Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

- IRREGULARI.

inanem ostentationent,luxuriam,aut largitiones . viribus opibusque publicis abutitur; contra autem populus facile ac promtum obsequium praestat. Optimatum resp.tunc bene se habet, quando senatus sit particeps, prout quiSque virtute, ac rerum gerendarum dexteritate pollet;& ubi optimates citra respectum privati commodi, nec in 'factiones distraciti junctis studiis bolio publico in- . , vigilant; sit ectis itidem promte ossicium obe- 'untibus. Popularem civitatem laudaveris, ubi inaequabili omnium libertate omnibus pro virilire1p.cordi est,& ubi bona consilia facile locum i veniunt , ac praestantissimus quisque muneribus praeficitur, caeteri modeste parent. Et quae alia sunt, ex quibus civitatum bona velud habitudo,

aestimatur. g. 3. Enimverb humanarum conditio rerum non fert, ut in omnibus civitatibus ejusmodi status deprehendatur: Morborum atque vitiorum multis in rebvsp.non minus,quam in singulis hominibus uberrima seges, & minimis urgeri instar felicitatis ac persectionis habetur. Porro morborum, quibus .civitates infestantur, alios videmus oriri ex malitia hominum, alios ex prava disposi- . tione ipsius civitatis. Inde alia vocari audias vitia hominum,alia vitia status. Speciminis causa nonnulla tangemuS. In regno vitium hominum est,siquem sers nascendi, aut infelicia civium suffragia klio admoverunt, regnandi artibus destituitur, nullaque aut exigua reip. cura tangitur, ea tu pravorum ministrorum ambitioni aut avaritiae

352쪽

;;o DE REPUBLICA

lacerandam prostituit ; si Levitia aut iracundia idem est terribilis ; si citra necessitatem remp. in castan dare gaudet; si quae ad tolerandos reip.

tantus conferuntur,luxu aut per inconsultas lamgitiones dissipat ; si pecunias civibuS extortas pro ter rationem accumulat ; si contumeliosis, si injustus est, &quae iunt alia, per quae mali nomen principis comparatur.Vitia hominum in aristocr tia sent, si per ambitionem , pravasq; arces via in senatum pateat viris improbis aut ineptis, exel sis melioribus ; si optimates sectionibus distraha tur ; si plebe tanquam mancipiis uti, & bona civitatis augendo privato patrimonio interve tere studeant. In democratia vitium hominum est, si inepti homines turbulenter & importune sententias sitas incongruas tueri velin si egregiae virtutes per invidiam opprimantur ; si per levitatem leges temere figantur atque refigantur,&quae modo placuerunt, mox citra rationem displiceant: si indidi aut inepti homines rebus gere dis praeficiantur. Vitium porro hominum,quod in quamvis civitatis speciem 'cadere potest, est, si quibus imperii administratio incumbit,oficio suo negligenter aut prave sungantur, & si cives, qui bus 1bla obsequii gloria relicta,ifrenum mordeant. Ait vitia status in universum dicere possis, ubi l ges & instituta civitatis non sunt attemperata ad genium populi aut regionis: aut ubi eadem cives disi onunt ad turbas internas, aut ad odia vicinorum incurrenda ; aut ubi eosdem reddunt ineptos ad obeundas functiones , quae rei puri servanda:

353쪽

IRREGULARI

sunt necessariar ; puta si per leges civitatis non possunt non in imbellem segnitiem resolvi, autinidonei ad serendam pacem reddi. Qualia plura observabit, qui singularum civitatum insututa a

que indolem accurate norit expendere. g. 4.Caeterum etsi plurimu intersit inter remmianam atque morbidam; non tamon ideo multiplicandae sunt species reri p.simplisium,& singulis formis rectis una aut duae vitios, tanquam species proprie dictae sunt opponendae. Scilicet speciem xeip.simplicis proprie constituit se ectum summi imperii, prout illud est una persona physica, aut unum corpus ex pauciS, aut univetas civibus co stans.Vitia impetantium auiparentium, aut pravitas legum peculiMem jeciem non constituit; uti morbi, & membra prave consormata, non se tim alios specie homines eficiunt.Perist haec qui pe vitia neque natura potestatis in se,neq; subjectum ejusdem proprium variatur. Et hactenus re

