, quas inter frequentissimaestant matrimonia principum, &jus hereditarium. Sunt enim civitates,in quibus summum imperium L s etiam

272쪽

MO. DE SYSTEMATIBUs

etiam ad Umina xx familia regnatrice devolvitur, non ilum quando omnes masculi ex eadem deficiunt, sed& ubi in propiore aut pari gradu nullus masculus extiterit. Nam ut propter Ilani praerogativam aetatis in pari gradu foemina. masculo praeseratur, exemplum me legere non memini. Heie igitur si contingat, sceminam regni dominam nubere viro itidem regi , saltem in ipsorum sobole regnorum fiet conjunctio. Nam in ejusmodi matrimoniis non est necessum, ut dioe mariti sese imperio una cum suo regno su L. Hat.sic in pactis matrimonialibus inter Mariam

reginam Angliae & Philippum Caroli V. flium

apud Nuanum l. s. Philippus tantum scius in id nimstratione regnorum uxoris esse, jubetur, aeque ut illa in regnis mariti : Isina tamen ae lis se beneficiorum gratiarum , ac functionum diastributione penes reginam remanente.Ex quo ipsis

matrimonio justum potuisset provenire systema, s, si1perstite Principe Carolo, ex Philippo & Maria nata fuit soboles 3 quae in omnia regna matris, S praeterea in omnes Belgii & Burgundiae, quos Caesar posside principatus debebat succedere,eoque defuncto in omnia quoque Hispaniae & Italiae regna ac ditiones. Sic si contingat in regno Ἀ- divisibili, ubi successio haereditaria simplex aut linealis est recepta, ut ex remotioribus regni haeredibus aliquis novum sibi regnum quocunque modo adquirat ; si propioribus extinctis illum lex Psuccessionis ad regnum vocet, novi ter quaestum regnum utique cum Avito copulabitur. Idem accidit .

273쪽

CIVITATUM.

cidit, si populus regem eligat, qui jam antea regnum aliud possidet, aut quem alterius regni sit cessio manet. Possunt quom duo aut plura regna

foedus aliquod inire, ut eundem regem concordi-hus sitffragiis eligant, ut tamen de caetero singula regna separata maneant , nec negotia sua in communi aliquo consilio expediant. Denique ta-

Ie quoque systema exs,rget, si rex aliquis libera Populi voluntate constitutus , armis sibi subjiciae

alium populum proprio nomine ac periculo propriisque silmtibus , non nomine aut sumtibuS p .pilli, cui praeest. Frustra est enim Horoman. visu sion. is str. α dum contendit, si quos populos rex bello quaesierit, cum eos non sine civium sam.' guine & sudore quaesierit, civibus potius quaesitos credi debere, quam regi ue quo argumento e- Vincere vult, non posse ullum regnum esse in patrimonio regis. Constat quippe non omnia bella geri ex silmtibus aerarii,quod ad tolerandas necessitates reip. est iiistitutii, neq; per operas militares civium,quas civitati tuendae debent.Fieri enim potuit,ut ex privato patrimonio rex exercitum comparaverit,k aluerit ; aut ex reditib9 patrimonii regni, de quibus, quod superest expensis publicis, ipsius dispositioni relinquitur,addicenti insuper

nonnullis civium gratuitam operam, aut ut & ipsi in parte praedae Veniant. V.G.deIB. P, 6. II. Dispiciendum porro, quae commoda aut incommoda ejusmodi conjunctionem seleant comitari. uter commoda illud non postrcinum est,

quod diuidia, quae quondam istos populos committebant . hoc modo sopiaεur , firma anu

citia

274쪽

DE SYSTEMATIBUS.

cIlla atque concordia invicem stabiliatur. Vide tur epistola Somei se ii ducis ad proceres Scotiae, ut Maria Regina Scottae Eduardo regi Angliae desponderetur, apud Sisidanum L ab. Praesertiiri cum vicini aiperrimis odiis aut frequentibus rixis saepius collidantur Habet quoque ejusmodi coniumstio arctissimi instar foederis ; & cum omneSpopuli ad eundem regem pertineant, ipse facile efiiciet, ut per conjunctas omnium opes singuli defendantur, suumque jus adversus aliqS exsequantur. Huc accedunt omnia illa commoda, quae ex amicitia & familiaritate inter diversos populos solent redundare ; puta ut ipla commercia Invicem secure exerceant, connubiis & assinitatibus jungantur, & coalitis paulatim animis incommune decus nitantur, atDe mollius inviacem quam alias extraneos seste tractent. Quo pertinet exemplum,quod habetur apud Muchaeum

δε iure inter Gentespart. a. scrip a. Cum alias extraneus non sit capax haereditate adquirere fundum in regno Ansiae, post conjunctionem sub Jacobo VI factam Robertus Calvinus Scotus obtinuit contra Joannem Bingley Anglum, ut capere. posset terras in finibus Londinensibus sitas. Ubi ratio decidendi non erat, quod ex regnis illis jam unum fuisset factum; sed quod quondam incolis Normanniae & Aquitaniae, & hodie Hibernis jus esset haereditatem in Anglia cernendi. Cumprimis autem ex ejusmodi conjunctione insigne emolumentum poctunt capere

illi populi , qui junctim regionem aliquam in

colaia;

275쪽

. colunt naturalibus finibus circumscriptam & munitam ; uti est Britannia Magna , Hispania, & ex parte regna arctoa. His enim non amplius necessum est fines, quibus inter se junguntur, munire ; & cum domestico velut hoste non distrahantur, sedesque ac velut sons virium exteris non temere pateat, ipsis citra probabile periculum sita amittendi, ubi opus fuerit, utiliter tiacebit in aliorum terras sedem belli transferre. Nam quanti sit, bellantem proprias regiones a bellorum calamitatibus habere immunes, optime intollexit Hannibal, qui Romanos extra Italiam

bello invidios judicabat, apud Liseium &

Tristinum Aliquando tamen non minora incommoda talem conjunictionem possunt sequi. Primo enim ispe rex diversbrum regnorum negotiis dis tractus singulis expediendis minus est sufficiens; praesertim si populi diversis legibus atque instit iis utantur, & diversis moribus atque ingenio

. praediti pari modo tractari aspernentur.Nam ut rex singulorum moribus,prout cum unoquoq; nego tium intervenit, dextre sese accommodet,in arduo

est.Porro cum rex diversis in regnis simul versari non possit, neque facile sit talem invenire regiam, quae singulis populis aeque commoda sit,ac si in meditullio singulorum regnorum sedem haberet ; necessarium fuerit, cives non citra molestiani in aliud regnum proficisci, ubi desderia sua ipsi regi exponere placuerit, aut absente rege per ubia carios remp. aisinistrari. Qui saepe remissiore L et affe-

276쪽

DE SYSTEMATIBUS

aflhcitu aut cura regnum , tanquam alienum,prosequuntur, quam ipse rex. Atque isthaec eo gravius premunt populoS, quo remotius 1 sta regna in vicem sita sint. Nam quod apud Thuanum L Henricus ex Gallia ad Polonos inter alia scribit;

utrumh se regnum caritatibus csinnecterexta Qeste, ut sociaris ac permistas eorum bonis per interjectam sc. Germaniam,aut mare bingulorum mala ad neutrum, bona ad utrum h perseenian et

id quale sit facile intelligitur. Ut autem' rex perpetuo ex uno regno in alterum circumcurrat, a

gre fieri poterit. Sed & illud inde provenire potest, quando rex uno in regno perpetuam sedem posuerit, ut aliorum regnorum OpeS eo paulatim confluant, ubi regia est. Grave quoque, sed S frequens est incommodum, si rex in unum populum, quam in alterum pronior sit, sive quod ex illo originem ducat, seu quod ingenio , aut age-ctu peculiari, aut per similitudinem religionis eidem magis concilietur ; sive quod stabilem apud unum sedem posuerit, aliis nunquam aut raro, aditis: seu denique quod unus alterum splendore, Opibus, aut regionis amoenitate longe superet. Heic enim proximum est, ut adamata natio ubiq; in aula regis emineat, reliquae despiciantur. Quos accedat, t ex eadem magistratus atque praefecti aliis dentur, emundemque loca munita dilecti populi milite insideantur; prona datur via illos paulatim in provinciarum formam redigendi. E pendi quoque heic meretur , quod refert Iranc. conus de merulamio in historia Henrici HII. ct Poly-

277쪽

CIVITATUM.

Fodo .HVic histor. L 2C. Cum deliberaretur de jungenda Henrici VII. filia Margareta regi Scotiar Iacobo IV. quosdam is

duo regi ii ne haredibras an ulu defuncti essent, regnum Angba ad tineam Scoria deseolutumor quod nonarchia Anglorumpraejudicio esse posist. Cui obinioni rex resondit is i contigerit,

Moricam accessionis Anglia futuram, non Angli--m Moria ς maj- enim regnum minus ad se tracturum. Neoque umonem istam tutiorem fum-6 m, quam fuerat ista Franci κ. Accedit denique V hoc, quod quae unum peculiariter regnum tangunt lites, reliqua quoque, ad quae alias illae nihil spectant, ispe invol mit; dum hostis ex pluribus ejusdem regis regnis bello inv-it,prout quo que oportunum bello est, etsi lis ad illud hau quidquam pertineat. Ubi eo deteriore quodlibet regnum est conditione , quo pluribus id hostibus

ad incursionem patet. g. 13. Consequens est dispicere , quaenam regna sub uno rege uniri maxime sint idonea ; simulque quid cavendum sit ita uniendis ad declinanda,quae indicavimus, incommoda. Uniri commode possunt regna, quae non vicina solum sunt, sed &quae simul naturalibus munimentis, puta mari, magnis fluviis, aut montibus, saltem majori ex parte, Cinguntur. His enim, per unionem intest, ni velut hostis metu sublato, in proclivi est,ex- tema bella propulsare, aut ultro inferre. Sicut contra abardum est, illa regna sibi communem velle regem adficiscere,quae interjectis magnarum regio-