Illud tamen non in universum,sed aliquando d-taxad verum est, quod subjungit: α rchiam, olia garchiam'ssennidem esse tria nomina Aseers quaistis iaῶdereis, embris seel regimem QAregentes dis icuerunt. Solent quippe homines per no mina non res Mntum sed Oproprios uinctu puris amerem. M--Irrim & quanti illas aestiment,

354쪽

DE REPUBLICA

nnasignificare. Scilicet quod in aliis rebus con tingit, ut unus amet, absquo alter vehementer abhorret ; ita & eidem sorma reipub. uni arridet, alii fastiditur. Idque non ideo tantum, quod aliqui ex una magis quam alia rei p. sorma utilit tem capiant; sed & ob peculiarem ingenii inclia nationem. Sicut in universum probari nequeae

illud orat a. c. nemini a natura ιnsitum Ure aut aut popularem tum, aut paucorum prinop

confert, hunc quemlibet conari stabilire. Eadem sententia extat apud Isocratem GPacep,m. Ps. δα

sine. Sane superbo homines ingenio,& quibus aequalitas popularis invisa est,ubi in democratia pati omnes jure de ep. suffragia ferre vident, cum tamen in quavis sere civitate plebis noximus sit numerus, ochlocratiam id vocand, quasi dicas statum, ubi vilis turba rerum potitur, nec egregiis viris, quales ipsi se ducunt,alia relinquitur praerogativa. Et tamen id vocabulum contemtum nO- tanS, non immerito imponetur civitati , qualis quondam Ephes erat, qui cum Hemaodorum civitate expellerent,ita locuti sunt:

μετ αλλίὐνα Nemo de nobis un- exeestat se quis un- extiterit, alio in loco ct apud abo αQuos universos eo nomine morte multados Heraclitus febat. Gcero Tusculan. m. Diogen. Laera. O . in Heracliis. Sic cui dolet senatu se excludi,. cum tamen aliis. senatoribus inseriorem se.haut- qui1-

355쪽

IR REGULARI. 333

iquid quam arbitretur,per coiitemtum S invidiams illos vocat, quasi dicas paucos quosdam, qui cum nulla re caeteros emineant,in pares tamen aut meliores imperium exerceant. Sic gentes ere astiore juxta ac teneriore indole heros & dominos Vocant reges populorum, qui strictiori sunt obsequio adsueti; cum tamen eadem specie potestas patria praefracto puerum ingenio aspei iuS, tenero Mollius tractare sueverit Idem judicandum dc ty ranni vocabulo,quod indelebile odium comitatur CX Graecorum usu, queis summa civitatum selicitas in libertate populari fere consisterejudicabatur. Uude apud Lucianum inPhaiarido I. dicitur;

in uniseersempopuli nonperpendentes, qualisnam

μμοτουσὶ , simpliciter ipse m Irannidis nomen odio prosequuntur. Hinc quoque Mnemon. c. ,. de raclea frannis Photium memorat deDionysio, marto Heracleae tyranno: γουν

Sic igitur magnam gloriam adeptus, Iranm n

meis deae,rnatis regis assti t. Scilicet quod hocce nominis minus invidiae,& plus dignationis haheret. Hactenus igitur recte Hobbes d. L non e Π, quod quis credat, formam regiminis aliam esse , quando γῆibus placet, P aliam, quando dissocer , au si ab imperantibus iidem duritor' labae Antur. Et nemo tamen est, quin intelligat, aliquando

356쪽

334M REPUBLICA

non immerito invidiosa ista voeabula adhiberi,ut adeo pravorum principum &psocerum regimen a bonorum,turbulentae Sc levis plebeculae ἱ modesti regimine populi ipsa appellationa discernatur.ω que ab hisce multum diversus abire videtur qui tyrannidem,oligarchiam &democratiam nam sanam remp.popularem ipse πολῆίων vocare suo vit,) eta αρεκζά ς, seu aberrationes & degener tiones regni, statusque optimatium & popularis adpellat. --δ. Quis autem nudam Σπαρεκδεισιν ad peculiarem specteta constitueh-da sussicere judicaveritὸ Quanqua cum vocabulum laxius possit accipi, super eo non adeo pertinaciter litem alicui movendam putamus. g. Enimvero ubi occurrerit aliqua resp. quae neque ad regulares sanaSque reseret,neque tamen discrimen, quo ab istis discedit, per nudum mor bum aut ΣπαγκοῦιMν possit explicari, erosior inter eruditos, oritur disquisitio. Plerique brevi simam judicant rationem hae dissicultate desun-gendi,ti tales respp.vocent mixtas,& ex simplicia bus sorinis velut refractis S inter se temperatis compositaso Musmodi mixtarum rerump. nOI- nulli recentiorum complures *eciessingunt, ut tamen plerisque tanquam incongruis rejectis,, duos, cumprimis miscendi modos commendent. UnuS est,cum partes summi imperii divisim & i dependenter sunt penes diversas perinas, & compora ejusdem reip.ita ut singula,quam panem ha

bent, eam suo jure obtineant proprio ex j dicio

357쪽

IRREGULARI

dicio administrent ; quod ad reliquas imperii par

tes si1bditorum instar sint. Alter, cum summum imperium, quod mfestatem vocari apud multos invaluit,indivisim est penes plures tino, ut tamen neque plerique fine paucis, neque caeteri omninsne uno dissentiente quid effcaciter statuere,partesque imperii exercere possint Idqne iterum dinpliciter, vel ut omnes lieic sint aequales,vel ut uni alterive eximia quaedam jura competant, quae ipsesne caeteris exercere possit. Citantur insupermulti antiquorum, apud quoS miXturam rerumpis frequens est mentio. Circa quos illud monendum, plurima, quae illi super mixtura rerump. tradunt,

hautquidquam ad dividendas summi impςrii partes inter diversas personas aut concilia pertinere, sed vel ad rite temperanda requisita per narum, ex quibus concilium imperanς componitur, Vel ad instituta diversam rerum p. probe combinam da. Deinde putaverim nonnulla mixtionum exempla commode posse explicari ope distinctionis inter ipsium imperium,& modum administrationis. Ut illae respp. ex aliis quid admixtum hahere dicantur, quarum modos administratidi ex alia reip. forma petitus videtur: puta si in e vitate , ubi summa rerum est penes populum, pleraque per principem aliquem, aut senatum e pediantur; aut si in aristo eratia unus magistratus insigni autoritate polleat, vel stiper multis populuS consulatur; aut si in regno ardua negotiorum ad senatum populumve reserantur. Quod

si haec duo ad λliqua veterum,quae asseruntur, tu

358쪽

336 DE RE PUBLICA

ca non quadrent, ista, quae sequuntur, rem EXpedient. Scilicet ostensum est alibi, ad essentiana civitatis perfectae & regularis requiri, ut in ea sit talis unio, per quam omnia, quae ad ipsam regendam faciunt, velut ab una anima proficisci videantur. Igitur manifestum est, per priorem mixturae modum constitui corpus, quod non vinculo unius imperii, sed pacto duntaxat contineatur , quodque adeo hautquidquam inter . civitates proprie di ias, sed inter irregulares resp. sit censendum, sat debile, & internis Eoi vulsionibus valde obnoxium. Circa alterum mixtionis modum considerandum putem, an illi, penes quos ita indivisim est summum imperium, constituant senatum perpetuum, qui unia

versana civitatem, tanquam unum &quasi continuum corpus gubernet. Quo casu aristocratia erit, sed ad negotia expedienda valde inconcinna, dum unus paucive refragantes reliquorum placita reddere inania postunt. Quod si . autem ad singulos istos, de caetero pari jure gaudentes , singulae partes reip. integrantes peculiariter pertineant, sed actus simini imperii nemini

liceat exercere, nisi universis unanimiter consentientibus ; erit systema proprie dictum, sed quod

propter nimiam & sirpervacuam arctit idinem ad res gerendas itidem sit satis inhabile. Verum ubi unus reliquis auctolitate, & nonnullis summi imperii particulis insigniter praepolleato erit i regularis respublica intermonarchiam ex proce- . rum mole laborantem, & systema velut interjecta. EO

359쪽

Eo major autem erit irregularitas, si plures uno reliquos emineant. g. 6. Enimvero uti nemini,cui mordicus mixtae

reip. vocabulum reainere stat, constantiae laudem invidemus ; ita commodius nobis, &ad doctrinam planius, simulque ad demonstranda in certis rebvspuM.quaedam quasi phaenomena expeditius videtur , si respublicas in universum dividamus in simplices & compositas. Ad compositas reserimus systemata civitatum. Simplices iterum dispescere licebit in regulares & irregulares, quanquam& haec distinctio ad systemata adplicari potest.2Re lares int tres illae notillimae civitatum

species, ex su ecto stimini imperii proprio resultantes. Quibus tape accidunt arcet κύο ru& morbi, per quos non tam so a intrinsece alia' teratur , quam modus administrandi vitiatur. Si quae supersint, quae ad neutram harum classium quadrent , inter irregulares numerandae sunt. Caeterum irregularium reip. formarum neque certus iniri numerus , neque certar constitui species queunt, propter magnam Varietatem, quae heic reipsis occurrere, aut animo fingi potest. In universum id tantum observetur, irregulares resp.& παρεκύασἐς ac morbos rerump. in eo disse re,quod morbus semper velut illegitimam & er bescendam faciem prae se serat,quippe qui ex com- , modae formae prava administratione, aut ex male ξ concinnis legibus atque institutis proveniat. V

l rum irregularitas non ipiam solum Armam intrinc

i P sece

360쪽

sece asscit, sed & publice ac velut legitime salici

ta palam sese& citra verecundiam ostendere a det. Adeoq;naorbus ex intentione eorum,qui rempublicam constituerunt, abesse .debebat, & semper tanquam pravum quid in p. adparet; irregularitas autem voluntate aut adprobatione eorum ex quibus resp. componitur, emersit, aut confirmata est. Sicuti alia est ratio aedificii, cujus designatio quidem regulis architectonicis congruit, ted ipsa materies vitiosa,aut siscordia incolentium, tectum hi at, parietes ruinam minantur,trabeS RC-munt,fundia enta labant ; & cui per ipsum archia tectum a communibus discedens resulis ultro somma est asi signata, aut ingruens vitium extraordi nario quodam modo solidatum. Deinde irregularitatum aliae ab initio constitutae reip statim extiterunt ue aliae successu temporis, & tacitis momen iis irrepserunt. Scilicet contingere potuit, ut ab initio reip .conditae,aut circa insignem ejuS mutationem , per conditores, aut mutationis autoreS, regularis forma non potuerit introduci, thscitia, aut quia res praesentes non ferebant de statu rite concinnando cogitare.Saepe quoq; socordia imperantium. aut alia occasione morbus in remp. irrepit, qui ubi tantas radices egit, ut sine exitio re . - expelli nequeat,nihil . reliquum est , quam ut sanctione publica vitium velut exuat, & quod haei nus usurpatio, factio aut contumacia erat, dei

ceps jus aut privilegium audiat. 6.7. Verum praestiterat in singulari aliquo exemplo naturam irregularitatis rimari, ne quis frustra

SEARCH

MENU NAVIGATION