278쪽

DE SYSTEMATIBUS

regionum aut marium spatiis disjunguntur , sic '

ut commode abs eodem rege nequeant obiri, aut bona viresque suas invicem communicare. Facit

quoque ad concinnitatem systematis , si populi

jungendi eadem lingua utantur, ac moribuS, institutis, ingenio non multum invicem diSerepent.. lNeque obstat, aemulationem aliquam aut odia inter istos hactenus intercessisse. Cum enim illa ex lmutuis injuriis aut bellis ortum traxerint , hisce lsublatis, paulatim quoque ista exolescunt. Porro luti rationis fuerit illos conjhngi, qui eundem ho- - istem omnibus pariter imminentem metuunt; ita imprudenter aliquis populus ultro cum eo lsese. copulaverit, cui multae cum aliis controversiae intercedunt 3 praesertim ubi is, regionum est situs,

ut ipse facilius ab hoste possit invadi , quam alter

populus, quem peculiariter istae controversiae tangunt. Scilicet ubi me ipsum propriis viribus con-- servare positim , stolidum foret, alterius me turbis ultro immiscere , & ex iis redundantia damna in me derivare, alienisque bellis arenam praebere. . Ast qui cavere vult populus, ne tali conjunctione 'libertatis suae jacturam faciat, non temere se adjunget populo nimis potenti, nec adsciscet re-gem,qui alteri populo non possit non esse magis addicitus quam sbi. Vid. quae contra unionem B nearias cum regno Galliae disputantur 'cramondum hi Gasi. Provideat quoque, ut omnia reip. suae negotia , atq; munia per indigenas obeantur,utq; regi apud al rerum licet populum moranti sit adjunctum consilium ex indige-

279쪽

CIVITATUM.

digenis constans , per quod ipsius negotia cxpediantur νnec unquam concedat, ut loca munita non in domesticis militis sint manu. g. IA. Verum cautelae istae melius puto intelli- entur, si earum unum atque alterum exemplum eic adducamus. Apud riuanum I. s. ordineSAngliae pactis connubialibus inter Mariam reginam & Philippum Caroli V. filium isthaec addendaeensebant: Ut Phivp- nustum ad muninpubiscum aut dignitatem in regno admitterepossit,nisi

qui ιn Anglia natuint , ct reginas Hr- : non post reginam ex Anglia . nisi ipsi roget secum abducere, ne bos, quos ex sese ceperit, μή in Amglia adolestent cteducabuntur in spem secessonu, nee inde exaretermittea tur, nisi necessias aut legitima causa inciaeris, i6. ex Anglorum consem

6. Philippus nudin iis, qua a Gra siseepublica

s e praseata, immunitates , consuetudines regia pectant, inno .err antiqua regni jura confirma-- ct se vare reneatur ,3 nihil gemmarum S prc-Ν6a funesiectilis ex Anglia nψeia permistat; n

bis ex regio patrimonio aliener, ni cs, machinaso omnem apparatum besticum cons rQet s arces est munita loca diligenter custoHra curet s postremo hujus connubii raraene ποῦ est feriri inter regem reginam nuper inito derogetur , pnxέ n-kιolata inter Galgos ct Anglos maneat. Huc

quoque faciunt illae conditiones, quas Philippus II.. offert Lusitanis, si ultro ipsi regnum vellent tradere, apud Conne gium de umone Lusita cum Castilia L - . quas inter sunt, ut

280쪽

is3 DE SYSTEMATIBUs '

conventus ominum non habeantur nisi in Lusi- utania: omnia officia regni conferantur tantum iri digenis; miles praesidiarius sit Lusitanus: ne aliis, quam Lusitanis navibus navigetur ad extranea Lusitanorum loca; moneta in Lusitania cusia ejus regni tantum ita signia prae se serat: omnia beneficia Ecclesiastica, ut & lauda vaeantia denuo conserantur in Lusitanos : si rex in Lusitaniam venerit,domicilium capiat ad inodum Lusitanis, non Castilianis, usitatum regi ubicunque fuerit adsistat consilium ex Lusitanis constans, per quod ejus regni negotia expediantur, atque idem in litetis decretisve utatur dialecto Lusitanica; omnes cauta

justitiam spectantes intra Lusitaniam decidantur,& exsecutioni dentur: rex ipse quantum potest in Lusitania sedent habeat, aut ipso absente Princeps filius, quo ibi educatus notitiam & amorem gentis concipiat : Gubernator regni semper si niis e familia regia , &c. Etsi postea cum regnum istud per vim subegisset Philippus , complura ejus generis petentibus Lusitanis abnuit;

uti resert Idem L δ. apud meron. Voraum de rebus gestis Ema elis L I. cum rex Emanuel postularet, ut ordines Lusitaniae filio suo Michaeli '

ex Isiabella, fila Ferdinandi Catholici, qui si

superstes fuisset, Lusitaniae simul & Hispaniae rex futurusQerat, ) fidem darent ; hi vicissim

postularunt, jurato sibi promitteret, ut nul quam jurisdictiones, neque vel stigaliu administra- tiones, neque arcium praefeciturae ad Portugalliae ditionem pertinentes, sive citra sive ultra mare, ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION